Abbildung eines Logo
Titel
Liber Bibliae moralis Dum iam per opacam nature silvam flores proprietatum lecturus percurreri et ipsius rerum nature maiestate scrutata post laborum... Adam et Eva primo genuerunt Cayn qui fuit malus postea Abel qui fuit bonus... Abraham preceptum fuit quod octava die omne masculum circumcideretur et quod verta portio de sui carne prepucii auferetur... Sicut dicitur Genesis xxviii Jacob fugiens iram Esau fratris sui recessit in Mesopotamiam ad Laban avunculum suum ut sic a fratris impetu salvaretur... Genesis xliii dicitur cum fratres Joseph ad ipsum in Egiptum ubi dominabatur venissent ipse ibi fratres suos cognoscens non est agnitus ab eis... Precepit dominus Aaron dicens Tolle virgam tuam... Et convertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Egipti... Cum populus Israhel per desertum usque ad Raphidim penetrasset et pre aque penuria murmurare cepisset percussit Moyses de precepto domini... Precepit dominus quod si quis inveniat asinum vel bovem inimici sui errantem debet eum reducere... Tabernaculum preceptum est fieri a filiis Israel in deserto in quo precipue dominus coleretur... Preceptum est Moysi quod applicaret ad se Aaron et filios eius de medio filiorum israel ut sacerdotio fungerentur... Cum Moyses esset in monte cum domino legem accepturus ibique quadraginta diebus et noctibus ieiunasset videns populus quod non redibat... Incipiunt moralizationes Levitici. Liber leviticus agit de sacrificiis et holocaustis holocaustum autem dicebatur antiquitus sacrificium illud quod totum offerebatur ita quod nichil sacerdotibus relinquebatur... Lepra multiplex nobis in scriptura manifestatur scilicet lepra in capillis, lepra in cute... Hic supponit Moises animam omnis carnis sanguinem esse et ideo sanguinis esum omnino prohibet... Hic ponuntur festivitates legis sed ad presens omitto quia forte in numerorum libro aliquod de hiis dicam... Incipit moralizatio libri numerorum. Circa ordinationem tabernaculi sciendum quod tabernaculum in deserto constitutum precepit dominus quod populus in quatuor partibus circuiret... Hic ponitur quod Aaron et Maria invidebant Moysi fratri suo et locuti sunt contra eum propter uxorem eius ethiopasset... Hic ponitur et replicatur de sacrificio vacie rufe sed de hoc vide levitici xvi Hic vero attende unum mirabile... In xxviii et xxix capitulis agitur generaliter de festis et sacrificiis eorundem de libamentis... Incipit moralizatio libri deutronomii. Precepit dominus filiis Israhel quod vii populos de terra promissionis eiiciant... Moyses nolens quod mixta invicem sint rerum negotia fecit prohibitionem generalem quod vir non uteretur veste muliebri... Inter malas impretationes seu maledictiones que filiis Israel nisi legem servaverint promittuntur dicitur sic... Incipit moralizatio libri Iosue. Cum mortuo Moyse Iosue factus princeps populi israhelitici populum per Iordanem vellet transducere in terram promissionis... Gabaonite filiis Israhel confederati et tabernaculi usibus deputati et a morte preservati fuerunt... Incipit moralizatio libri Iudicum. Filii Iuda comprehenderunt Odomibesech regem absciderunt summitatem pedum et manum eius et captum in Israhel deduxerunt... Cum Gedeon ad prelium contra Madianitas ire decerneret et ad hoc magnum populum congregaret noluit dominus quod haberet preliatores plures... Sampson in Gazam Philistinorum civitatem descendens ad quandam mulierem meretricem intravit... Senuerant Heli sacer cedos et caligaverunt oculi eius in tantum quod non poterat videre lucernam domini antequam extingueretur. Cum populus regem supra se petisset et dominus eis Saul in regem dedisset voluit illis ostendere quod sibi non placebat quod regem postulassent... Cum vidisset Ionathas quod David victoriam habuerat contra hostes, conglutinata est anima eius cum anima David... Cum Saul persequeretur David et in medio exercitus sui in taberncaulo qua esceret et dormiret... David cum misisset servos suos ad consolandum Amon regem super mortem patris sui qui de novo decesserat... Cum David reduceretur a populo Miphiboseth filius Ionathe, qui cum esset infans de manibus nutricis sue ceciderat et ideo clausus erat propter quod rege fugiente non iverat... David constituto Salomone in regno cum videret diem mortis sue appropinquare voluit facere suum testamentum... Fecit Salomon porticum ante faciem templi super columpnas ereas constitutum inter quas due erat columpne eree... Hic dicitur quod Salomon populum qui remansit de Chananeis quos filii Israhel subiugare nequierat subiugavit et tributarios fecit... Hic dicitur quod cum Roboam misisset ad Aduram principem tributorum ad populum reducendum occiderunt eum... Volens Helias post siccitatem triennalem et semestrem pluviam dare terre prophetas lucorum et ydolorum vocavit... Naboth noluit vendere vineam suam Achab regi iniquo qui inde volebat facere ortum olerum... Mulier quedam de uxoribus prophetarum que cuidam creditori erat obligata conquesta est Helizeo quod creditor occasionem debiti suos duos filios volebat tollere... Viri obsidentes civitatem Samarie nocte a domino territi sunt tumultum et sonitum audientes ac per hoc timuerunt taliter quod relictis tentoriis et cuncto supellectili recesserunt. Hic fit mentio de illo nequissimo rege Iuda Achaz de quo inter cetera dicitur quod cum quadam die Damascum ad regem Assirorum descenderet... Cum Sedechias rex Iuda qui iuramentum fecerat regi Babilonos ab eo recessisset et ex hoc exercitus Caldeorum Iherusalem obsideret... Hic agitur de Pona regis et dicitur quod rex omnibus precellit, bellatores mittit que missi ubicumque voluerit prosperant... Esdras de nocte sompnians vidit quendam hominem ascendentem de mari et sursum cum celi nubibus advolantem... Hic dicitur quod cum Sara filia Raguelis septem viros habuisset et eos dyabolus occidisset, Tobias ipsam ducere timuit... Incipit moralizatio Hester. Assuerus Assiriorum rex qua regnabat ab India usque in Ethiopia super centum et xxvii provincias anno 3° regni sui fecit grande convivium principibus... Incipit moralizatio super Job. De Job cum totus sit moralis et moralizabilis nichil intendo ponere nisi aliqua que narrative ponuntur. Incipit moralizatio super Jheremiam prophetam. Iheremie preceptum fuit quod lumbare suum acciperet et in Eufratem absconderet infra Petram... Preceptum fuit in visu Ezechieli quod civitatem Iherusalem oppugnaret et quod inter se et civitatem Sartaginem collocaret. Quedam Leena tulit unum de levunculis et leo factus est et didicit capere predam et homines devorare, viduas facere et civitates in desertum ducere... Assur regem superbissimum Ezechiel comparat cedro dicens sic Ecce Assur... Incipit moralizatio libri Danielis. Nabugodonosor rex Babilonis cum subiugasset Iherusalem et in Babilonem populum duxisset voluit quod pueri qui fuerant de semine regio in quibus nulla esset macula... Balthazar rex Babilonis cum semel esset obsessus a Dario rege Persarum vilipendens obsidionem fecit grande convivium familiaribus suis.... Incipit moralizatio super Ionam prophetam. Ionas propheta cui dominus preceperat ut iret in Ninivem destructionem urbis predicare voluit a facie domini fugere et inventa navi disposuit in Tharsis navigare. Cum apparitores Antiochi venissent in civitatem Modin et populum ad cultum ydolorum cogerent primo ante omnia aggressi sunt Mathathiam... Hic habes quod milites regis Antiochi acceperant arcem Sion et ibi in munitione erant... Hic fit mentio de constantissima et nobilissima morte Iude quam pro certo morti istius nobilissimi Leonide principis imperatoris... Incipit moralizatio secundi Machabeorum. Antiochus rex cum esset in Parside et in mensus exercitus cum eo avaritia ductus voluit templum Nanee ubi thesauros absconditos esse audierat spoliare... Incipit moralizatio novi testamenti et primo super Matheum. Recurso veteri testamento et moralizatis figuris quas de diversis libris extraxi, restat nunc ad historiam evangelicam manum mittere... Cum dominus descendens de monte quendam leprosim sanasset precepit sibi ne cuiquam diceret se sanatum... Dum dominus transiret Persata et discipuli eius sabbato volentes spicas commedere quia fortiter esuriebant reprehendebantur a Phariseis... Cum dominus descenderet in partes Tyri et Sydonis ecce mulier Chananea a finibus illis egressa et secundum Marcum domum ingressa clamavit... Rex quidam fecit filio suo nuptias et misit servos suos hora cene dicere invitatis ut venirent quibus nolentibus misit alios servos dicere... Incipit moralizatio super Marcum. Quia quicquid est in Marco totum ut communiter predicatur in Matheo ideo pauca que remanent superaddam... Dum Petrus et sui socii piscarentur et per totam noctem laborassent et nichil cepissent contigit quod dominus navem illam ascenderet... Incipit moralizatio secundum Iohannem. Iohannes evangelista que post alios evangelistas subscripsit evangelium aliquid auperaddit de factis et operibus salvatoris que alii omiserunt... Incipit moralizatio super actus apostolorum. De actibus apostolorum pauca sub brevitate transcurrro et pauca de multis accipiens ad finem operis iam fatigatus accelero. Paulo et Barnaba regionem lustrantibus contigit quod dum esset listris vir quidam sedebat claudus pedibus ex utero matris sue... Incipit moralizatio super apocalipsim. Iohannes in insulae que dicitur Pathmos que adhuc est prope Ephesum in Asia minori que nunc dicitur Turchia... Vidit Iohannes in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris signatum sigillis septem et nemo inventus est... Vidit Iohannes angelum unum ante altare aureum quid est in celo et data sunt ei incensa multa... Iohanni dato sibi calamo mensure ad modum virge dictum est Surge inquit... Vidit Iohannes supra montem Sion agnum... Iste agnus significat homines mites et humiles et benignos qua pro certo debent esse constitui super montem ecclesie... Iohannes sublatus in desertum vidit mulierem meretricem cum qua fornicatus sunt omnes reges terre... Vidit Iohannes quemdam angelum descendentem de celo... [Vidit Iohannes quemdam angelum descendentem de celo...] Serpens ille fraudulentus est usurarius vel advocatus vel aliquis avarus et dives... Sicut dicitur apocalypsis xii Civitas nova... Ista enim nullam prorsus habebat noctem, porte eius nullatenus claudebantur... Ad laudem et gloriam dei, beate et gloriose virginis Marie necnon ad utilitatem Christifidelium consummatum est hoc presens reductorium moralizationum super totam bibliam, editum a domino Petro Berthorii Pictaviensi ordinis sancti Benedicti et impressum per me Bartholomeum de Unckel sub annis domini mille quadringentis septuagintaseptem, ipso die sancte Ghertrudis virginis, de quo sit deus benedictus in secula, amen. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht
Nächste Seite 10 Seiten weiter Letzte Seite