Abbildung eines Logo
Titel
Comoediae cum directorio vocabulorum, sententiarum, artis comicae ...[Enth.:] Vita Terentii de dictis Petrarcae excerpta Terentius cum directorio, glosa interlineali (!), commentariis. Andria Acta ludis megalensibus M. Fuluio edilibus et M. Glabrione, Qu. Minutio Valerio curulibus egerunt... [S]ororem falso creditam meretricule genere Andrie... Prolog [P]oeta quum primum animum ad scribendum appulit... Poeta cum primum animum ad scribendum principium factum est a commendatione persone quod pudens, quod honestus, quod prudens Terentius. [D]rymo senex, Sosia libertus eius... In hac scena hec virtus est ut argumenti narratione actio scenica videatur, ut sine fastidio longus sermo sit ac senilis oratio. Secundus actus, Carinus adolescens, Byria Pamphilus. [Q]uid ais Byria, datur ne illa... In hac scena v est colloquium duorum adolescentum Carini et Pamphili altera pars fabulae ostenditur. Nam Andria ex duorum adolescentum periculis gaudiisque componitur Byrriam et Carinum addit Therentius fabulae... Quartus actus: Carinus, Pamphilus, Davus. [H]occine est credibile aut memorabile... In hac scena xvii elegans perturbatio in qua inter se omnes redduntur offensi et econtrario ab interrogatione quedam incipiunt qui nimis irascuntur... Quintus actus: Chremes, Simo [S]atis iam satis Simo spectata erga te amicitia est mea... In hac scena XXII continetur disceptatio officiorum inter se de officio amicorum et paterna pietate tractantium. Figurae huius quae secundae comediae Eunuchi principalis est et argumenti declaratio clarior. In hac figura iterum ut in priori principali quinque sunt personarum locationes... [S]i quique est qui placere studeat bonis quam plurimis et minime multos laedere... Phedria adolescens, Parmeno servus. [Q]uid igitur faciam non eam ne nunc quidem cum accersor ultro... In hac scena I exemplum ponitur quam non sue potestatis sit qui amat sapiatque qui non amat neque aliter affectus est... Cherea, Parmeno [O]ccidi neque virgo est usque neque ego que illam e conspectu amisi meo... In hac scena V novus amor Chereae ephebi ostenditur et consilium potiendae virginis demonstratur tanta virtute poetae comici ut hoc commentum non quesitum esse sed occurrisse sua sponte videat. Quartus actus: Dorias ancilla [E]t a medii bene ament quantum ego illum vidi, non nihil timeo misera... In hac scena X ea persona quesita est que terribilem credat militem ut eo magis in experiendo vanus ac ridiculus esse possit. Quintus actus: Thais, Pithias [P]ergin scelesta mecum perplexe loquitur, scio nescio, abiit audivi, ego non affui. In hac scena XVII nunc demum virgo vitiata esse cognoscitur a Tade (!) oportune magnopere et defensa est et retenta... Acta ludis Megalensibus L. Cornelio Lentulo, L. Valerio Flacco aedilibus curulibus egere... Declaratio figurae. Prologus. [N]e cui vestrum sit mirum, cur partes seni poeta dederit... In primo actu igitur de coniunctionae saenum videlicet Menedemi et Chremetis simul et de amicitia et familiaritate adolescentum... Secundus actus: Clinia, Clitipho [S]i mihi secunda res de amore meo essent, iam dudum, scio, venissent... In hac scena IIII mira amantis sollicitudo exprimitur cui expectanti hora dies dies annus videtur. Tertius actus: Syrus, Chremes [H]ac illac circumcursa, inveniendum est tamen argumentum intendenda in senen est fallatia. In hac scena VIII continetur iocundus error in quo herus in servo decipitur quem credit alteri fallaciam intendere dum sibi tenditur... Quintus actus: Menedemus, Chremes [E]go me non tam astutum, neque perspicacem esse id certo scio... In hac scena XVIII quia iam ad exitum properat fabula fallacia detegitur per Menedemum et clinie Antiphila desponsabitur... Declaratio huius figurae in comediam Therentii quae in ordine quarta est atque Adelphos vocitata. Acta ludis funebribus Aemilii Pauli, Q. Fabio maximo, P. Cornelio Affricano aedilibus curulibus egere... Mitio semex (!) [S]torax non rediit hac nocte a caena eschinus neque servulorum... In hac scena I a senibus ut in prologo promisit agitur quorum contentio ad argumenta relata vita aspera cum leni et pater mitis cum severissimo comparatur. Tertius actus: Sostrata mulier, Cantara nutrix [O]bsecro mea nutrix quid nunc fiet. Hec scena VII tragedie ordinem servat, nam tragedia in tria dividitur: expectationem, gestum et exitum. Quartus actus: Cthesphc (!), Syrus In patrem hinc abiisserus... In hac scena XIII ostenditur timiditas boni adolescentuli et vertisse ad peccandum ex delicti conscientia et reverentia parentis apparet ut est mos verorum patrum circa filios Syro Demeam describente... Quintus actus: Mitio, Demea senes [P]arata nobis sunt ita aut dixi Sostrata ubi vis... In hac scena XXII collatio est personarum Mitis ac sevi. Declaratio super quintam Therentii comoediam in figuram hanc argumentum declarans lucidius. Argumentum Phormionis. [C]hremetis frater aberat peregre Demipho relicto Athenis, Antiphone filio... Primus actus: Davus servus [A]micus summus meus et popularis Geta heri ad me venit... In hac scena I que docendi atque instruendi spectationis causa inducitur mire extrinsecus lepores facecieque cernuntur et sales comici... Secundus actus: Antipho, Phedria adolescentes. [A]deon rem rediisse ut qui mihi consultum optime velit esse Phedria... In hac scena III color vite est eorum qui quicquid immodice concupiverint spernunt postquam venerit quando aptiore sententia ostendit dicendo nostri nosmet penitet. Tgrtius (!) actus: Phormio parasitus, Geta servus [I]ta ne patris ais conspectum veritum hinc abiisse. In hac scena VI de parasitis vilioribus Therentius proponit imaginem vite... Quartus actus: Demipho, Chremes senes fratres [Q]uid qua profectus causa hinc es lenum Chremes adduxtin tecum filiam... In hac scena XII continetur fratrum iam annis confectorum congressio atque de nuptiis ipsis mutua consultatio. Quintus actus: Demipho, Nausistrata mulier, Chremes [A]ge dum ut soles Nausistrata fac illa ut placetur nobis... In hac scena XIX divitis uxoris de marito licentius conquerentis allocutio est cum dispositione futurarum turbarum. Philotis, Sira Lena [P]er pol quam paucos reperias meretricibus fideles... In hac scena I novo genere hic utraque inducitur. Nam et Philotis et Syra non pertinent ad argumentum fabule... Tertius actus: Pamphilus adolescens, Parmeno servus [N]emini ego plura acerba credo esse ex amore homini unquam oblata... In hac scena sexta allocutio est per conquestionem et bene non se amatoribus modo, sed infoelicibus amatoribus comparavit... Quartus actus: Mirrhina, Phidippus [P]erii quid agam quo me vertam, quid viro meo respondebo misera... In hac scena XII iterum rixa est senis atque anus, tamen varie et alio modo ut mores intra se diversos et tamen notos possumus agnoscere. Qtimtus (!) actus: Parmeno, Bachis [A]edepol nae meam herus esse operam deputat parvi pretii... In hac scena XVIII conversio est fabule, nam in ea errores deprehenduntur... Immpressum in imperiali ac libera urbe Argentina per magistrum Ioannem Grüninger accuratissime nitidissimeque elaboratum et denuo revisum atque collectum ex diversis commentariis anno incarnationis dominice Millesimoquaterquecentesimononagesimosexto kalendarum vero Novembrium, finit foeliciter. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht