Abbildung eines Logo
Titel
Sermones de laudibus sanctorum Sermones Roberti de Licio laudibus sanctorum. In nomine domini nostri Iesu Christi incipit prima pars sermonum de laudibus sanctorum secundum fratrem Robertum Caracolum de Liceo, ordinis Minorum, episcopum Aquinatensis. Sermo primus de laudibus altissimi dei cuius excellentiam nobis declarant precipue tria nomina quibus eum nominare solemus. Non glorietur... Hieremie capitulo ix. Quoniam defecerunt homines a vera cognitione sui creatoris abundavit iniquitas multorum et malitia excrevit super terram... Sermo secundus de simplicitate dei contra idolatras et colentes homines atque celestia corpora. Spiritus est deus... Johannis iiii capitulo. Qui deum verum rem aliquam corpoream esse suspiciantur profecto in laqueum incidunt erroris pernitiosissime falsitatis... Sermo quintus de incarnatione Christi in quo confutantur errores illorum qui mundanam sapientiam sectantes male sensere de Christo. Fides vestra,,, I ad Corinthios capitulo ii. Propter vanam curiositatemhominum qui se ingenio ac propriis sensibus archna dei comprehendere putant, exorte sunt opiniones multe false quidem et omnino spernende... Sermo septimus de iocundissima nativitate salvatoris nostri domini iesu Christi, filii dei et virginis gloriose. Parvulus natus... Esaie prophete... capitulo ix. Sonuit vox letitie in terra nostra vos exultationis advenit, auditum est verbum suave omni iocunditate repletum, Jesus Christus filius dei in Bethleem Iude de virgine natus est... Sermo nonus de precipua singularissima quam devotione trium regum qui CHristum quesierunt et inventum humiliter adorarunt offerentes illi munera aurum thus et myrrham. Magi ab oriente... Mathei ii caret in evangelio presentis solennitatis. Commendatur hodierna die sapientia trium regum orientalium qui mox ut Christum natum agnoverunt ipsum studiossime querere sunt conati... Sermo duodecimus de dulcissimo admirandoque spectaculo transfigurationis Christi. Duxit illos in montem excelsum... Mathei xvii capitulo. Rem grandem atque mirabilem operatus est Christus in sua transfiguratione iocunda, ad cuius spectaculum delectabile ad omnes apostolos voluit adesse... Sermo quartusdecimus de sublimitate et magnificentia in qua Christus operatus est salutem humani generis. Humiliavit semetipsum... Ad Philipenses capitulo ii. Piissima verba de cruce Christi proclamata offendunt aures malivolas iniquorum pro quibus ita loquitur Paulus... Sermo decimusseptimus de piissima passione salvatoris nostri Iesu Christi. Bloremus (!) ante dominum... psalmo xciiii. Nescio quid flebilius ac pietate et commiseratione magis dignum commemorari potest quam abiectissima passio morsque acerbissima Jesu Christi filii dei. Sermo decimusnonus de ascensione salvatoris nostri iesu Christi quando videntibus discipulis celos ascendit. Assumptus est in celum... Marci ultimo... Jocundissimum novum ascensionis Iesu Christi filii dei merito excitare debet mentes nostras sublevareque omnium corda ad ardentissime desiderandum bonum illud summum ac copiosum... Sermo vigesimusprimus de beatitudine sanctorum in quo confutatur fatuitas hominum mundanorum qui non credunt aliquid de vita futura. Verces (!) vestra copiosa... Mathei v capitulo. Tanta est quorundam stultitia ut arbitrentur nulla esse bona preter ea que in presenti vita a piissimo deo usibus humanis conceduntur. Sermo vigesimustertius de eximia nobilitate et prestantia anime rationalis tam corpori unite quam a corpore separate. Ecce omnes anime... Ezechielis xviii capitulo. Dolendum profecto est de multitudine hominum pereuntium qui concupiscentias pravas insequentes, virtutibus ieiuni omne vitiorum turpitudini sese dederunt... Sermo vigesimusquartus de conceptione beate marie virginis de qua varie sunt opiniones doctorum licet festum ab ecclesia celebretur. Condum (!) erant abyssi... Proverbiorum viii capitulo... Ob singularem et precipuam reverentiam quam totus mundus ad virginem gloriosissimam gerit festum conceptionis eius annuatim per terrarum orbem solenniter celebratur. Sermo vigesimussextus de annuntiatione virginis beatissime. Invenisti gratiam... Luce i capitulo... Cum ingenti letitia mentis dies ista est percurrenda in qua virgo beata de celo ad suum uterum traxit deum. Sermo vigesimusoctavus de tribus virtutibus contemplandis virginis gloriose in festo purificationis eiusdem. Impleti sunt dies... Luce ii capitulo... Splendor virtutum gloriose virginis Marie miro modo effunditur in celo et in terra, nam de ipsa inquit Ambrosius... Sermo trigesimus de angelis quorum solennitas in ecclesia celebratur propter miraculum quid apparuit in monte Gargano. Angelis suis deus mandavit... psalmo xc. Debitores sumus, fratres charissimi, angelis beatis quam volente deo innumera ut sic loquar... Sermo trigesimussecundus de sancto Paulo apostolo doctore summo gentium. Las (!) electionis est... Actuum ix capitulo. Ad laudes ingentes beati apostoli Pauli extollendas hodierna die merito est elaborandum... Sermo trigesimusquartus de sancto Andrea apostolo fratre Simonis Petri et in passione socio. Erat autem Andreas... Johannis i capitulo. Celebre nomen beati Andree per terrarum orbem latissime diffusum est, quoniam non solum in hac vita virtutibus plurimis floruit et in regno celesti fulget gloria mirabili... Sermo trigesimussextus de sancto Jacobo maiore filio Zebedei fratre Johannis evangeliste. Vidit alios duos fratres... Mathei iiii. In toto terrarum orbe beatissimus apostolus Jacobus colitur a cunctis fidelibus devotione ferventissima, quam sicut meritis apud dominum magnus inventus est... Sermo trigesimusnonus de sancto Jacobo dicto iusto et minore filio Alphei et fratre domini nostri Iesu Christi. In memoria eterna... Psalmo cxi. Omnis gloria hominum extinguitur et evanescit velut fumus, de quibus in psalmo dicitur... Sermo quadragesimussecundus de gloria beati Bartholomei apostoli que magna ostenditur ex triplici eius excellentia. Magna est gloria eius... psalmo xx. Licet ingentissima sit gloria sanctorum quam habent in regno celorum, tamen et illa qua in ecclesia militante illustrantur admirabilis est et copiosa. Sermo quadragesimusquintus de tribus excellentiis beati Francisci. Fidi (!) alterum angelum... Apocalypsis vii capitulo. Preclarissima beati Francisci preconia excedunt quidem multumque supereminent omnem humani eloquii facultatem... Sermo quadragesimusseptimus de sancto Thoma de Aquino, ordinis Predicatorum. Sedit (!) illi scientiam sanctorum... Sapientie x capitulo. Obligatur christiana religio colere ac venerari devotione precipua sanctum Thomam de Aquino qui sua eruditione mirabili singularissimaque doctrina ecclesiam dei magnopere decoravit. Sermo quinquagesimus de innocentibus occisis ab Herode Ascalonita qui Christum puerulum extinguere nitebatur. Surge et accipe puerum... Matthei i capitulo et in evangelio presentis festivitatis iniquitas male mentis Herodis impii et crudelis Christum Ihesum in cuna vagientem persequi cepit. Sermo quinquagesimustertius de beato Luca evangelista qui ut bos vel vitulus figuratur eo quod a sacerdotio incipit Zacharie et Christi genealogiam per sacerdotes describit. Lucas medicus... ad Colosenses iiii capitulo. In ordine quattuor evangelistarum post Matheum et Marcum tertius ponitur beatus Lucas... Sermo quinquagesimusquintus de sancto Augustino preclarissimo lumine ecclesie sancte dei. Christus purgavit peccata... Ecclesiastici xlvii capitulo. Ex omni parte resonant laudes eximie Augustini doctoris prestantissimi... Sermo quinquagesimusseptimus de sancto Benedicto patre monachorum. Dilectus dei et hominibus... Ecclesiastici xlv capitulo. Cogit me sanctitas eximia beati Benedicti ut eius amplissimas laudes perorare debeam... Sermo quinquagesimusnonus de sancto Vincentio doctore eximio ac celeberrimo famosissimoque predicatore, ordinis Predicatorum. In medio ecclesie... Ecclesiastici xv capitulo. Instante necessitate horum temporum quibus mundus quasi totus vitiis erat obrutus et christiana religio naufragium pati videbatur, suscitavit deus spiritum sancti Vincentii... Sermo sexagesimusprimus de sancto Ambrosio doctore sancte Ecclesie episcopo Mediolanensi. Sanctum fecit illum... Ecclesiastici xlv capitulo. Summi dei sapientia ineffabilis ecclesiam suam varietate sanctorum voluit decorare, in qua alios constituit prophetas alios apostolos... Sermo sexagesimustertius de liberalitate sancti Gregorii pape propter quam deo et hominibus se amabilem exhibuit. Hilarem enim datorem... iii ad Corinthios ix capitulo. Dat deus piissimus pater creaturis beneficia sua affluenter et non improperat... Sermo sexagesimussextus de fide sancte Cecilie virginis et martyris ob quam Christus eam suam sponsam fecit. Aponsabo (!) te mihi in fide... Osee ii capitulo. Cum anima rationalis fide formata se exornat adeo grata efficitur regi seculorum immortali et invisibili deo ut illam dignetur spirituali castoque matrimonio sibi copulare. Sermo sexagesimusnonus de beatissimo confessore Antonio Paduano de ordine Minorum. Non potest civitas... Mathei capitulo v et in evangelio presentis solennitatis. Cuncti fere mortales qui baptismali caractere sunt insigniti beatum Antonium Paduanum devotione adrenditissima colunt ac veneranter nec ipse patrocinium eius exposcentibus... Sermo de sancto Bernardino predicatorum nostri temporis principe. Dilectus deo... Eclesiastici xlv capitulo et in epistole hodierne festivitatis. Vellem hoc tempore tanto eloquentie spledore fulgere ut non solum alterum Demosthenem principem oratorum grecie aut Ciceronem latinum me putarent omnes astantes... Clarissimi ac celeberrimi preconis fratris Roberti Carazoli de Litio, ordinis Minorum, pontificis Aquinatis opus de laudibus sanctorum accurantissime per Petrum Drach Spire impressum anno domini Millesimoquadringentesimononagesimo finit feliciter. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht