Abbildung eines Logo
Titel
Opuscula Aurelii Augustini opuscula plurima. Meditationes divi Augustini episcopi Hipponiensis. Invocatio dei omnipotentis ad morum et vite reparationem. Capitulum I. Domine deus meus da cordi meo te desiderare, desiderando querere, querendo invenire... Hic distinguit inter sapientiam que domus dei est et sapientiam que divina est. Capitulum XVIII. Hec est domus tua deus non terrena neque ulla celesti mole corporea sed spiritualis et particeps eternitatis tue, quia sine labe manet in eternum... Hic conqueritur homo quod non compungitur in contemplatione ex quo angeli quoque tremunt deum videntes. Capitulum XXXIII. Ignosce domine ignosce pie, ignosce et miserere, parce ignorantie mee et multe imperfectioni mee... Incipit divi Augustini Hypponensis episcopi Soliloquiorum anime ad deum. De ineffabili dulcedine dei. Capitulum I. Cognoscam te domine cognitor meus, cognoscam te virtus anime mee, ostende te mihi consolator meus... De diabolo et multiplicibus temptationibus eius. Capitulum XVI. Temptator defuit et ut deesset tu fecisti, locus et tempus defuit et ut hec deessent tu fecisti. Divi Augustini episcopi Hipponensis Manuale de verbo dei quo sopita celestis desiderii memoria renovetur. Quoniam in medio laqueorum positi sumus facile a celesti desiderio frigescimus... De mirabilia essentia dei. Capitulum I. Tu domine celum et terram imples, omnia portans sine onere, omnes implens sine inclusione... Divi Augustini episcopi Hipponensis Enchiridion ad Laurentium prohemium. Dici non potest, dilectissime fili Laurenti, quantum tua eruditione delecter quantumque te cupiam esse sapientem... Quod etiam fidem a quo nona opera incipiunt gratia tribuat. Capitulum XXX. Et ne ipsam sibi saltem fidem sic arrogarent ut non intelligerent divinitus esse donatam... Quod intra ecclesiam catholicam qualibet criminosis non denegetur penitentie locus et qualiter debeat agi ipsa penitentia. Capitulum LXIIII. Sed neque de ipsis criminibus qualibet magnis remittendis in sancta ecclesia dei desperanda est misericordia, agentibus penitentiam secundum modum sui cuiusque peccati. Divi Augustini Hipponensis episcopi de triplici habitaculo libellus feliciter incipit. Tria sunt omnipotentis dei manu facta habitacula, primum imum et medium... Eiusdem divi Augustini episcopi Hipponensis Scale paradisi liber incipit. Cum die quadam corporali manuum labore occupatus de spiritualis hominis exercitio cogitare cepissem... Sancti Augustini episcopi Hipponensis de duodecim abusionum gradibus libellus. Duodecim abusiva sunt seculi, hoc est sapiens sine operibus... Primus gradus. Primus abusionis gradus si sine bonis operibus sapiens et predicator fuerit qui quod sermone docet actibus complere negligit. Ex libro retractationum beati Augustini in librum de beata vita. Librum de beata vita non post libros de achademicis sed inter illos ut scriberem contigit. Beati Augustini episcopi de beata vita liber incipit. Prohemium. Si ad philosophie portum de quo iam in beate vite regionem solumque proceditur, vir humanissime atque magne Theodore, ratione institutus... Divi Aurelii Augustini Hipponensis episcopi de assumptione beate virginis Marie in corpore et anima liber incipit... Ad interrogata de virginis et matris domini resolutione temporali et assumptione perhenni... Incipit liber. Quia profundissime et sua dignitate altissime sum responsurus questioni lectorem meum obsecro, ut pro me depreceretur... Divi Augustini Hipponensis episcopi de divinatione demonum contra paganos liber incipit. Quadam die in diebus sanctis octavarum cum mane apud me adessent multi fratres laici christiani et in loco solito consedissemus... Divi Augustini Hipponensis episcopi de honestate mulierum liber incipit. Nemo dicat, fratres, quod temporibus nostris martyrum certamina esse non possint, habet enim pax martyres suos... Divi Aurelii Augustini Hipponensis episcopi de cura agenda pro mortuis ad Paulinum episcopum Nolensem liber incipit. Diu sanctitati tue, coepiscope venerande Pauline, rescriptorum debitor fui, ex quo mihi scripsisti per homines filie nostre religiossime flore... Beatissimi Aurelii Augustini de vera et falsa penitentia ad Christi devotam. Prefatio. Capitulum I. Quantum sit appetenda gratia penitentie omnis auctoritas declarat, omnis bonorum vita conatur ostendere... Incipit de cordis contritione eiusdem libellus. Nihil certius morte ac incertius hora mortis, cogitemus ergo quam brevis sit vita nostra... Tractatus divi Aurelii Augustini de contemptu mundi ad clericos. Audite, fratres charissimi, salutiferam patris nostri doctrinam, qui non terrenam sed eternam concupiscitis hereditatem... Libellus sancti Augustini de cognitione vere vite incipit. Sapientia dei que os muti aperuit et rudibili animali humana verba formare tribuit... Ex libro retractionum divi Augustini. Confessionum mearum libri tredecim et de malis et de bonis meis deum laudant iustum et bonum... Aurelii Augustini devotissimus confessionum liber primus incipit. Magnus es domine et laudabilis valde, magna virtus tua et sapientie tue non est numerus... Incipit tertius. Veni carthaginem et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum amorum. Nondum amabam et amare amabam et secretiore indigentia oderam me nimis indigentem... Incipit quintus. Accipe sacrificium confessionum mearum de manu lingue mee, quam formasti et excitasti ut confiteantur nomini tuo... Incipit septimus. Nam mortua erat adolescentia mea mala et nefanda et ibam in iuventutem quanto etate maior tanto vanitate turpior... Incipit octavus. Deus meus recorder in gratiarum actione tibi et confitear misericordias tuas super me, perfundantur ossa mea delectatione tua et dicant... Incipit decimus. Cognoscam te cognitor meus, cognoscam te sicut et a te cognitus sum. Virtus anime mee intra in eam et coapta tibi, ut habeas et possideas sine macula et ruga... Incipit undecimus. Nunquid domine cum tua sit eternitas ignoras que tibi dico aut ad tempus vides quid sit in tempore. Incipit tredecimus. Invoco te, deus meus, misericordia mea que fecisti me et oblitum tui non oblitus es. Aurelii Augustini doctoris in libros quattuor de doctrina christiana prologus incipit Sunt precepta quedam tractandarum scripturarum que studiosis earum video non incommode posse tradi... Incipit liber primus beati Augustini de doctrina christiana. Due sunt res quibus nititur omnis tractatio scripturarum, modus inveniendi que intelligenda sunt et modus proferendi que intellecta sunt. Incipit liber secundus. Quoniam de rebus cum scriberem premisi... Incipit tertius. Homo timens deum voluntatem eius in scripturis sanctis diligenter inquirit... Incipit liber quartus. Hoc opus nostrum quod inscribitur de doctrina christiana in duo quedam fueram prima distributione partitus... Divi Aurelii Augustini Hipponensis episcopi de fide ad Petrum diaconem liber incipit. Epistolam fili Petre tue charitatis accepi, in qua te significasti velle Ihersosolimam pergere... Capitulum prime regule fidei recte. Firmissime itaque tene et nullatenus dubites patrem et filium et spiritumsanctum unum esse naturaliter deum, in cuius nomine baptizati sumus... Incipiunt sermones duo Aurelii Augustini de vita et moribus clericorum. Propter quod volui et rogavi hesterno die, ut hodie frequentius conveniretis, hoc est quod dicturus sum... Ex libro retractationum beati Augustini in librum de vera religione eiusdem. De vera religione librum scripsi, in quo multipliciter et copiosissime disputatur unum verum deum id est trinitatem patrem et filium et spiritumsanctum... Ita nec nunc serviliter alligant, sed exercent liberaliter animum. Subiecta est autem extrema curiositatis illecebra. Incipit liber de spiritu et anima, qui secundum quosdam inscribitur Augustino, secundum vero alios non sibi inscribitur et hoc secundum doctiores. Incipit prologus. Quoniam dictum est mihi, ut cognoscam meipsum, sustinere non possum ut me habeam incognitum. Quid est animus. Capitulum primum. Animus est substantia quedam rationis particeps regendo corpori accommodata. Quomodo anima sit in quolibet membro. Capitulum XIX. Invisibilis et incorporea est anima, si enim visibilis esset, corporea esset. De nobilitate ipsius anime. Capitulum XXXVII. Nobilis creatura est anima, civitas namque dei est, de qua tam gloriosa dicta sunt... Incipit prologus beati Augustini episcopi in librum de vita christina. Et ego peccator primus et ultimus insipientiorque ceteris et imperitior universis... Incipit liber beati Augustini de vita christiana ad sororem suam viduam. Christianum unctum interpretari sapientium et fidelium nullus ignorat... Incipit liber beati Augustini episcopi de diffinitionibus orthodoxe fidei et ecclesiasticis dogmatibus. De fide trinitatis. Capitulum I. Credimus unum esse deum et patrem et filium et spiritumsanctum, patrem eo quod filium habeat... Incipit liber beati Augustini episcopi de disciplina christiana sive de domo discipline. Locutus est ad nos sermo dei et depromptus est ad exhortationem nostram dicente scriptura... Sermo sancti Augustini de charitate. Divinarum scriptuarum multiplicem abundantiam latissimamque doctrinam, fratres charissimi, sine ullo errore comprehendit et sine ullo labore custodit... Liber sancti Augustini de decem chordis. Dominus et deus noster misericors et miserator longanimis et multum misericors et verax... Sermo sancti Augustini de ebrietate. Frequenter charitatem vestram, fratres charissimi, paterna pietate admonui, ut ebrietatis malum tanquam inferni foveam vitare deberetis... Incipit tractatus sancti Augustini de vanitate huius seculi. In hac vita positi, fratres, ita agite, ut cum hinc migraveritis et caro vestra a vermibus ceperit devorari in sepulcro... Liber Augustini de obedientia et humilitate. Nihil sic deo placet quemadmodum obedientia, Cham maledictus fuit et post multa secula manet quod dicitur... Ex libro retractationum sancti Augustini in librum de agone christiano. Liber de agone christiano fratribus in eloquio latino eruditis humili sermone conscriptus est... Incipit liber sancti Augustini episcopi de agone christiano. Corona victorie non promittitur nisi certantibus in divinis autem scripturis assidue invenimus promitti nobis coronam si vicerimus.. Incipit liber Augustini de bono discipline. Multi sunt qui sane doctrine adversatur iustitiam culpant et disciplinam [imperium esse iudicant...] Incipit regula Augustini episcopi de communi vita clericorum. Ante omnia, fratres charissimi, diligatur deus deinde proximus, quia ista precepta sunt principaliter nobis data... Possidonius Calamensis episcopus de vita et moribus sancti Augustini Hypponensis episcopi quo cum annis fere quadraginta vixit. Inspirante rerum omnium factore et gubernatore deo, mei memor propositi quo per gratia, salvatoris omnipotentis... Aurelii Augustini Hipponensis episcopi ac doctoris ecclesiae sanctissimi pariter et prospicacissimi plurimorum opusculorum necnon vitae eius a Possidonio conscriptae, impensis et opera Martini Flach Argentinae accuratissime impressorum finis anno a nativitate salvatoris nostri M.cccc.xci, die xi mensis Augusti. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht