Abbildung eines Logo
Titel
Supplementum Summae Pisanellae seu Magistrutiae. [Enth.:] Canones poenintentiales fratris Astensis Summa Pisani cum supplemento incipit feliciter que alias magistrutia seu Pisanella appellatur. [Q]uoniam summa que magistrutia seu Pisanella vulgariter nuncupatur propter eius compendiositatem apud confessiones communius inolevit... [A]bbas in suo monasterio conferre potest suis subditis primam tonsuram duos ordines minores... [A]bsolutio iii scilicet regularium, regularius si percussit regularem eiusdem claustri ab abbate vel prelato proprio potest absolvi... [A]lienatio dei ecclesie immobilis non valet nisi in certis casibus et debita forma servata, primo quidem propter debitum urgens... [B]aptismus i quo ad substantiam et formam, quid est baptismus, respondeo est absolutio facta sub prescripta forma verborum... [B]ellum ii quo ad clericos clericis bellare non licet... [C]alumniari quid sit et privaricaria tergiversari vide supra... [C]lericus iiii quantum ad bona temporalia utrum clerici possint habere proprium... [C]oncussio. Crimen concussionis est cum quis in officio constitutus extorquet aliquid a subditis per metum aut cum non vult facere... [C]onfessionis celatio. Utrum sacerdos in omni casu teneatur celare confessionem... [C]onfirmatio electorum. A quo confirmanda sit electio... [C]ontentio. Utrum sit peccatum mortale... [C]rimen. Criminis appellatio aliquando complectitur omne peccatum, aliquando illud solum quid ad damnationem sufficit... [D]amnificatus, an possit accipere sibi de rebus damnificantur... [D]ecime ii, a quibus decime dari debeant... [D]erisio, utrum derisio sit spirituale peccatum... [D}ominus temporalis aliquorum. De questis et talliis quas domini temporales a subditis exigunt... [E]brietas. Utrum sit peccatum mortale... [E]lectio ii scilicet per promissum. Eligendi potestas potest alicui vel aliquibus committi... [E]munitas ecclesie. Emunitas est privilegium ecclesiastice libertatis vel personarum vel rerum ad eam pertinentium... [E]ucaristia ii quo ad eius materiam, que sit materia huius sacramenti... Item sunt alii casus excommunicationum, de quibus quinque sunt papales ut dictum est supra... [E]xcommunicatio iii de excommunicatione falsarorum. Et quidem cum quis per se vel per alium falsat litteras pape cum fautoribus suis... [E}xcommunicatio vii de minore excommunicatione. Hec excommunicatio est que separat a sacramentis percipiendis... [F]alsum quere mendacium. De falsariis vero literarum vide supra... [F]ides. Utrum omnes teneantur habere fidem explicitam... [G]loria vana. Utrum appetitus inanis glorie sit mortale peccatum... [H]abitus an liceat clericis habitum transformare vide supra clericus... [H]ereticus iii. Hec que sequuntur contra gereticos sunt in clementinis, primo quidem quod tam episcopus quam inquisitor unus sine alio potest citare... [H]ospitalitas. Clericus sive ordinandus debet esse hospitalis propter multa que habes... [I]actantia quid sit... [I]llicite acquisitum. Quot modis dicitur illicite acquisitum et quando restitui debeat... [I]mpedimentum nono de dispari cultu scilicet quando fidelis contrahit cum infideli ut Iudeo vel pagano... [I]ncendiarius dicitur secundum Raymundum et Wilhelmum qui incendit autoritate propria civitatem vel villam mansionem vel segentem et filia aliena malo studio... [I]nterdictum secundo scilicet spiritualiter quid ponitur in aliquam terram, ubi sciendum quod cum dicitur interdicimus terram talis regis... [J]udeus secundo quo ad servos et servientes Iudeis. quid ergo de servo Iudei si vult christianus fieri... [I]uramentum i communiter. Que est causa institutionis iuramenti... [L]atro quis dicatur latro publicus vel nocturnus populato et agrorum... [L]udus et iocus. Utrum in ludis et iocis possit esse virtus... [M]agister primo sive doctor primo communiter, quelibet ecclesia cathedralis debet tenere magistros liberalium artium adminus grammatice qui clericos et alios pauperes gratis instruant... [M]atrimonium vi quo ad debitum coniugale, sciendum ergo quod contracto matrimonio mulier non habet potestatem sui corporis... [M]etus quid sit metus... [N]aufragius. Ex naufragio quicquid accipitur de ipsa navi sive de mari sive de litere restituendum esse... [O]bedientia primo communiter, an sit virtus... [O]ratorium, utrum liceat cuilibet in domo propria habere orationum privatum... [O]rdinatus primo communiter, queritur ergo quid si aliquis in peccato mortali existens fuerit ordinatus... [P]actum. Pacta que faciunt priores vel guardiani conventuales religiosorum medicantium de suorum conventuum assensu cum prelatis vel personis ecclesiarum in illis locis ubi habitant debent perpetuo servari... [P]eculium quia contingit quod filii familias habent aliquando aliquod suum quid dicitur peculium... [P]enitentia iii scilicet de penitentia solenni et de publica, et quidem penitentia solennis non est hodie in usu... [P]rebenda quid sit prebenda sive canonia... [P]urgatorium. Ignis purgatorii etiam si eternus non sit miro tamen modo gravis est... [Q]uarta multiplex est scilicet falcidia, trebellianica et legitima sive debita filiis iure nature que est redacta ad terciam... [R]eligio iii quo ad votum ingrediendi, utrum pueri possint se vota obligare quo ad ingressum religionis... Si omnino excusatur quia impossibilium nulla est obligatio... [R]estitutio ii scilicet quando debitor non est solvendo... [R]estitutio viii scilicet quibus modis restituendi obligatus tollatur. Et dicendum quod quatuor modis principaliter videlicet absolutione, solutione vel quasi rei interitu et cessione. [S]acerdos, qualiter sacerdos dicantur ligare et solvere... [S]cientia et studium clericorum Quod clericus debet habere scientiam sacre scripture et aliarum literarum negotiorum... [S]epultura quarto scilicet quando prohibeatur. Prohibeatur in cimiterio sepeliri omnes heretici... [S]imonia ii scilicet spiritualiter quo ad ordines. Simonia quinque committitur ex parte ordinatoris... [S]imulatio, utrum simulatio sit peccatum... [S]ponsalia quid sunt... [T]abellio est publica persona habens officium scribendi instrumenta ad faciendum fidem... [T]imor utrum sit peccatum... [V]ana gloria, require supra gloria vana... [V]otum ii quis vovere potest vel non. Utrum episcopus possit vovere... Utrum sola spes lucri faciat usuram... [U]sura ii circa animalia. Utrum liceat locare animalia pro certo frumento vel alia rem (!) annua... [U]sura iiii de usurariis manifestis quis dicatur manifestus... [U]sus clavium ii quo ad absolutionis formam et spiritualem communem, quo ad spiritualem et super excommunicatione maiori sciendum quod quinque requiritur... [Y]pochrisis. Utrum sit preccatum mortale... Incipiunt canones penitentiales extracti de verbo ad verbum de summa fratris Astensis, ordinis Minorum, libro v, titulo xxxii. [C]onsiderandum est de canonibus penitentialibus ad quorum intelligentiam prenotandum est quod sicut est in scientiis predictis que versantur circa opera... Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht