Abbildung eines Logo
Titel
Sententiarum libri IV (cum conclusionibus Henrici de Gorichem et problematibus S. Thomae articulisque Parisiensibus) Textus sententiarum cum conclusionibus ac titulis questionum sancti Thome articulisque Parisiensibus et in quibus magister communiter non tenetur. Cupientes aliquid de penuria ac tenuitate nostra cum paupercula in gazophilata... Iste liber dictus est sententiarum eo quod sententias antiquorum patrum et doctorum de catholicis veritatibus hincinde collectas summatim comprehendit. Veteris ac nove legis continentiam diligenti indagine etiam atque etiam considerantibus nobis previa dei gratia innotuit sacre pagine tractatuum... Distinctio IIII. Hic queritur utrum concedendum sit quod deus se genuerit. Hic oritur questio satis necessaria, constat enim et ineffabiliter verum est quod deus pater genuit filium... Distinctio IX. De distinctione trium personarum. Nunc ad distinctionem personarum accedamus. Teneamus ergo ut docet Augustinus in libro de fide ad Petrum Patrem et filium et spiritumsanctum esse deum naturaliter... Distinctio XIIII. Quod gemina est processio spiritussancti. Preterea diligenter annotandum est quod gemina est processio spiritussancti, eterna videlicet qui ineffabilis est... Distinctio XVIII. Utrum eadem ratione spiritussanctus donum et datum sive donatum. Preterea diligenter considerandum est cum spiritussanctus dicatur donum et datum utrum eadem ratione utrumque nomen eius conveniat... De nominum differentia quibus utimur loquentes de deo. Distinctio XXII. Post predicta nobis disserendum videtur de nominum diversitate quibus loquentes de unitate ac trinitate ineffabili utimur... Distinctio XXVII. An easdem proprietates assignent Augustinus et Hylarius et an iste que dicuntur paternitas et filiatio et processio. Hic queri potest utrum proprietates quas Hylarius supra assignavit scilicet quod pater semper est pater... Distinctio XXXII. Utrum pater vel filius spiritusancto diligat cum diligere idem deo sit quod esse. Hic oritur questio ex predicitis deducta dictum est enim supra atque sanctorum autoritatibus ostensum quod spiritussanctus est communio patris et filii et amor... Utrum concedendum sit omnia esse in dei essentia vel in eo per essentiam ut omnia dicuntur esse in dei cognitione vel presentia. Solet hic queri cum omnia dicantur esse in dei cognitione seu presentia vel in deo per cognitionem et eius cognitio vel presentia sit divina essentia... Distinctio XL. Quid sit predestinatio et in quo differat a prescientia. Predestinatio vero de bonis salutaribus est et de hominibus salvandis ut enim ait Augusti (!) in libro de predestinatione sanctorum Predestinatio est gratie preparatio... Distinctio XLVI. Illi sententie qua dictum est dei voluntatem non posse cassari que ipse est quedam videntur obviare. Hic oritur questio dictum est enim in superioribus et auctoritatibus communitum quod voluntas dei que ipse est vocaturque beneplacitum eius cassari non potest... Distinctio I. Unum esse rerum principium ostendit non plura ut quidam putaverunt. Creationem rerum insinuans scriptura deum esse creatorem initiumque temporis atque omnium visibilium vel invisibilium creaturarum in primordio sui ostendit dicens... Distinctio VI. Quod de maioribus et minoribus quidam ceciderunt inter quos unus fuit celsior scilicet Lucifer. Preterea sciri oportet quoniam sicut de maioribus et de minoribus quidam persisterunt ita de utroque gradu quidam corruerunt... Distinctio X. An omnes spiritus celestes mittantur et ponit duas opiniones et autoritates quibus innituntur. Hoc etiam investigandum est utrum omnes isti celestes spiritus ad exteriora nuntianda mittantur... Distinctio XV. De opere quinte diei quando creavit deus ex aquis volatilia et natatilia. Dixit etiam deus producant aque reptile... etc. Opus quinte diei est formatio piscium et avium, quibus duo elementa ornantur... Distinctio XXI. De invidia diaboli qua ad hominem temptandum accessit. Videns igitur diabolus hominem per obedientie humilitatem posse ascendere, unde ipse per superbiam corruerat... Distinctio XXVI. Redit ad liberi arbitrii considerationem. Iam vero ad propositum redeamus scilicet ad liberi arbitrii tractatum quod philosophi diffinientes dixerunt... Distinctio XXVIII. Predicta repetit ut alia addat diffinitam assignationem ponens de gratia et libero arbitrio contra Pelagianos. Id vero inconcusse et incunctanter teneamus liberum arbitrium sine (!) gratia preveniente et adiuvante non sufficere ad salutem et iustitiam obtinendam... Distinctio XXXII. Quomodo originale peccatum dimittantur in baptismo cum et post sit illa concupiscentia que dicitur originale peccatum. Quoniam supra dictum est originale peccatum esse vitium concupiscentie... Distinctio XXXVI. Quod quedam simul sunt peccata et pena peccati, quedam peccata et causa peccati, alia vero peccata et causa et pena peccati. Sciendum est tamen quedam sic esset peccata, ut sint etiam pene peccatorum... Distinctio XLI. An omnis intentio vel actio eorum qui carent fide sit mala. Cunque intentio ut supra dictum est bonum opus faciat et fides intentionem dirigat... Incipit liber tertius de incarnatione verbi. Distinctio I. Cum venit igitur plenitudo temporis ut ait apostolus Misit deus filium suum... Distinctio VI. De intelligentia harum locutionum deus factus est homo, deus est homo an his locutionibus dicatur deus factus esse aliquid vel esse aliquid vel non esse aliquid. Ex premissis autem emergit questio plurimum continens utilitatis sed nimium difficultatis atque perplexitatis... Distinctio XI. Utrum Christus sit creatura sive creatus vel factus. Solet etiam queri utrum debeat simpliciter dici atque concedi Christum esse factum vel creatum vel creaturam... Distinctio XVI. An in Christo fuerit necessitas patiendi et moriendi que est defectus generalis. Hic oritur questio ex predictis ducens originem, dictum est enim supra quod Christus in se nostros defectus suscepit... Distinctio XXI. Si in Christo divisio in morte fuit anime vel carnis a verbo. Post predicta considerandum est utrum in morte a verbo sit separata anima vel caro... Distinctio XXVI. De spe quid sit. Est autem spes virtus qua spiritualia et eterna bona sperantur id est cum fiducia expectantur... Distinctio XXXII. De charitate dei. Premissis adiiciendum est de dilectione dei qua ipse diligit nos que non alia est quam illa que diligamus eum... Distinctio XXXVI. De decem preceptis quomodo contineantur in duobus mandatis charitatis. Sed iam distributio decalogi que in duobus mandatis completur consideranda est... Incipit liber quartus de sacramentis et signis sacramentalibus. Distinctio I. Samaritanus enim vulnerato approprians curationi eius sacramentorum alligamenta adhibuit... Distinctio V. Quod baptismus eque sanctus est a bono et a malo datus bono vel malo. Post hec sciendum est sacramentum baptismi a bonis et a malis ministris dari sicut a bonis et a malis sumitur... Distinctio XI. De modo conversionis. Si autem queritur qualis sit illa conversio an formalis an substantialis vel alterius generis, diffinire non sufficio... Distinctio XV. Quod pluribus irretitus peccatis non potest penitere de uno vere nisi de omnibus peniteat. Et sicut predictis autoritatibus illorum error convincitur qui penitentiam sepe agendam et per eam a lapsu peccantes frequenter surgere diffitentur... Distinctio XVIII. De remissione sacerdotis. Hic queri solet si peccatum omnino dimissum est a deo per cordis contritionem, ex quo penitens votum habuit confitendi... Distinctio XXII. Si peccata dimissa redeant. Cumque multis autoritatibus supra sit assertum in vera cordis contritione peccata dimitti ante confessionem vel satisfactionem ei... Distinctio XXVI. De sacramento coniugii cuius institutio et causa ostenditur. Cum alia sacramenta post peccatum et propter peccatum exordium sumpserunt matrimonii sacramentum etiam ante peccatum legitur institutum... Distinctio XXXI. De tribus bonis coniugii. Post hec de bonis coniugii que sint et qualiter coitum excusent dicendum est. Distinctio XXXVI. Si pro extrema conditione valeat uxor separari a viro et econverso. Nunc de conditione videamus an valeat coniugium dividere ad quod dicimus quia non negat ingenua posse nubere servo... Distinctio XLII. De spirituali cognatione. De parentalium graduum famosa questione aliquid licet minus sufficienter diximus iam de spirituali cognatione addamus... Distinctio XLVI. Si valde malis detur mitigatio pene. Sed queritur hic de valde malis utrum et ipsi in aliqua penarum mitigatione dei misericordiam sentiant ut minus quam meruerint puniantur. Liber sententiarum magistri Petri Lombardi cum conclusionibus magistri Henrici Gorichem, sacrarum litterarum interpretis eximii ac subtilissimis sancti Thome problematibus additis insuper quibusdam articulis in certis facultatibus erroneis et in fide catholica suspectis Parisius doctrinaliter et autoratitative a catholicis tractatoribus condemnatis explicit. Sequuntur varii articuli erronei omnium pene facultatum in Anglia et Parisius studiose et autoritative condemnati cum revocationibus eorundem. Prefatio. Isti sunt errores condemnati a fratre Riberto Kilunardbi archiepiscopo Cantuariensi de consensu omnium magistrorum tam regentium quam non regentium apud Oxoniam die Iovis xx amte festum sancti Cumberti in quadragesima anno domini M cc lxxvi. Errores in grammatica. Capitulum i. Capitulum xxvii. Isti articuli qui sequuntur sunt condemnari ab episcopo Parisiensis et magistris theologie regentibus Parisius anno domini M ccc xl in octava epiphanie domini. Item quod divina essentia se nec ab homine nec ab angelo videbitur. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht