Abbildung eines Logo
Titel
Sermones Parati de tempore et de sanctis Tabula sive directorium sermonum Parati de materiis secundum alphabeti ordinem in quolibet sermone contentis, ad laudem dei incipit feliciter. Paratus de tempore continens evangeliorum de tempore expositiones necnon de tempore epistolarum sermones, elaboratum opus correctissimum incipit feliciter. Paratus est iudicare... prima Petri iiii. In verbis istis describitur ultimus adventus domini scilicet ad iudicium... De eodem, sermo vi. Benedictus qui venit... Mathei xxi. Benedictus sit Ihesus Christus filius dei vivi qui venit in huncmundum ad preceptum dei patris. In hanc dominica agitur de adventu dei in carnem scilicet quando venit in hunc mundum carnem assumens. Sermo primus tertie dominice adventus domini. Nolite ante tempus iudicare... prima Corinthios iiii. In verbis istis apostolus tangit duplex iudicium male suspicionis ibi... De eodem, sermo xv. Dirigite viam domini... Johannis primo. In hac dominica agitur de adventu domini in mentem sive in animam, ideo hortatur nos Iohannes baptista... De eodem sermo, sermo xix. Videamus hoc verbum... Luce ii. Videamus, fratres carissimi, hoc verbum in filium dei qui factus est pro nobis homo oculis mentis. Dominica infra octavas nativitatis. Sermo xxii. Quoniam estis filii dei... [Galatos iiii. In verbis istis notantur duo, primo est hominis dignitas ibi...] Sermo prima in epiphania. Sermo xxvi. Factum est autem... Luce iii ita lectum est in hac nocte. Sciendum autem quod in hac nocte vel die duplex festum peragit mater nostra scilicet sancta ecclesia... Sermo de evangelio, sermo xxx. Dolentes querebamus te. Luce ii. Quanto res que perditur est pretiosior hoc si non invenitur tanto magis augmentatur dolor et immo cum beata virgo Maria... Dominica prima. Sermo xxxiiii. Nuptie facte sunt... Duplices dicuntur muptie scilicet carnales et spirituales, carnales sunt inter virum et mulierum... De eodem die sermo in evangelium. Sermo xxxviii. Ascendente Ihesu in naviculam... Mathei viii. In verbis istis possumus duo notare, primum est Christi circa nos maxima caritas ibi... De evangelio. Sermo xlii. Simile est regnum celorum homini patrifamilias... Mathei xx. Gregorius Paterfamilias conductor noster est qui habet vineam id est diversam ecclesiam qui ab Abel iusto usque ad ultimum electum qui in fine mundi nasciturus est... Dominica in quinquagesima. Sermo xlvi. Caritas patiens est... primo Corinthios xiii. In verbis propositis ostendit apostolus duo que sunt nobis necessaria so volumus caritatem servate scilicet patientia in adversis... Dominica Invocavit. Sermo l. Ecce nunc tempus acceptabile... ii Corinthios vi dicitur etiam Ecclesiasticus xxxix Omniam enim tempore... Ideo apostolus volens nos exhortare ad penitentiam, proponit nobis oportunitatem temporis ad penitentiam agendam ut sic nos alliciat ad penitendum... Dominica secunda. Sermo liiii. Hec est voluntas... primo Thessalonicensem iiii, queritur a sapiente Sapientie ix Quis poterit cogitare... Huic questioni respndit Paulus qui raptus est usque ad tertium celum, ibi audivit archana que non licent hominem loqui... Dominica iii scilicet Oculi. Sermo lviii. Ambulate in dilectione... Ephesios quinto. In verbis istis proponit nobis apostolus dilectionem dei quam habuti ad nos ut eum hoc imitemur... Dominica quarta. Sermo lxii. Illa que sursum est... Galatos iiii. Per civitatem istam Iherusalem quam commendat nobis apostolus significatur regnum celorum quid commendata a quatuor dictionibus, primo a situs abilitate... Dominica in passione. Sermo lxvi. Si sanguis hircorum... Hebreos ix. In veteri testamento preceptum fuit quod qui tangebat mortuum immundus erat septem diebus et a consortio hominum et septima die aspergebat eum sacerdos... Feria sexta. Sermo lxix. Expedit vobus ut unus... Johannis xi. Verba proposita loquebatur verbis exprimitur utilitas passionis et mortis Christi. Feria tertia. Sermo lxxii. Ego quasi agnus mansuetus... Jheremie xi. Nota Cristus comparatur se agno qui immolabatur in veteri testamento pro peccato populi, quia ipse est verus agnus... Item de passione. Sermo lxxvi. Nolite me vocare Noemi... Ruth i. Verba proposita quedam mulier loquebatur in veteri lege ex magna amaritudine cordis sue que amiserat virum suum et dilectos suos filios. Item de eodem. Sermo lxxviii. Ecce locus... Marci ultimo. Verba ista loquebatur angelus ad mulieres ostendens locum ubi iacuerat corpus Ihesu scilicet sepulchrum. Dominica ii. Sermo lxxx. Cristus passus est pro nobis... primo Petri ii. In istis verbis reducitur nobis ad memoriam passio domini nostri Ihesu Christi et hoc propter tria, primo ne tantum beneficium dei oblivioni tradamus... Dominica quarta. Sermo lxxxiii. Sit omnis homo velox... Jacobi primo. Beatus Iacobus docet nos in verbis propositis conpescere linguam a multiloquio... In rogationibus. Sermo lxxxviii. Confitemini alterutrum... Jacobi v. In verbis istis provocat nos apostolus Iacobus ad confessionem sine qua nemo potest salvus fieri dummodo habeat copiam confitendi. De eodem. Sermo xciii. Cum venerit paraclitus... Johannis xv. In verbis propositis dui tanguntur, primum est spiritussancti promissio... Feria secunda post festum penthecostes. Sermo xcvii. Adhuc loquente Petro... [Actuum x. Post ascensionem domini et missionem spiritussancti cum apostoli predicarent in Iudea verbum domini...] Feria quarta. Sermo ci. Amen dico vobis... Johannis vi. In istis verbis dominus duo facit, primo hortatur nos ad fidei christiane observantiam cum dicitur Amen... De eodem. Sermo ciii. Filius hominis... Luce v. Duplicem potestatem ostendit dominus un isto paralitico scilicet quod ei peccata dimisit et eum ab infirmitate sanavit. Dominica prima post penthecostes. Sermo xvii. Diligamus deum... prima Johannis iiii. In verbis istis hortatur nos apostolus ad dilectionem dei, caritas enim ignis est et ignis non potest melius accendi quam in igne... De eodem. Sermo cxii. Gaudium est angelis... Luce xv. In verbis istis commendatur penitentia ex eo quod angelos dei letificat... De eodem. Sermo cxvi. Relictis omnibus... Luce v. In verbis istis exemplo apostolorum docemur quod si Christum sequi volumus omnis impedimenta relinquere debemus... De eodem. Sermo cxx. Quot panes habetis... Marci viii. Legitur in evangelio hodierno quod discipuli qui dominum sequebantur habuerunt septem panes... De eodem. Sermo cxxiiii. Redde rationem... Luce xvi. Ista possent esse verba die ad quemlibet hominem, omnes enim reddituri sumus rationem de tota vita in futuro. De eodem. Sermo cxxviii. Qui se exaltat... Luce xiiii et xviii. In hoc evangelio patet quod damnabilis sit superbia ideo fugienda. Sciendum autem quod duplex est superbia scilicet interior et exterior. Dominica xiii. Sermo cxxxi. Abrahe dicte sunt... Galatos iii. Nota quod dominus promittebat sive promisit Abrahe terram lecte et melle fluentem... De eodem. Sermo cxxxiiii. Ostendite vos sacerdotibus. Luce xvii. Licet verba ista sint Christi ad leprosos tamen possent dici ad quemlibet fidelem. Sciendum autem quod tria sunt que homo debent ostendere scilicet peccatum in confessione... Dominica xvi. Sermo cxxxvii. Obsecro vos... Ephesios 3. Quem per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum sicut dicitur Actuum xiiii.... De eodem. Sermo cxl. Omnis qui se exaltat... Luce xiiii et xviii. In verbis propositis et in evangelio presenti dissuadit dominus superbiam ostendens quantum sit homini nociva ideo merito est fugienda. De eodem. Sermo cxliiii. Tu quid cogitatis mala... Mathei ix. Hoc verbum potest esse dei ad nos omnes in quo reprehendit nos de malis cogitationibus. De eodem. Sermo cxlviii. Domine descende,,, Johannis iiii. In hoc evangelio legitur quod dominus sanavit filium reguli febricantem. Et possumus notare duo, primo febrietatem... De eodem. Sermo clii. Magister scimus... Mathei xxii, id est doces viam veram que hominem ad vitam eternam ducit quia dicit Aristoteles... Dominica xxv. Sermo clv. Ecce dies venient... Jheremia xxiii. Videns dominus quod omnes proviores sumus ad malum quod ad bonum et volens nobis incutere timorem ut a peccatis cessemus intimat nobis... Paratus continens sermones de tempore anii totius opus perutile per me Johannem Guldenschaff de Moguntia elaboratissime impressum, explicit feliciter. Paratus continens sermones de sanctis incipit feliciter. De sancto Andrea. Sermo primus. Paratus sum... Psalmo. Ista verba possent esse beati Andree in quibus respondet vocationi salvatoris qui vocavit eum de mari cum fratre suo Petro dicens... De conceptione. Sermo iiii. Beatam me dicent... Luce primo. Hodie sancta mater ecclesia colit qualiter Maria virgo virginum in utero matris sue sit concepta. In nativitate domini. Sermo vii. Puer natus est nobis... Ysaia ix. Hodie dicuntur nobis boni rumores et omnibus hiis qui Christum exspectaverunt in isto adventu et desideraverunt ipsum videre et qui se preparaverunt ad ipsum recipiendum. De eodem. Sermo xi. Dilectus meus... Cantica ii. Ista verba possent esse Christi loquentis de sancto Johanne evangeliste dicit ergo mihi... De eodem. Sermo xvi. Honora medicum... Ecclesiastici xxxviii. Cum multas necessitates Constantinus imperator incidisset et nullum remedium salutis invenisset, celestis medicus Silvester affuit... De sancto Vincentio. Sermo vicesimusprimus. Nemo coronabitur... ii Thimothei ii. Verba ista bene conveniunt beato Vincentio qui per longum certamen meruit coronam eternam. De sancta Dorothea. Sermo xxv. Gloriosa virgo et martir Dorothea ex patre Theodoro et matre Theodora progenita ex nobili sanguine senatorum. De eodem. Sermo xxix. Discite a me... Mathei xi. Notandum quod multa sunt que discere debemus, primo divini amoris disciplinam... De sancto Georgio marytre. Sermo xxxiiii. Induite vos armatura dei... Ephesios vi. Militem strenuum oportet primo indutum esse armis, deinde debet ire contra hostes pugnando. De sancto Philippo et Iacobo. Sermo xxxvi. Stabunt iusti... Sapientie quinto. In istis verbis ostendit spiritus sanctus quid futurum sit in die iudicii scilicet sanctorum pugna contra reprobos... De sancto Iohannem ante portam latinam. Sermo xxxix. Exaltavit illum... Ecclesiastici xv. Verba proposita bene conveniunt beato Iohanni quem dominus exaltavit apud proximos suos scilicet alios apostolos... De sancto Paulo. Sermo xliii. Ego non solum alligari... Actuum xxi. Cum beatus paulus ambularet per civitates et terras predicando verbum die et vellet ire in Iherusalem... De sancta Maria Magdalena. Sermo xlvii. Postquam convertisti me... Jheremie xxxi. In verbis istis notantur tria, primum est status Marie Magdalene miserabilis scilicet ante conversionem... De eodem. Sermo l. Procedens autem... Mathei iiii. Nota quod dominus vocavit beatum Iacobum de mari per quod significatur mundus et hoc propter multa... De eodem. Sermo liiii. Igne me examinasti... Psalmo xvi. Notandum quod dominus examinavit sanctum Laurentium in tribus scilicet utrum haberet perfectam fidem... De sancto Bartholomeo. Sermo lviii. Pellem pro pelle... Job secundo. Ista verba loquebatur dyabolus ad dominum quando ipse temptavit beatum Iob... In decollatione Iohannis. Sermo lix. Misit Herodes rex manus... Marci vi. Legitur in hystoria scolastica quod Herodes Antipa et philippus fratres carnales erant et se de gentilitate ad iudaismum transtulerunt. Alius sermo de eodem. Sermo lxi. Que est ista... canticorum vi. Salomon in spiritu previdens ortum beate virginis Marie et eam commendare volens, pulchrioribus creaturis celi eam comparavit scilicet aurore lune et soli. In exaltatione sancte crucis. Sermo lxii. Humiliavi lignum sublime... Ezechielis xviii. Duo ligna proponit nobis pripheta, unum sublime et aliud humile. De sancto mauritio et sociis suis. Sermo sexagesimus quintus. Beati qui persecutionem paciuntur... Mathei v. In verbis istis facit dominus duo, primo hortatur nos ad sustinendum tribulationes ibi... De sancto Luca evangelista. Sermo lxix. Nimis honorati sunt... Amici autem dei fuerunt apostoli et evangeliste de quorum numero fuit beatus Lucas evangeliste... De omnibus sanctis. Sermo lxxiii. Sapientia edificavit... Proverbiis ix. Quis melius potuit scribere quam ille qui fuit quasi filius sapientissimus hominum scilicet Salomon... De eodem. Sermo lxxvii. Mittite eis... Neemie viii. In istis vervbbis hortamur per propheta ad suffragia facienda pro defunctis. De sancta Cecilia. Sermo lxxxi. Mulier diligens est... Proverbiis xii vel mulier timens deum... Paratus continens sermones de sanctis per anni circulum explicit feliciter. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht