Abbildung eines Logo
Titel
Homiliarius doctorum de tempore et de sanctis a Paulo Diacono collectus Homelliarius doctorum. Opus preclarum omnium omeliarium et postillarum venerabilium et egregiorum doctorum Hieronymi, Ambrosii, Augustini... super evangelia dominicalia de tempore et de sanctis per totius anni circulum... incipit feliciter. Dominica prima adventus domini. Matthei xxi. In illo tempore Cum appropinquasset Iesus Hierosolymam et venisset Bethfage... Puto res ipsa exigit ut queramus frequenter quidem Iesus venit in Hierusalem sicut Iohannes testatur... De eadem feria sermo beati Leonis pape. Presidia, dilectissimi, sanctificandis mentibus nostris atque corporibus divinitus instituta, ideo cum dierum temporumque curriculis sine cessatione reparantur... In vigilia nativitatis domini. Matthei I. In illo tempore cum esset desponsata mater Iesu Maria Ioseph... Cum desponsata esset... Que fuerit necessitas ut desponsata esset Maria Ioseph nisi propterea quatetenus (!) hoc sacramentum celaretur... Sermo beati Leonis pape. De eodem festo. Exultemus in domino, dilectissimi, et spirituali iocunditate letemur quia illuxit dies redemptionis nove, reparationis antique, felicitatis eterne... Sermo sancti Augustini de miraculis sancti Stephani. Ad aquas tibilitanas episcopo afferente preiecto martyris gloriosissimi Stephani memoriant veniebant magne multitudines concursu et occursu... Item sermo sancti Augustini. Hodie, fratres charissimi, natalem illorum infantium colimus, quos ab Herode crudelissimo rege interfectos esse evangelii textus eloquitur. De eodem festo. Sermo beati Maximi episcopi. In hac, dilectissimi, celebritate sicut relatu paterne traditionis instruimur multiplici nobis est festivitate letandum... Dominica tertia. Math VIII. In illo tempore cum descendisset Iesus de monte secute sunt eum turbe multe... Docente in monte domino discipuli veniunt ad eum sicut alacres, sicut domestici, sicut proximi, sicut amici vel fratres. De eadem dominica. Sermo beati Johannis Chrisostomi quomodo primus homo toti prelatus sit creature. Dignitas humane originis facile agnoscitur considerata sublimitate auctoris neuqe enim facile poterat esse vel leve... Sabbato. Marci VI. In illo tempore cum sero esset factum erat navis in medio mari... Labor discipulorum in remigando et contrarius eius ventus, labores sancte ecclesie varios designat... Feria sexta. Johannis V. In illo tempore erat dies festus Iudeorum et ascendit Iesus Hierosolymam... [I]n evangelica lectione quam modo audivimus duo nobis miracula recitata sunt, unum invisibiliter per angelicam administrationem patratum... Feria VI. Matthei XXI. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis et turbis Iudeorum Homo quidam erat paterfamilias... Passurus pro salute hominum dei filius venit Hierusalem triumphali pompa et ab exultantibus turbis exceptus... Feria quarta. Math XV. In illo tempore accesserunt ad Iesum scribe et Pharisei dicentes... Quia dei filius pro salute omnium in mundum venerat immo loca singula citis gressibus percurrebat ut omnibus prodesset... Feria tertia. Joh VII. In illo tempore iam die festo mediante ascendit Iesus Hiersoslymam in templum... [I]n lectione que hanc precedit narrat sanctus evangelista quia ambulabat dominus in Galileam... De eadem dominica. Johannis VIII. In illo tempore dixit Iesus trubis Iudeorum et principibus sacerdotum quis ex vobis arguet me... Pensate, fratres charissimi, mansuetudinem dei, relaxare peccata venerat et dicebat Quis ex vobis... Feria II. Sermo Leonis pape. Gloria, dilectissimi, dominice passionis de qua nos etiam hodie locuturos essr promisimus, humilitatis maxime est miranda mysterio... In die sancto. Marci XVI. In illo tempore Maria Magdalena et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata... Multis vobis lectionibus, fratres charissimi, per dictatum loqui consuevi, sed quia lacescente stomacho, ea que dictaveram legere ipse non possum... Feria quinta. Joh XX. In illo tempore Maria stabat ad monumentum... Maria Magdalena que fuerat in civitate peccatrix, amando veritatem lavit lachrymis maculas criminis et vox veritatis... Dominica secunda Misericordia domini. Johannis X. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis Ego sum pastor bonus... Audistis, fratres charissimi, ex lectione evangelica eruditionem vestram, audistis ex lectione evangelica periculum nostrum... In vigilia ascensionis. Johannis XVII. In illo tempore sublevatis Iesus oculis in celum dixit... Ante ista que nunc sumus adiuvante domino tractaturi dixerat Iesus Hec locutus sum... In die sancto pentecostes. Joh. XIII. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis Si quis diligit me... Libet, fratres charissimi, evangelice verba lectionis sub brevitate transcurrere, ut post diutius liceat in contemplatione tante solemnitatis immorari... Feria quinta. Luce IX. In illo tempore convocatis Iesus duodecim apostolis... Precedentibus sancti huius evangelii locis narrat beatus Lucas, quia in illis diebus exiit Iesus in monte orare... Liber levite Alcuini de fide sancte et individue trinitatis ad gloriosum imperatorem Karolum deoque devotum missus ac scriptus. Incipit prologus. Domino glorioso Karolo imperatori augustissimo atque christianissimo humilis levita Alcuinus in domino deo presentis prosperitatis ac perpetue beatitudinis salutem. Incipit liber tertius de fide sancte et individue trinitatis, de gratia dei quia deus homo factus est. Capitulum I. In hoc etiam evidenter commendatur quod spiritussanctus sit donum dei sicut supra ostendimus, dum dicitur in symbolo catholice fidei quod Christus de spiritusancto et ex Maria virgine sit natus... Dominica II. Luce XIII. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis similitudinem hanc Ho[mo quidem fecit cenam magnam...] Hoc distare, fratres charissimi, inter delitias corporis et cordis solet quod corporales delitie cum non habentur grave in se desiderium accendunt... Dominica quinta. Luce V. In illo tempore cum turbe irruerunt ad Iesum ut audirent verbum dei... Ubi dominus multis impartivit varia genera sanitatum nec tempore nec loco cepit a studio sanandi turba cohiberi... Dominica XI. Luce XVIII. In illo tempore dixit Iesus ad quosdam qui in se confidebant tanquam iusti... Lectio sancti evangelii edificat nos ad orandum et credendum et non de nobis sed de domino presumendum... Dominica XIII. Luce X. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis Beati oculi qui vident... Aperit dominus celeste mysterium quod placuerit deo ut parvulis magis quam prudentibus istius mundi suam gratiam revelaret... Dominica decimaquarta. Luce XVII. In illo tempore dum iret Iesus in Hierusalem transiebat per mediam Samariam... [I]n leprosis illis quos dominus ita mundavit cum ait Ite ostendite vos... Dominica XVII. Luce XIIII. In illo tempore cum intraret Iesus in domum cuiusdam principis Phariseorum... Hidropis morbus ab aquoso humore vocabulum trahit, grece enim hydor aqua vocatur. Dominica XIX. Matth IX. In illo tempore ascendens Iesus in naviculam transfretavit... Christum in humanis actibus divina gessisse mysteriarum et in rebus visibilibus invisibilia exercuisse negotia, lectio hodierna monstravit. De eadem dominica. Math XXIII. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc Simile est regnum celorum homini regi... Salvator noster, dilectissimi, cum hominibus conversationem habens, non solum peccata vitare nos docuit... Item alius sermo. Recte festa ecclesie colunt, qui se ecclesie filios esse cognoscunt, hec enim omnium credentium mater est... Omelie doctorum omnium de sanctis. Incipiunt homelie de sanctis. Et primo in vigila sancti Andree. Johannis I. In illo tempore stabat Iohannes et ex discipulis eius duo... Tanta ac talis est divine scripture sublimitas, ut non solum verba que a sanctis vel ab ipso domino dicta referuntur... In cathedra Petri. Institutio festivitatis hodierna a senioribus nostris cathedre nomen accepit, ideo quod primus apostolorum Petrus hodie episcopatus cathedram suscepisse referatur. Inventionis sancte crucis. Joh III. In illo tempore erat homo ex Phariseis Nicodemus nomine... Nicodemus ex his erat qui crediderant in nomine Iesu, videntes signa et prodigia que faciebat. In nativitate sancti Johannis baptiste. Sermo beati Augustini episcopi. Diei hodierne solenitas solennen desiderat tanta exprecatione sermonem... In commemoratione Pauli. Sermo beati Iohannis episcopi alias Chrisostomi. Beatus Paulus qui tantam vim humane alacritatis ostendit, ut ad celum quoque ipsum valeat subvolare, premittens angelos et archangelos aliasque virtutes... In natali sancti Jacobi apostoli lectio sancte evangelii secundum Mattheum XX. In illo tempore accessit ad Iesum mater filiorum Zebedei... Dominus Iesus Christus conditor ac redemptor noster, vulnera superbie nostre sanare desiderans... Sermo de eodem festo. Hodie namque gloriosa semper virgo Maria celos ascendit. Rogo gaudete quia ut ita fateor ineffabiliter sublimata... In nativitate beate Marie virginis. Creatoris matrem omnis creatura magnificet, eius gloriose maiestati se inclinent celum et terram et omnis plenitudo eorum... Sermo in natali sancti Luce evangeliste. Cum in divinis atque sacris voluminibus studiose lectitando perquirerem, ex qua ortus prosapia a quibus instructus quosque imitatos sit viros... De eodem festo. Math V. In illo tempore videns Iesus turbas ascendit in montem... Qualis enim doctrina sit Christi sacre ipsius sententie protestantur, ut qui ad eternam beatitudinem pervenire desiderant... Incipit commune sanctorum de apostolis. Sermo Fulgentii episcopi. Delectat tantorum tractare margaritas sanctorum, delectat gemmas intueri dulcium piscatorum nec modus in colore nec numerus in virtute splendor varius et diversus ornatus. De uno martyre. Luce XIIII. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis Si quis venit ad me... Si consideremus, fratres charissimi, que et quanta sunt que nobis promittuntur in celis, vilescunt animo omnia que habentur in terris... De martyribus. Matth V. In illo tempore videns Iesus turbas ascendit in montem... Sermonem quem locutus est dominus noster Iesus Christus in monte, sicut in evangelio secundum Matheum legimus, si quis pie sobrieque considerat... De confessoribus. Lu XII. In illo tempore dicis Iesus discipulis suis Sint lumbi vestri precincti... Sancte evangelii, fratres charissimi, aperta est nobis lectio recitata, sed ne aliquibus ipsa eius planicies alta fortasse videatur... De virginibus. Matth XXV. In illo tempore dicit Iesus discipulis suis parabolam hanc Simile est regnum celorum decem virginibus... Sepe vos, fratres charissimi, ammoneor prava opera fugere, mundi huius inquinamenta devitare... Preclarum omeliarum opus, plurimorum sanctorum aliorumve famosissimorum doctorum super evangeliis de tempore et sanctis quibusdam eorundem adiunctis sermonibus... in mercuriali Nicolai Kessler officina Basilee impressum, imperante illustrissimo Maximiliano rege Romanorum invictissimo,... anno incarnationis dominice Millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo decimo nonas Augusti finit feliciter. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht