Abbildung eines Logo
Titel
Sermones de tempore et de sanctis cum communi sanctorum Seraphici doctoris sancti Bonaventure sermones de tempore et sanctis cum communi sanctorum. Sermones de tempore simul de sanctis ac de communi sanctorum ventura bona docentis seraphici et nunc sancti doctoris Bonaventure, ordinis fratrum Minorum sacrosancteque romane ecclesie cardinalis reverendissimi, a sanctissimo papa nostro Sixto huius nominis quarto canonisati in presentia domini gratiosi comitis Eberhardi senioris de Wirtenberg et de Monte Pelligardo, dominica in albis anni millesimiquadringentesimi octuagesimisecundi. De adventu, sermo primus. Veniet desideratus... Aggei 2. Si sancti patres domini desiderabant adventum non est quod admirari debeas, quia et natura incitabat et amor incendebat et necessitas perurgebat. De adventu, sermo quintus. Hora est iam nos... Ro xiii. Divinus apostolus spiritusancto plenus considerans quod in peccatis omnes et in quodam mentis corpore dormiremus... Dominica quarta, sermo x. Ego vox clamantis... Johannis i. In his [verbis ostenditur commendabilis humilitas precursoris et plurimum predicabilis caritas salvatoris.] In nativitate domini, serme (!) xiii. Puer natus est nobis. Isa ix. Mira et stupenda domini salvatoris clementia que cum esset summus factus est propter nos ymus... In die Stephani, sermo xvi. Stephanus plenus gratia... Actu vii. Sicut ex verbis sanctorum colligitur rationalis spiritus tribus viribus sive potentiis adornatur... Item de eodem, sermo xix. Qui diligit cordis... proverbia xxii secundum quod docet in ethicis Sicut non dicitur esse fortis qui mala sustinet quia sic latrones fortes dici deberent quando tot pericula sustinent. In circumcisione domini, sermo xxiiii. Vetera transierunt... ii Cor v. Verba premissa valde eleganter solennitati hodierne conveniunt non solum ratione vetustatis abolite... Dominica infra octavam epiphanie, sermo xxix. Unum corpus sumus...Ro xii. In his enim verbis apostolus duo facit, nam primo nos esse unum sperit, secundo causam ipsius unionis ostendit... Dominica ii post octavam epiphanie, sermo xxxiii. Quantum ex vobis... Ro xii. Inter omnia creata tam temporalia quam eterna pax obtinet principatum sine qua nulla posset esse vita beata et qua perfecte habita beata est anima... In eadem dominica, sermo xxxvii. Voca operarios... Met xx. Sicut habetur in psalmo Universe vie... unde in verbo premisso tria secundum hoc attenduntur, primum est dei vocantis liberalitas... In die cinerum, sermo xlii. Revertere revertere... can vi. Quoniam isto tempore precipue intendit ecclesia peccatores a deo aversos per peccatum ad ipsum per penitentiam revocare... Dominica ii in quadragesima, sermo 47. Hec est voluntas... i Thessa iiii. Dum divine vocis potentiam et virtutes attendo stuporem mentis incurro, nam sic in omnibus potens existit quod nihil omnino est quid non possit... In sabbato ante letare, sermo li. Vade et amplius... Joh viii. Verbum propositum dirigitur illi mulieri deprehense in adulterio a domino tamen absolute... Dominica in palmis, sermo lv. Hoc enim sentite... Phil ii. Ut ad amorem divinum incitemur et ad bellandum fortes efficiamur salvator pius nobis exemplum proponitur... In cena domini, sermo lix. Domine tu mihi lavas pedes. Joh xiii. Si quis a sensualitate abstractus altitudinem mentis ascendat, admirationem necesse est ut incurrat... In festo pasche, sermo lxii. Pascha nostrum... i Cor v, quia diu ieiunavimus, quia vigiliis laboravimus, quia fletibus peccata diluimus, ideo manducandus in mensa domini proponitur nobis agnus... Feria iii pasche, sermo lxv. Stetit Iesus in medio. Joh xx secundum doctrinam quam philosophus tradit in ethicis Omnis virtus in medio consistit, unde quanto res ad medium magis accedit... Dominica tertia, sermo lxix. Obsecro vos tamquam... i Pe ii. Cum manentem civitatem hic non habeamus, sed futuram potius inquiramus, utique peregrini sumus quamdiu in mundo sumus... Dominica quinta, sermo lxxiii. Petite et accipietis. Jov xvi. Mira et predicanda liberalitas domini nostri qui non expectat, ut ad eum accedamus non vult ut diu postmodum pro accipiendis muneribus rogemus... Dominica infra octavam ascensionsi, sermo lxxvii. Omnium finis appropinquabit i Pe iiii. Quia penitentia timore concipitur et nihil sic est incussivum timoris ut amarissima pena mortis ideo eam nobis apostolus Petrus in verbo premisso proponit... De eodem festo, sermo lxxxi. Ceperunt loqui variis linguis Actuum ii. Non potest naturaliter esse ut fons postquam locum suum impleverit non fluant in rivulum nec fluvius postquam suas ripas impleverit potest se tenere ne in sua vicina effluat... In eadem dominica, sermo lxxxv. Iam parata sunt omnia Luce xiii. Si fratres amantissimi dei, si dilecti filii Christi ad cenam dominicam invitati, si constat omnia iam esse parata, quid negligistis, quid moras facitis... Dominica quarta, sermo lxxxviii. Vanitati creatura subiecta est Romano viii. Creatura enim omnis eo ipso quod creatura est et quia nihil vel de nihilo est vanitati et mutabilitati subiecta est... Dominica sexta, sermo lxxxxii. Si mortui sumus... Roma vii. Optima et rationalis propositio nam iustitie convenit et equitas hoc requirit, ut si cum laborantibus mercedem quis recipere velit... Dominica octava, sermo lxxxxvi. Ipse spiritus testimonium reddet... Ro viii. Nullius testimonium verius potest dici quam testimonium spiritussancti, deus enim est et ideo mentiri non potest... Dominica decima, sermo C. Qui se humiliat exaltabitur Luce xviii. Sicut non est conventio Christi cum demone nec tenebrarum cum luce, nec iustitie cum iniquitate, sic omnino est impossibile secundum mundum clarescere... Dominica xii, sermo Ciiii. Diliges dominum... Math xx. Si totius scripture sacre verba pensemus nihil aliud deum quam amorem domini precepisse inveniemus... Item de eadem dominica, sermo Cv. Fiduciam habemus ad deum ii Cor iii. Sapienttis constat officium esse in eo spem suam ponere, quid cum valeat dum necesse est adiuvare... Item de eadem dominica, sermo Cv. Fiduciam habemus ad deum ii Cor iii. Sapientis constat officium esse in eo spem suam ponere, quid cum valeat dum necesse est adiuvare... De eadem dominica, sermo Cvii. Vides (!) tua... Luce xvii. Lepra a qua curatus est iste per fidem est universalis membrorum corruptio et humorum, initium habens in vasis et complementum in frontibus sive potius extra vasa. Dominica xv, sermo Cxi. Dum tempus habemus... Gala vi, dicit Ambrosius in exameron quod ovis in fine estatis dum presentit adventum frigoris vel hyemis quasi inexplebilis est ad pastum... Dominica xvii, sermo Cxv. Soliciti servate... Ephe iiii, quia nihil omnino est bonum insisit etiam unum, eo quod secundum philosophum convertantur simpliciter unum et bonum... Dominica xix, sermo Cxviii. Confide fili... Mathei ix. Paralis est lesio partis humani corporis cum privatione motus et sensus et sit aliquando ex infirmitate constringente quandoque ex humore opilante... Dominica xxi, sermo Cxxii. Erat quidam regulus... Joh iiii, quia qualis rector civitatis tales et habitantes in ea et qualis paterfamilias talis et eius familia ideo infirmus est omnis populus... Dominica xxiii, sermo Cxxvi. Ostendite mihi... Math xxii, quoniam sicut dicit Cesarius super illo verso apostoli Ro xiiii Nemo sibi vivit... Sermones de sanctis seraphici doctoris sancti Bonaventure. Et primo de sancto Andrea, sermo primus. Mihi autem absit gloriari... Gal ultimo narrat Valerius Maximus quod tanta in romanis antiquis cupido glorie fuit quod non solum temporalia bona sed et ipsam vitam... In conversione Pauli, sermo vii. Surrexit Saulus... Actuum ix. Si quis hodierne epistole hystoriam diligenter perlegerit aperte videbit quod duplex visio fuit in Paulo... De sancto Gregorio, sermo xiii. Quam speciosa... Ecci xxv. Commendatur in verbo proposito beatus Gregorius quantum ad duo, quantum ad virtutem clare illuminationis... De apparitione sancte Michaelis, sermo vicesimus. Alius autem angelus exivit... Apocali xiiii. Angeli secundum doctrinam beati Dyonisii sunt lumina clarissima, specula pura quantum possibile est summe luci simillima... Item de sancta Maria Magdalena, sermo xxiiii. Remittuntur ei peccata multa... Luce vii. Dilectio sive amor in rebus spiritualibus est sicut ignis in corporalibus, nam sicut ignis habet virtutem corporis calefactivam... Item de eodem, sermo xxix. Igne me examinasti... Psal xvi. Inter omnia elementa ignis maxime est activus eo quod plus ceteris habeat de forma et minus de materia... De sancto Bartholomeo, sermo xxxiii. Posuisti domine... ps. Triplex corona esse legitur in scriptura, una aurea que datur virginibus... In decollatione sancti Johannis baptiste, sermo xxxvii. Decollavit eum in carcere... Meth xiiii. Hodie sicut nostis celebrat ecclesia decollationem Johannis, cum ipse hodie decollatus non fuerit, sed circa festum azimorum anno scilicet precedente dominicam passionis... De sancto Matheo apostolo et evangelista, sermo xli. Conversus sum... Apoca i. Peccatum, sicut docet Augustinus, est aversio ad incommutabili bono et conversio ad commutabile bonum... De sancto Luca, sermo xlv. In lege domini fuit... Psal i. Duplicem actum habet anima nostra, unum intellectivum que perficitur lumine... De animabus, sermo xlix. Mementote vinctorum... Hebre ultimo secundum beatum Gregorium in moralia Anime perfectorum statim evolant ad celum, anime reproborum statim descendunt ad infernum... De sancta Katherina, sermo liii. Penne columbe de argentate... ps lxvii, quoniam duplex est status iustitie quidam peregrinationis in pugna per exercitium caritatis... Sermones sancti Bonaventure de sanctis in communi, et primo de apostolis, sermo primus. Beati oculi qui vident... Luce x, dicit Anselmus in libro de veritate quod ad visionem veram quatuor sint necessaria, primum est apertio oculi et super rem directio visualis radii... De apostolis, sermo iiii. Hoc est preceptum meum... Joh xv. Quattuor enim ex caritate esse amanda, Augustinus docet de doctrina christiana Deus noster animus proximus et nostrum corpus... De uno martire, sermo viii. Magna est gloria eius... ps xx. Goriosi sunt Christi martires non solum in hac vita sed etiam in futura et in gloria et ideo. De martiribus, sermo xii. Sicut abundant passione Christi... ii Cor i. Respondent sancti martires tacite questioni, posent enim aliquis dicere quomodo potestis tot mala portare... De doctore, sermo xv. Discite a me... Math xi. Naturale est et ad sensum manifestum, quod omnes aque fluunt ad valles sic spiritualiter omnes scientie fluunt ad humiles... Non nobis domine, non nobis sed nomini tuo da gloriam quod hos tam pretiosos tamquam fideli populo fructuoso sermones reverendissimi quondam cardinalis seraphici ac sancti doctoris Bonaventure tam solerter te donante in Reuttlingen autumni tempore complevimus unde et gratias referimus debitas domino humilium exaltatori. Anno domini M.cccc.lxxxv. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht