Abbildung eines Logo
Titel
Vocabularius juris utriusque Incipit Vocabularius iuris utriusque. Quoniam iuri operam daturum prius nosse oportet unde nomen iuris descendat... Abavus est pater proavi vel proavie sicut proavus est pater avi vel avie. Actio negatoria require supra actio confessoria. Affictus penes vulgare lumbardorum et thustannorum secundum Petrum de samp et abbatem dicitur census... Apex est summitas honoris vel distinctionis nota... baburtus vel babosus idem est quid stultus vel ebes et babigor idem. Caducum legatum secundum Azo in summa C de caduco est quod defecit post mortem testatoris quacumque ratione. Cause favorabiles sunt quatuor scilicet de libertate matrimonio, dote et testamento... Cognoscere instrumenta est ea relegere distinguere et conferre accepta et data. Conditio ob utrpem causam est per quam repetimus ea que dedimus alteri causa non secuta ob quam data sunt si turpitudo tamen ex parte accipientis versetur. Dalmatica est vestis qua modo utuntur omnes dyaconi ex consuetudine in solemnitatibus ut lxxvi... Delictum dicitur quasi derelictum. Et nota prout scilicet tetigi in verbo contractus quod sicut actionum quedam proveniunt ex contractu... Dispositum in uno utrumque significet vel tantum illa vel etiam disponita in alia... Ecclesia secundum Archidiaconum de electione fundamenta libro vi in primo mutlis modis dicitur Quinque dicitur collectio sanctorum... Equestris dignitas erat in hiis qui Romam custodiebantur... Faber lignarius dicitur non solum qui ligna dolat sed generaliter omnis qui edificat... Gastaldus est maior dominus qui habet curam exteriorum rerum episcopi. Iconomus dicitur ille cui ecclesiastica res gubernanda mandatur... Infra nota per Innocentum de fi instru inter dilectos et immo... Insula dicitur quasi in salo id est in mari postia, etiam insula domus dicta est vide quid nota circa § insula... Interdictum quid vi aut clam datur adversus eum qui in loco alterius aliquid opus construxit... Iudicium contradictorium dicitur si dicerem hoc esse consuetudinem et tu adversarius meus diceres non esse consuetudinem... Kalende sunt certi dies mensium a calon grece quid est voco latine ut notatur in l... Machinatio vide supra Dolus et est quasi astutum ingenium, quid enim est quid homo semel deditus malitie non adinveniant... Mentoria dicuntur diversoria vel diverticula id est secreta edificia alias montoria. Nancisci est aliquid acquirere consequi vel adipisci, unde dicitur nactus sum illam rem, id est adeptus sum vel acquisivi eam. Obligatio est iuris vinculum quo necessitate astringimur alicuius solvende rei secundum nostre civitatis iura... Pactum vel pactio dicitur a verbo paciscor et sic describitur Est consensus duorum vel plurimum in idem placitum... Peculium est pusilla substantia vel pecunia separata a rebus et patris vel domini data vel promissa filio vel servo... Plus sub se minus continet ut g licet patri vel marito occidere adulterum cum filia vel uxore deprehensum per hoc significatur... Prefectus annone dicebantur quo ad annona id est de blada curam habebat, require supra edilis ceralis. Quadrans est quarta pars assis quam perficiunt tres uncie, alia nomina, require supra as... Saccularii dicuntur qui vetitas artes exercentes ex sacculo partim subducunt et partim subtrahunt vel distrahunt... Sena consul iunianum post vocationem ad libertatem produxit proprium heredem suum vel emptum sive dominus ex iusta causa absit... Synodus ex greco interpretatur comitatus vel cetus et inter cetera concilia quatuor venerabiles fuerunt synodi que totam fidem complecteruntur... Stichus est proprium nomen. Tabellarius sive tabellio est publica persona sacramento astricta in civitate ut rationes et acta in formam publicam redigat a principe ad hoc officium deputatus et confirmatus. Testamentum inofficiosum est quod frustra liberis exheredatis sine officio pietatis liberalis in extraneas personas redactum est... Vacantia bona dicuntur ea bona que dominum non habent vel que fisco vel dominio alicuius applicantur... Vis est rei maioris impetus qui repelli non potest vel cui resisti non potest... Xenia dicuntur munuscula quedam que dantur estulenti et poculenti que vulgo dicuntur appensationes... FInit feliciter opus egregium vocabularii iuris utriusque, impressum insigni in civitate Spirensi per Petrum Drach sub anno dominice incarnationis M cccc lxxvii, mensis May die decimaoctava. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht