Abbildung eines Logo
Titel
Expositio super toto psalterio Beatissimo patri et clementissimo domino Pio secundo pontifici maximo Johannes de Turrecremata Sabinensis episcopus sancte rhomane ecclesie cardinalis sancti Sixti vulgariter nuncupatus post humilem recommendationem ad pedum oscula beatorum... Psalmus primus in quo describitur processus in beatitudinem. Beatus vir qui non abiit... A via recta recedendo (in consilio impiorum) pravis eorum machinationibus consentiendo (qui in via peccatorum non stetit) sed vitam suam immaculata conversatione transivit (et qui pestilentis dogmatis)... Psalmus X, in quo docet resistere hereticis qui fideles nituntur in suam pravitatem convertere. Vox ecclesie. In domino confido Tenens fidem qui est mons in verticem montium (quomodo) ergo vos o heretici (dicitis anime mee transmigra) ad nos... Psalmus XVIII, in quo de incarnatione domini. Apostoli dicti. Celi per celsitudinem Conservationis (enarrant) gentibus (gloriam) maiestatis Christi in qua est equalis patri et ipsi apostoli dei... Psalmus XXV, in quo orat iustus a consortio malorum separari. Vox viri iusti. Iudica me domine Iudicio discretionis discernendo me a peccatoribus condemnandis (quia innocenter incessi viam huius vite et in domino confidens non confirmabor) deficiendo ab innocentia mea. Psalmus XXXI, in quo agitur de penitentia. Vox prophete. Beati beatitudine spei (quorum remisse sunt iniquitates et quorum deleta sunt peccata) ut a deo non puniantur amplius propter ea. Psalmus XXXVII, in quo docetur fidelis penitens memoriam peccatorum habere ut lugeat preterita et caveat futura. Vox cuiuslibet penitentis. Domine ne punias me secundum rigorem tue iustitie Quia hoc esset importabile sed magis secundum temperamentum misericordie tue (nec in ira corripias me) peto corrigi... Psalmus XLII, in quo monemur ne in pressuris deficiamus. Cum vir fidelis seculi huius iniquitatibus augeretur celesti desiderio affectus ait. Iudicamus deus Iudicio discretionis sive separationis in futuro iudicio separando me a malis (et discerne) merita mea ab impiis... Psalmus XLVIII, in quo docemur ut omnes presentis vite dignitates et coluptates pro nihilo ducamus quia stabiles non sunt. Propheta volens omnes auditores attentos reddere ad ea que dicturus est ait. Audite hec Que dicturus sum (omnes gentes) non solum Iudeorum quia hoc ad omnes pertinet audire (auribus audiendo percipite qui habitatis in quacunque parte orbis)... Psalmus LIIII, in quo de passione Christi. Vox Christi ex forma servi. Exaudi deus orationem meam... Quia ex mandato tuo infirmitatem carnis suscepi (intende mihi et exaudi me). Psalmus LX, in quo monet ad laudem dei. Vox ecclesie petentis ut eius exaudiatur oratio dicit. Exaudi domine deprecationem meam Super remotione malorum (intende orationi mee) super impetratione eterne vite. Psalmus LXVII, in quo de exultatione Christi et ruina adversariorum. Propheta confidenter optans resurrectione Christi in qua dissiparentur adversariis eius ait. Exurgat deus Idest Christus a morte (et dissipentur inimicus eius) Iudei, quod impletum est in dispersione Titi et Vespasiani... Psalmus LXX, in quo monet ut in omni tempore totam spem nostram in domino ponamus. Vox cuiuslibet iusti. In te domine speravi Non in honore non in mundanis que caduca sunt et immo (non confundar) non erubescam (in eternum)... Psalmus LXXIIII, in quo monet ne quis superbus de se presumat ne humilis de deo desperet. Propheta in persona populi iudaici qui erat Christo domino crediturus ait. Confitebimur tibi deus Maiestatem tuam adorando (confitebimur) confessione laudis... Psalmus LXXVIII, in quo propheta deplorat captivitatem Hierusalem tempore regis Antiochi. Propheta David licet longis ante temporibus quam rex existeret Antiochus... Deus venerunt gentes... sacrificando in eis idolis suis... Psalmus LXXXV, in quo monet ad orationem Christus ex forma servi ad patrem ait. Inclina ad me (aurem) clementie tue (et exaudi me) ut desideria mea compleantur... Psalmus XCI, in quo monet in hac vita laborare ut tandem exultemus in eterna beatitudine. Bonum est scilicet necessarium (laudare deum et te bonis operibus laudare) non ad gloriam hominis... Psalmus CI, in quo monet omnes avertere suam miseriam et petere a deo misericordiam. Ex persona penitentis. Domine exaudi orationem meam et clamor meus quod de toto corde profertur (acceptus sit coram te)... Psalmus CV, in quo monet ad geminam confessionem scilicet laudis et pectoris. Confitemini domino congessione laudis (quoniam bonus) et solus natura bonus solus perfectus non solum in se bonus est... Psalmus CXI, in quo monet ad laudem dei. Beatus vir qui non per denia huius mundi querit beatitudinem secundum (qui) timore filiali (timet deum) offendere... Psalmus CXIX, in quo iustus petit liberari de malis huius seculi. Vox iusti. Cum tribularer) suggestionibus demonum linguis adversantium et iniuriis persequentium (clamavi) in ore ferventer (ad dominum et exaudivit me) liberando misericorditer. Psalmus CXXII, in quo monet ad dilectionem fraternam. Propheta commendans fraternam charitatem ait. Ecce quam bonum) utile (et quam iocundum) et delectabile est (habitare fratres in unum) unitate charitatis et voluntate concordes... Psalmus CXLI, in quo monet nos ad orandum pro malis presentis vite. Vox Christi ex parte assumpte humanitatis. Voce mea interiori non strepitu labiorum (ad dominum) patrem (clamavi voce mea ad dominum deprecatus sum) assidue ad eum orans. Expositio brevis et utilis super toto psalterio domini Johannis de Turrecremata cardinalis finit feliciter. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht
Erste Seite 10 Seiten zurück Vorherige Seite