Abbildung eines Logo
Titel
Conclusiones super quattuor libros sententiarum Incipiunt conclusiones pulcerime super quatuor libros sententiarum compilate. Cupientes aliquid de penuria ac te etc. Iste liber dictus est sententiarum eo quod sententias antiquorum patrum et doctorum de katholicis veritatibus hincinde collectas summatim comprehendit. Sequitur secunda pars principalis etc. Veteris ac nove legis, ista est secunda pars principalis huius libri in qua magister determinato prohemio incipit... Sequitur distinctio quinta. Post hec queritur utrum etc. Ista est distinctio quinta, in qua magister ostenso quod in divinis sit generatio inquirit an essentia est generationis terminus. Sequitur distinctio xi. Hic dicendum est spiritum sanctum. Hec est distinctio xi, in qua magister postquam egit de modo quo spiritus sanctus procedit agit de principio a quo procedit. Sequitur distinctio xvii. Iam nunc accedamus. Ista est distinctio xvii, in qua magister postquam egit de missione spiritus sancti visibili sub speciebus creatis... Sequitur distinctio xxii. Post predicta disser. etc. Ista est distinctio xxii, in qua magister peracto tractatu de divinis rebus incipit agere de divinis nominibus. Sequitur distinctio xxviii. Preterea considerari oportet. Ista est distinctio vicesimaoctava huius primi libri, in qua magister postquam actum est de proprietatibus personalibus incipit agere de proprietatibus non personalibus. Sequitur distinctio xxxiiii. Predictis tamen additiendum. Ista est distinctio xxxiiii huius primi libri, in qua magister postquam egit de comparatione proprietatum ad personas agit de comparatione proprietatum ad essentiam. Sequitur distinctio xl. Predestinatio vero de bonis. Ista est distinctio xl primi libri, in qua magister postquam egit de scientia dei in generali, hic incipit agere de quadam eius specie scilicet de predestinatione in spirituali. Sequitur distinctio xlvii. Voluntas quippe dei sit super. Ista est distinctio xlvii huius primi libri, in qua magister postquam egit de quibusdam que divine voluntatis effectum videntur impedire, agit de divine voluntatis effectum adimpletione. Incipit liber secundus conclusionum sententiarum. Creationem rerum insinuans scriptura etc. Hic incipit secundus liber sententiarum, in quo magister postquam egit de rebus fruibilibus, id est divinis personis, agit de rebus utilibus scilicet creaturis. Sequitur distinctio vii. Supradictum est quod angeli qui. Ista est distinctio vii huius secundi libri, in qua magister postquam egit de pertinentibus ad casum angelorum localem, agit de pertinentibus ad eorum casum spiritualem. Sequitur distinctio xii. Hec de angelice nature communi. Ista est distinctio xii huius secundi libri, in qua magister postquam tractavit de natura pure spirituali scilicet angelis incipit agere de natura pure corporali scilicet de productione mundi sensibilis. Sequitur distinctio xvii. Hic de origine anime plura. Ista est distinctio xvii huius secundi libri, in qua magister ostensa productione hominum in generali agit de productione viri in speciali. Sequitur distinctio xxii. Hic videtur diligenter. Ista est distinctio xxii huius secundi libri, in qua magister postquam egit de temptatione ex parte temptantis agit de eadem ex parte temptati. Sequitur distinctio vicesimasexta. Hec est gratia operans et cooperans. Ista est distinctio xxvi huius secundi libri, in qua magister postquam egit de temptatione per quam homo cecidit et de libero arbitrio per quid stare potuit incipit agere de gratia per quam stare debuit. Sequitur distinctio tricesima septima. Nunc super est inventus. Ista est distinctio xxxi huius secundi libri, in qua magister postquam egit de quiditate peccati originalis, agit de ipsius traductione. Sunt autem et plures. Ista est distinctio tricesimaseptima huius secundi libri, in qua quidem distinctione magister ostenso quomodo unum peccatum sit pena alterius inquirit hic consequenter qualiter actor malorum sit deus. Sequitur distinctio xliiii. Post predicta assignatione. Ista est distinctio xliiii et ultima huius secundi libri, in qua magister postquam determinavit de peccato quantum ad ipsius actum, agit de potentia peccandi. Sequitur distinctio prima huius tertii libri. Cum igitur venit plenitudo temporis. Hic incipit tertius liber sententiarum, in quo magister postquam egit de deo secundum se seu secundum rationem sue naturalis perfectionis scilicet in primo et secundum quod eius potentia relucet in effectu mundane creationis... agit consequenter de eo inquantum eius sapientia resplendet... Sequitur distinctio sexta. Ex premissis autem emergit. Ista est distinctio sexta huius libri, in qua magister postquam egit de filii dei incarnationem scilicet de conditionibus constituentibus actum unionis, incipit agere de conditionibus actum unionis consequentibus. Sequitur distinctio xi. Solet etiam queri utrum de. Ista est distinctio xi tertii libri, in qua magister postquam egit de conditionibus consequentibus ex actu unionis ad dignitatem persone pertinentibus, agit de conditionibus ad defectum spectantibus. Sequitur distinctio xviii. De merito Christi etiam preteri. Ista est distinctio xviii huius tertii libri, in qua magister postquam egit de voluntate Christi patientis, agit de merito eiusdem. Sequitur distinctio xxii. Hic queritur in illo etc. Ista est distinctio xxii huius tertii libri, in qua magister postquam egit de morte Christi tanquam passione sue termino agit de quibusdam que sequuntur ex ipsa. Sequitur distinctio xxvi. Est autem spes virtus etc. Ista est distinctio xxvi huius tertii libri, in qua magister postquam egit de fide agit de spe. Sequitur distinctio tricesimasecunda. Premissis addiciendum est. Ista est distinctio xxxii, in qua magister postquam egit de dilectione creata qua deum diligimus, agit de dilectione increata qua a deo diligimur. Sequitur distinctio xxxvii. Sed iam distributio decalogi. Ista est distinctio xxxvii huius tertii libri, in qua magister postquam egit de habitatibus virtutum et bonorum incicipit (!) agere de hiis qui consistunt in actibus preceptorum. Incipit liber quartus conclusionum sententiarum. Sequitur distinctio prima. Circa quartum librum sententiarum Samaritanus quidam in precedentibus libris magister determinavit de rebus, hic vero in hoc quarto determinat de signis sacramentalibus. Sequitur distinctio v. Post hoc sciendum est sa. Postquam magister determinavit de baptismo secundum se et per comparationem ad suscipientes, hic vero determinat de eodem per comparationem quo ad ministros conferentes. Sequitur distinctio xi. Si autem queritur qualis. Postquam magister egit de sacramento eukaristie quantum ad suum esse, hic vero determinat de eo quantum ad eius fieri. Sequitur distinctio xvi. In perfectione autem penitentie. Postquam determinatum est de penitentia generaliter, hic determinavit de partibus eius spiritualiter. Sequitur distinctio xx. Sciendum est etiam quod tempus. Postquam magister egit de penitentia et potestate ministorum hoc sacramentum... Sequitur distinctio xxv. Solet etiam queri si heretici. Superius magister determinavit de sacramento ordinis, nunc consequenter de hoc sacramentum consecrentibus et suscipientibus determinat. [Sequitur distinctio xxxii.] Sciendum est etiam quod cum. Superius magister determinavit de bonis matrimonii quibus actus matrimonialis excusatur, hic determinat de ipso actu secundum quod accipit rationem debiti. Sequitur distinctio xxxix. Post hec vero de dispari. Superius magister determinavit de impedimentis matrimonii que faciunt personam simpliciter illegittimam, hic determinat de impedimento... Sequitur distinctio lxiiii. Solet autem nonnulli per. Postquam magister determinavit de veritate resurrectionis et eius conditionibus, hic determinat de conditione resurgentium. Expliciunt conclusiones libri sententiarum per sacra theologie professorem eximium magistrum Henricum Gorickem diligenter collecte. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht
Nächste Seite 10 Seiten weiter Letzte Seite