Abbildung eines Logo
Titel
Sermones quadragesimales de poenitentia Sacre theologie magistri necnon sacri eloquii preconis celeberrimi fratris Roberti de Liteo, ordinis Minorum professoris opus quadragesimale perutilissimum quod de penitentia dictum est feliciter incipit. Dominica in Septuagesima, de facilitate bonorum operum seu bene operandi propter quam peccatores ad penitentiam redire debent. Sermo i. Multi sunt vocati... Mathei xx capitulo et in evangelio hodierno propter nimiam caritatem suam qua diligit deus rationalem creaturam non desinit vocitare miseros peccatores post lapsum atque rumam peccati ut ad eum redeant per penitentiam. Capitulum iii. Tertio ostendo facile esse unicuique operari bonum propter premium eternale. Promittitur etenim omnibus bene operantibus premium eterne vite de quo quinque in tribus accidit dubitare... Feria tertia post dominicam in septuagesima de his que movere habent penitentes ad obediendum deo et qualiter omnes homines studere debent ad servandum precepta altissimi. Sermo iii. Multi sunt vocati..., iterum ubi supra. Data est ab operanti deo suo digito conscripta lex mandatorum ad que observanda omnes homines convocavit... Feria iiii post dominicam in septuagesima, de infinita misericordia dei quia ipse pater piissimus dulcissime vocat animam ad penitentiam omnes etiam pessimos peccatores promittens eis liberaliter indulgentiam et remissionem. Sermo iiii. Vox dilecti mei pulsantis... Cantica v capitulo. Piissimus omnium pater deus offert peccatoribus ut occasionem habeant ad eum revertendi uberrimum fontem et indeficientem et inhauribilem misericordie sue. Feria quinta post dominicam in septuagesima, de complacentia quam habet deus quando peccatores reveruntur ad penitentiam. Sermo v. Vox dilecti pulsantis..., iterum ubi supra. Excogitat creator noster deus semper homines salvos facere non solum iustos sed peccatores si eorum malitia non obsistat quos et si vocet cum misericordia ut dictum est in precedenti sermone excitat adhuc ut ad penitentiam revertantur cum voce complacentie. Sabbato dominice sexagesime, de dilatione penitentie et quare multi tardant seu differunt ad penitentiam redire audientes deum benignum sic misericorditer ipsos vocantem. Sermo vi. Cum tempus habemus... Galatos vi capitulo. Cum audiunt peccatores quam plurimi ea que dicta sunt de benignitate benivolentia ac dilectione dei vocantis et invitantis illos ad penitentiam statuunt in animo suo omnino ad illam redire. Feria secunda post dominicam in sexagesima, de verbo dei et de eius auditione. Sermo nonus. In corde bono... Luce viii capitulo. Quamvis multa dicta sint in superiori sermone de predicato verbo dei restant tamen adhuc de eius auditione aliqua disserenda... Qualiter deus iusto iudicio permittit eos qui penitentiam differunt usque ab extremum vite impugnari variis impedimentis. Capitulum iii. Tertium misterium contemplandum de severitate divine iustitie contra peccatores impenitentes dicitur permissio. Feria quinta post dominicam in sexagesima, de gravitate pene damnatorum contra illos qui debent levi cruciati terreri damnatos. Sermo xii. Cruciabuntur die ac nocte... Apocalypsis xii capitulo. Satis dura et insensibilia sunt corda illorum qui non pavescunt non timent nec movetur ad vocem terribilis iustitie dei cui profecto nulla virtus creature resistere nec in minimo quidem potest. Sabbato post dominicam in sexagesima, de gravitate pene damnatorum ad terrorem incorrigibilium et obstinatorum. Sermo xiiii. Cruciabuntur die... Apocalypsis xx. Cum mente revoluo quante erunt in inferno angustie reproborum admirari plurimum cogor cur tam die peccatores dissimulant agere penitentiam. Feria secunda post dominicam in quinquagesima, de timore dei que est efficacissima medicina ad convertendum peccatores ad penitentiam. Sermo xvi. Omnis plebs... Luce xviii. Hec verba scribuntur Que dicta sunt in precedentibus movere debent omnium hominum corda ad deum omnipotentem ut illum timeant et vereantur. Feria quarta cinerum, de ieiunium ad quid maxime tali die ecclesia convocat et invitat fideles. Sermo xviii. Thesaurisate vobis... Mathei vi... Ecce advenerunt dies penitentie ad redimenda peccata ad salvandos animas. Hodie namque miraculum est sacri quadragesimalis ieiunii de quo cantat ecclesia... Feria sexta post diem cinerum, de conditionibus que requiruntur in orationibus ut debito modo fiant. Sermo xx. Grata verba sunt domini nostri Ihesu Christi in evangelio hodierno. Mathei v capitulo. Puto multos ex his qui audierunt consideraveruntque diligenter ea que diximus in sermones precedenti iam deliberasse de cetero ferventius solito orationi vocare... Dominica prima in quadragesima infra diem, de vita hominis secundum triplicis status consoderationem. Sermo xxiii. Non in solo pane... Mathei iiii et in evangelio hodierno. Naturale est animantibus cunctis ut super omnia se vitamque suam tueantur... Feria tertia secunde ebdomade in quadragesima, de formidabilibus iudicii signis. Sermo xxv. Eiciebat omnes ementes... Mathei xxi et in evangelio hodierno. Quod terribilis apparebit in iudicio Christus clare ostendit nobis sacra evangelica lectio hodierna in qua narratur celebre ac famosum iudicium et signum potestatis... Feria quinta secunde ebdomade in quadragesima, de necessitate sanctissime confessionis contra eos qui debent superfluum esse aut inane confiteri peccata sua sacerdoti. Sermo xxvii. Accedentes discipuli... Mathei xv capitulo et in evangelio hodierno. Ordinavit Christus sacerdotes suos mediatores fore futuros inter ipsum et peccatores penitentes voluitque ut absolutionis beneficium ipsi sacerdotes per confessionem sacramentalem largirentur. Sabbato secunde ebdomade in quadragesima, de fructuosa et utili confessione peccatorum. Sermo vigesimus nonus. Hic est filius meus... Mathei xvii et in evangelio hodierno. Servanda sunt Christi precepta animo leto et libenti corde quam verum deum credimus salvatorem nostrum... Dominica secunda in quadragesima post prandium, de execrando peccato adulterii quo maculata est magna pars et multitudo coniugatorum. Sermo trigesimusprimus. Hec est enim voluntas dei... itrum ubi supra. Conquerebatur dolens Hieremias capitulo xxiii et dicebat Contritium est cor meum... Feria secunda secunde ebdomade in quadragesima, de fuga peccati quod magis fugiendum est quam quelibet huius seculi mala. Sermo xxxii. In peccato vestro moriemini... Johannis viii et in evangelio hodierno. Ad ostendendum quam grave malum sit esse in statu peccati replicavit salvator noster loquens Phariseis peccatoribus per eadem verba eandemque sententiam... Feria quarta secunde ebdomade, de periculoso vitio ambitionis de quo Christus in evangelio discipulos suos redarguit. Sermo xxxiii. Si quis voluerit... Mathei xx capitulo et in evangelio hodierno. Reprehensibile valde est atque fugiendum ambitionis vitium quod Christus redemptor noster in lectione evangelica terribiliter et sapientissime confutavit. Feria quinta secunde ebdomade in quadragesima, de vitio vane glorie quo laborabat dives ille damnatus et quod plurimum timere debent penitentes quia oriri solet maxime ex operibus bonis. Sermo xxxv. Induebatur purpura... Luce xv capitulo et in evangelio hodierno. Audivimus ex lectione sancti evangelii damnatum fuisse divitem in inferno non quia divitias possidebat, sed quem male illis utebatur. Sabbato secunde ebdomade in quadragesima, de peccato contentionis quod ut plurimum ex una gloria oriri solet. Sermo tricesimusseptimus. Dixit patri suo Ecce tot annis... Luce xv capitulo et in evangelio hodierno. Proprium est eorum qui inanis glorie vento impelluntur libenter contendere... Dominica tertia in quadragesima infra diem, de vitio et peccato discordie quod nullo pacto stare potest cum veritate penitentie ob quod penitentes ab illo sibi maxime cavere debent. Sermo xxxix. Omne regnum... Luce xi capitulo et in evangelio presentis dominice. Non potuit efficacius aut clarius explicari quam pernitiosum sit malum aut grave discordia damnata quam in verbo domini nostri Hiesu Christi... Feria ii tertie ebdomade in quadragesima, de execrando et periculosissimo peccato symonie propter quod non parum damnificatur atque confunditur ordo ecclesiastice ierarchie. Sermo xli. Quecumque solveritis... Mathei xviii capitulo et in evangelio hodierno. Contulit salvator noster ministris ecclesie et sacerdotibus suis inestimabilem dignitatem cum fecit eos spiritualium dispensatores. Feria quinta tertia ebdomade in quadragesima, de religiosa votorum emissione illorum quam observantia a qua multi deficiunt quia post impetratas gratias vota promissa non solvunt. Sermo xliii. Imperavit febris... Luce iiii et in evangelio hodierno. Subvenit deus virtute sua infinita necessitatibus hominum non tamen ipsi religiosa pietate ad eius auxilium confluent... Sabbato tertie ebdomade in quadragesima, de simulato vitio adulationis quo sepius Pharisei utebantur cum Christo loquentes. Sermo xlv. Dixerunt ei magister... Johannis viii capitulo et in evangelio hodierno. Sequuntur plurimi venenosos mores virulentosque modos scribarum et Phariseorum qui Christum blande reverent... Dominica quarta in quadragesima infra diem, de pietate quam vivi exhibere debent mortuis ac defunctis. Sermo xlvii. Accepit ergo Ihesus panes... Johannic vi capitulo et in evangelio hodierno. Qui de celo descendit in uterum virginis sola caritate motus ipse verbo pariter et exemplo docuit nos super omnia erga nostros proximos benivolentiam pietatemque servare. Feria secunda quarte ebdomade in quadragesima, de purgatorio et atrocissimis penis quibus puniuntur anime illorum qui non satisfecerunt in hac vita de peccatis suis. Sermo xlviii. Ipse autem Ihesus non credebat... Johannis ii capitulo et in evangelio hodierno. Rara fides invenitur in hominibus huius mundi qui cum sepe blandiantur multum amicis eorumque se fateantur benivolos adveniente tamen necessitate adversitateque ingruente deficiunt... Feria iiii quarte ebdomade in quadragesima, de sanctissimis indulgentiis et relaxationibus quas facit ecclesia in remissionem pebe peccatorum. Sermo l. Venit nox... Johannis ix capitulo et in evangelio hodierno. Ostensum est in superiori sermone quam gravis erit quamve timenda purgatoria pena que servatur his qui in hac vita pro suis peccatis satisfacere negligunt. Feria sexta quarte ebdomade in quadragesima, de divinitate domini nostri Hiesu Christi qui habet verus fuerit homo fuit etiam verus deus eiusdem cum patre et spiritusanctonature. Sermo lii. Tu es Christus... Iohannis xi capitulo et in evangelio hodierno. Derident tam a gentilibus quam a iudeis immaculata fides nostra quem predicat confitetur et adorat Christum crucifixum... Dominica de passione in mane, de honore parentum exemplo Christi qui in evangelio suum patrem honorare se asserit scilicet quo ad dilectionem subiectioenem et conversationem. Sermo liiii. Ego honorifico... Johanni viii capitulo et hodierno evangelio annotata. Facti sunt a deo ut plurimum impii filii ad parentes suos ut merito quilibet pater aut mater dicere possit... Feria ii quinte ebdomade, de peccato invidie qua laborabant Pharisei contra Christum Ihesum. Sermo lvi. Miserunt principes... Johannis vii capitulo et in evangelio hodierno. Commovebantur Pharisei et scribe contra piissimum Ihesum ex livore et invidia, quia non poterant sufferre... Feria v post dominicam de passione, de Maria Magdalena scilicet de triplici eius statu videlicet offensionis conversionis et gratificationis. Sermo lix. Remittuntur ei... Luce vii et in evangelio hodierno. Relucet in exemplo Marie Magdalene benignitas et clementia salvatoris nostri dei. Sabbato quinte ebdomade in quadragesima, de sacratissima communione ad quam omnes fideles se debent disponere et preparare. Sermo lxi. Qui manducat carnem meam... Johannis vi capitulo. Amplius non est differendum dicere et loqui de sanctissima communione quem iam appropinquat tempus quo fideles cuncti ad illam devote faciendam esse debent expediri. Dominica olivarum in mane, de contemptu mundi ad quem nos Christus rex regum induxit verbo paeriter et exemplo. Sermo lxii. Ecce rex tuus... Mathei xxi capitulo et in evangelio hodierno. Invigilandum est acuratissime ab omnibus nobis ne decipiamur a blanditiis proditoris mundi... Feria secunda ebdomade sancte, de misteriis sacramenti eukaristie quorum notitia fideles excitat et inflammat ad fervorem et devotionem. Sermo lxiii. Memoriam fecit... psalmo cx. Ostendit nobis dominus Ihesus Christus ardentissimam caritatem suam non solum in cruce et in passione verum etiam et in multis aliis diversisque modis... Feria iiii ebdomade sancte, de sacramento eukaristie ad quod devote suscipiendum fideles invigilare debent. Sermo lxv. Accepit panem... i Corinthios xi capitulo. Satis utile et proficuum esse arbitratus sum si adhuc de sacramento ineffabili eukaristie nonnulla dixero quem quantomagis illius preconia fidelibus innotescunt... Feria v in cena domini, de celebratione misse ac eius significatione necnon et illius auditione. Sermo lxvii. Sacrificate sacrificium... psalmo iiii. Possent ac debent omnes fideles sperare uberem fructum se fore suscepturos ex frequenti oblatione sacrificii immaculati dei nostri... Feria vi in parasceve, de doloribus anxietatibus at amaritudinibus Cristi Ihesu quas in sua passione pro totius humano generis salute sustinuit. Sermo lxix. Dolores nostros... Ysaia... liii capitulo. Passionem domini nostri Ihesu Christi tam acerbissimam quam ignominiosam hodie recolentes lacrimis continere debemus... Quod Christus in presentatione vehementer doluit propter accusationem, propter flagellationem et propter coronationem. Secundi articuli primus dolor. Secundi articuli primus dolor Ihesu Christi dicitur presentationis. cum enim Pilato fuit presentatus doluit vehementer et percipue propter tria, primo propter accusationem... Quod Christus vehementer doluit in potatione propter amaritationem, propter peccatorum onstinationem propterque matris lamentationem. Tertii articuli secundus dolor. Secundus dolor tertii articuli dicitur potationis quando iterum clamans dixit Sitio oblataque fuit ori eius... Feria secunda post dominicam resurrectionis, de temporalitate, qualitate et veritate resurrectionis Cristi. Sermo lxxii. Resurrexit dominus vere... Luce ultimo capitulo et in evangelio hodierno. Jocundissima resurrectionis domini nostri Jhesu Cristi sacramenta a fidelibus cunctis diligentissime pariter et devote ad mentem sunt revocanda... Sacre theologie magistri necnon sacri eloquii preconis celeberrimi fratris Roberti de Litio, ordinis Minorum professorem opus quadragesimale perutilissimum quod de penitentia dictum est finit feliciter. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht