Abbildung eines Logo
Titel
Sermones de tempore per totum annum Tabula libri presentis pro cuius intellectu est notandum quod in qualibet apertione libri sunt quatuor columne et numerus foliorum. Natale dicitur mors sanctorum, 187 b. Christum suscipere debemus quatuor modis, 5 c. Incipit prologus in sermones de tempore Jacobi de Voragine. Humane labilis vite decursus salubri eruditione nos monet rebus non incumbere perituris... Sermones aurei ac pulcherrimi variis scripturarum doctrinis referti de tempore per titum annum eidit a solemnissimo theologie doctore magistro Iacobo de Voragine, ordinis Predicatorum, quondam episcopo Januensi, feliciter incipiunt. Et primo de dominica prima adventus. Sermo primus. Prepara te... Amos iiii. Quando rex vel aliquis princeps maxime dignitatis ad civitatem aliquam est venturus diversi nuntii premittuntur... Dominica secunda, sermo primus. Erunt signa in sole... Luce xxi. In precedenti dominica actum est de adventu Christi in carne qui est adventus amoris... Sequitur quartus sermo eiusdem (!). Cum audisset Johannes... Mathei undecimo. Herodes Antipas Johannem baptistam in vinculis posuit triplici de causa, primo ex eo quod ipsum reprehendebat quod Philippo fratri suo Herodyadem uxorem suam abstulerat... Dominica quarta, sermo primus. Miserunt Iudei... Joh 1. In isto evangelio plura per ordinem querendo occurrunt, primo quare Iudei magis opinabantur de Iohanne quod esset Christus... In vigilia nativitatis, sermo. Audierunt eo quod visitasset... Ecclesi iiii. In verbis istis tria notantur, prima est nostra devota auditio cum dicitur Audierunt... Sermo quintus. Veniens evangelizavit pacem etc. Eph ii. Ante adventum filii dei in carne multe discordie et questiones erant quas dissolvit omnes et pacificavit. In circumcisione domini. Sermo primus. Postquam consummati sunt... Luce ii. Humana natura in Adam a deo corrupta fuit quod omnes ab ipso propagati corruptionem traxerunt... Sequitur sermo secundus eiusdem. Magi ab oriente venerunt. Adventus quantum ad tria, primo quantum ad locum cum dicitur Ab oriente... Dominica prima post epiphanie, sermo primus. Cum factus esset... Luc ii. Secundum beatum Augustinum non solum verbi verba sunt nobis documenta, sed etiam verbi facta sunt nobis exempla. Sequitur sermo secundus eiusdem. Nuptie facte sunt... Quamvis heretici et miseri mentiantur carnale matrimonium esse illicitum, eorum tamen falsitas manifeste apparet. Sequitur sermo tertius eiusdem. Puer meus iacet... Sicut per leprosum ita per paraliticum peccator designatur, circa autem curationem istius paralitici notantur tria... Sequitur sermo tertius eiusdem. Ascendente Ihesu in naviculam... Secundum autem beatum Dyonisium super Matheum Quotienscunque dominum nostrum Ihesum Christum turba premebat ipse tamen refugia habebat... Sermo tertius eiusdem. Colligite primum... Noluit dominus ut zizania ante messem eradicarentur quod de quadruplici eradicatione intelligendum est... Sermo tertius eiusdem. Cum sero factum esset... Per istam vineam intelligere possumus pentitentiam in qua per diversas horas operarii conducuntur... Sermo tertius eiusdem. Quod autem cecidit... Postquam enim visum est de semine et de seminante, videndum est de terre qualitate et varietate... Sermo tertius eiusdem. Omnis pelbs... Postquam dominus cecum illuminavit omnis plebs que ibi erat debit laudem domino... Sequitur sermo tertius eiusdem. Et cum ieiunasset... In isto evangelio fit menti de tribus scilciet de Christo ieiunante, de dyabolo temptante et angelo ministrante... Sermo tertius eiusdem. Miserere mei... Si deus proponeret in exemplum viris sanctos viros qui precesserunt forstan se excusarent... Sequitur sermo tertius eiusdem. In Beelzebub... Proprium est hominum invidorum semper proborum vitam infamare aut per verba pervertere aut opera denigrare... Sequitur sermo tertius eiusdem. Est puer unus... Sicut dicit Augsutinus non est magnum pascere ventres cito morituros sed magnum est pascere animas in eternum victuras... Sequitur sermo tertius eiusdem. Ihesus abscondit se... Dominus nsoter Ihesus Christus si aliquando dicebat verba hec ordinabat ad nostram instructionem... Sequitur sermo tertius eiusdem. Plurima autem truba... Maiorem autem familiaritatem semper in vita sua habuit dominus cum apuperibus humilibus et simplicibus... In die pasce. Sermo primus. Maria Magdalena... Marci xvi. Pauci sunt qui amicum diligunt... Ecc xiii. Est amicus socius mense et non permanebit in die neccessitatis... Feria secunda pasche, sermo primus. Tu solus peregrinus... Luce ulti. Quamvis Christus in propria persona in mundum venisset et omnium dominus esset, tamen in mundo voluit conversari sicut peregrinus... In octava pasche. Sermo primus. Cum sero esset die... Joh xxii. Ideo post passionem Christi discipuli permanserunt in multo merore... Dominica secunda. Sermo primus. Ego sum pastor bonus etc. Joh x. In presenti vita nullus debet se laudare nec velle ab aliquo laudari... Dominica tertia. Sermo primus. Modicum et non videbitis... Jo xvi. Naturale est inter amicos quod cupiunt mutuam visione perfrui, mutua locutione refici et corporali presentia consolari... Sequitur dominica quarta. Sermo primus. Vado ad eum... Johan xvi. Quando aliquis paterfamilias est longius profecturus familie sue hoc primo dicit... Dominica quinta, sermo primus. Amen amen dico vobis... Joh xvi. Si quis habet in curia imperatoris aliquem sapientem advocatum vel auxiliatorem sollicitum... Dominica infra ascensionem. Sermo primus. Cum venerit paraclitus... Joh xv. Sciens benignus dominus de sui decessu discipulorum animos perturbandos eis benigne compatitur... Dominica penthecostes. Sermo primus. Si quis diligit me... Joh xiiii. Servi dei in hac vita tria desidernat quibus amorem dei possint habere, ista tria a domino tanguntur... In festo sancte trinitatis. Sermo primus. Erat homo ex Phariseis... Joh. iii. Festum trinitatis olim ab ecclesia nin fiebat, debet quia circa ipsam trinitatem multe hereses succrescebat... Dominica prima post octavas penthecostes. Homo quidame rat dives... Luce xvi. Sepe Christus quod docebat verbo etiam confirmabat exemplo, cum enim ab appetitu divitiarum homines retraheret... Sequitur dominica secunda. Sermo primus. Homo quidam fecit cenam... Luce xiiii. Cum homo ad similitudinem dei sit factus, non est incongruum si deus nomine sue ymaginis nominetur... Sequitur dominica tertia. Sermo primus. Erant appropinqunates... Lu xv. [Sicut dicit Augustinus super Johannem Quidam sunt infirmi sanabiles, quidam insanabiles, quidam autem perfecte sane...] Dominica quarta. Sermo primus. Estote misericordes... Lu vi. Inter legem mosaycam et evangelium ista differentia esse videtur, quia in illa predicatur severa iustitia... Dominica quinta. Sermo primus. Cum turbe irruerunt... Luc v. Sicut dicit Crisostomus Signum studuosi agricole est messis fecunda, signum boni predicatoris est ecclesia plena... Secundus sermo. Omnis qui irascitur... Secundum Augustinum in libro de civitate dei queritur utrum ire et cetere passiones cadant in sapientem... Sermo tertius eiusdem. Accipiens Ihesus septem panes... Cum homo tripliciter consideretur scilicet quantum ad corpus, quantum ad animam et quantum ad utrumque coniunctum... Sermo tertius eiusdem. Omnis arbor... Homo latine grece antropos dicitur id est arbor perversa, habet autem radices et capillos superius ad innuendum quod debet plantari in celo... Sermo tertius eiusdem. Facite vobis... Secundum dictum eiusdem philosophi est quod qualibet debet habere unum amicum et unum inimicum... Sermo tertius eiusdem. Domus mea... Consuetudo erat Christi quando venit ad Iherusalem vel ad aliam civitatem, mox ad templum ibat... Sermo tertius eiusdem. Omnis qui se exlatat... Si confideremus exitum rei in Lucifero superbiente, in Christo se humiliante, in Eva elata et in virgina tam humiliata... Sequitur sermo tertius eiusdem. Homo quidam descendebat... Peccatort enim non statim abluendus est sed curandus sicut Troyanus optimus augustorum per tria exempla ostendebat sicut legitur in Policrato... Sermo tertius eiusdem. Scit enim pater... Magna nobis de domino nostro debet esse fiducia quia in ipso est magna benivolentia immo dicitur... Sequitur sermo tertius eiusdem. Et hec vidua erat etc. Mulier ista de morte filii sui dolebat multum et immo lamentabiliter eum deflebat... Sermo tertius eiusdem. Cum vocatus fueris... Magister humilitatis sepe nos ad humilitatem includit, unde hic ostendit quod nullus debet venire ad nuptias eterne felicitatis... Sermo tertius eiusdem. In hiis duobus mandatis... Quia dicina precepta que per decalogum precepta sunt in hiis duobus preceptis dependent scilicet in dilectione dei et proximi... Sequitur sermo tertius eiusdem. Dixit Ihesus paralitico... Sicut dicit Beda et habetur in glossa quinaque modis infirmitates contingunt velut iustis merita per patientiam augeantur... Sermo tertius eiusdem. Ecce quomodo huc intrasti... Per istum qui vestem nuptialem non habuit signatur universitas malorum qui habent fidem sine operibus caritatis... Sermo tertius eiusdem. Et credidit ipse... Per istam domum intelligitur ecclesia militans que modo per fidem ambulat, modo per spem... Sermo tertius eiusdem. Serve neque omne... Secundum Augustinum habere odium in corde est habere gladium, scorpionem et ignem, de primo sic dicitur in sermone.. Sequitur sermo tertius eiusdem. Reddite igitur... Reddite omnibus debitum, cui tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem... Sermo tertius eiusdem. Filia mea... Quid significent tres mortui quos Christus suscitavit... Sequitur sermo tertius eiusdem. Ut autem impleti sunt etc. Per istam Christi refectionem qua omnes sunt impleti intelligitur celestis refectio ubi erit plena sacietas atque repletio... Expliciunt sermones pulcherrimi ac floridissimi de tempore per annum domini Jacobi Voraginis, ordinis Predicatorum, quondam episcopi Januensi. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht
Erste Seite 10 Seiten zurück Vorherige Seite