Abbildung eines Logo
Titel
Historia scholastica Reverendo patri ac domino suo Guilhelmo, dei gratia Senonensi archiepiscopo, Petrus servus Cristi presbiter Trecensis. Vitam bonam et exitum beatum... In principio erat verbum... Mundus quatuor modis dicitur... Plantaverat autem dominus... Quasi querem aliquid, remansit homo in loco ubi factus est in agro... De generationibus Cayn. Cognovit Cayn uxorem suam... Nunc patet quia iam multi homines erant et si non dicatur eorum generatio quos convocavit Cayn ad urbem... De generationibus Sem. Sem centum annorum... Repugnare huic videtur quod dictum est supra quingentesimo anno Noe... De incestu Loth. Loth autem egressus est... Didicerant autem filie Loth consummationem mundi futuram per ignem... De uxoribus Esau. Esau vero quadragenarius duxit uxores... Semetipsum dominum fatiens in potestate uxorum, que cum ambe offendissent animam Ysaac et Rebecce... De morte Rachel et partu Beniamin. Egressus autem inde Iacob... Post enim dicta est Effrata ab uxore Caleph que ibi sepulta est ibique cum parturiret Rachel cepit periditari... De canone quinte partis frugum instituta. Invaluit fames... Cumque defecisset pretium emptoribus sustentavit eis Ioseph anno illo pro commutatione pecorum... Sequitur explanatio Exodi. Historia sequitur Exodi non alia quidem a predicta sed eadem continuata sed propter fastidium tollendum in quinque particiones distincta est... De servitute filiorum Israel. Surrexit igitur rex novus... Ab illo enim sub quo fuit Ioseph qui proprio nomine dictus est Nemphres... De diebus egiptiacis. Abiit ergo Moyses... Notandum quia plures fuerunt in Egipto plage quam decem, quas Exodus enumerat sed non fuerunt adeo graves forte et ideo tacentur... De dacione legis verbotenus. Iam advenerat dies... Fumabat mons quia descenderat dominus in igne et fumus ferebantur quasi de fornace et mons tremuit... De distinctione tabernaculi et utroque velo. Tabernaculum hoc distinctum erat in duas parte, posterior pars ad occidentem x cubitis protendebatur... De tiara vel mitra. Ultimum erat capitis ornamentum quod communius thiara vel mitra dici potest vel infula... Tertia distinctio historie quam scripsit Moyses grece dicitur leviticus quia de electione et ministerio Levitarum agit... De purificatione puerpere. Addidit quoque dominus legem purificationis mulierum talem. Si mulier peperit masculum immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstrue... Incipit historis libri Numerorum. Quarta huius historie distinctio hebrayce dicitur vagedaber quod sonat et locutus est apud nos tamen non habetur... De lepra Marie et causa lepre. Egressi autem de sepulchris concupiscentie venerunt in Asseroth... De ariolathesi Ballam et eius prophetia. Cum ergo iret Balach occurrit ei in extremis finibus Moabitarum magnifice quod suscipiens eum dedit ei munera... De secunda decima. Addidit quoque Moyses quia non liceret eis comedere decimam in oppidis suis nec primogenita pecorum... Incipit historia Josue. Liber Iosue a nomine auctoris censetur qui et Ihesus dictus est, nam Iosue et Ihesus idem nomen est... De morte Iosue et Eleazar. Post hec mortuus est Iosue cum esset centum et decem annorum... Incipit historia Iudicum. Liber iudicum hebryce Sophtim dicitur que indicens describit usque ad Heli sacerdotem et ob hoc dicitur iudicum tanquam a materia... De Iayr. Post tholam iayr Galadites de tribu manasse iudicavit Israel xxii annis, habens triginta filios, quos fecit principes xxx civitatum... Incipit historia libru regum. Liber regum in quatuor voluminibus distinguitur apud nos secundum hebreos autem in duobus et dicunt primum Samuel a nomine auctoris... De calde Philistiim et favo quem fecit Ionathas. Accidit autem ut quadam die exiret Ionathas cum Armigero suo ut exploraret stationem Philistinorum patre suo ignorante... De fuga David ad Achys. Iterum nuntiaverunt Ziphei ad Saul Ecce absconditus est David in colle Achile et abiit Saul post eum cum tribus milibus electorum... Incipit historia et primo de planctu David etc. Factum est post mortem Saulis adolexcens fugiens de prelio venit ad David in Sicelech ad adoravit... De morte Amon et fuga Absolon et reditu ad David. Factum est autem post biennium ut ascenderet Absolon ad tonendas oves et ait ad regem... Incipit secundum Hebreos Malachyn quod sonat Regum quia licet in precedenti opere actum sit de duobus regibus Hebreorum non simul regnantibus... De cubiculis et cenaculis ebdomadariorum. Edificavit autem Salomon in circuitu templi post vestibulum triginta parvulas domos... De adversariis Salomonis et morte eius. Procedente vero tempore amavit rex Salomon mulieres alienigenas contra legem et posuit maculam in gloria sua et scisma in genere suo... De prima obsidione Samarie. Porro Benadab rex Syrie obsidebat Samariam habens secum trigintaduos reges et misit ad Achab in Samariam dicens... Liber regum quartum de Ohozia rege Israhel et Helia propheta. Porro Ohozias filius Achab regnante cepit in Samaria anno xvii Iosaphat et duobus annis regnavit et ambulavit in via patris sui... De lxx filiis Achas et morte eorum Erant autem Achab lxx filii in Samaria et scripsit Iheu (?) ad nutricios eorum et ad optinates civitates dicens... De Ezechia. Anno tertio Osee regis Israhel regnavit Ezechias in Iherusalem xxv annorum erat cum regnare cepisset et xxix annis regnavit... De Ieconia. Et constituit Nabuchodonosor filium eius regem Ioachim equivocum scilicet pater dictum Ierhomiam... De Thobia. Porro Thobias ex tribu Neptalim fuit cumque ceteri ad vitulos aurios quos fecerat Ieroboam irent ascendebat in Iherusalem... Incipit historia Ezechielis. Ezechiel propheta de terra Cysare fuit filius Buzi de genere sacerdotum. Cathalogus regum Babilonis. Mortuus est Nabuchodonosor magnus et regnavit filius eius Nabuchodor... Incipit historia Susanne. Sequitur historia Susanne quam hebreus nomen habet in libro Danielis et vocat eam fabulam... Incipit historia Judith. hanc historiam transtulit Ieronimus ad petitionem Paule et Eustochii de Chaldeo in latinum... De edificatione Iherusalem. Et surrexerunt sacerdotes et edificaverunt portam gregis, alia translatio habet edificaverunt portam et probaticam piscinam... Incipit historia Hester. Librum Hester transtulit Ieronimus ad petitionem Paule et Eustochii de hebreo in latinum quia in greco corruptus erat per varias editiones... De Ptholomeo Socher. Post Philadelphum regnavit frater eius Ptholomeus Evergetes qui ab Egiptiis Evergetes dictus est quod revectionem sonat... Incipit historia Machabeorum. Tunc (!) multi Iudeorum sponte quidam timore regis iussa secuti sunt, probati vero patriis legibus adheserunt... De Demetrio et Ionatha. In diebus illis expugnavit Ionathas arcem que erat in Iherusalem et nuntiaverunt hoc Demetrio... Incipit secundus liber Machabeorum. Secundus liber Machabeorum non est historie prosecutio sed prosecute recapitulatio est enim epistola quam scripsit Iudas Machabeus... De morte Iulii Cesaris et signis. Eo tempore dolo Bruti et Cassii occisus est Cesar cum per triennium et menses septem tenuisset principatum... Incipiunt distinctiones historie evangelice. Fuit autem in diebus Herodis regis Iudee effluxis annis regni eius vii de triginta sacerdos nomine Zacharias... De divisione regni. Tandem consilio senatus habito Cesar monarchiam Herodis distribuit mediam partem... De secunda vocatione discipulorum. Cum autem turbe irruerunt in eum vidit duas naves stantes secus stagnum et ascendens in unam... De manto. Factum est autem in alio sabbato intravit Ihesus sinagogam et erat ibi homo manum aridam habens... Quod apostoli quesierunt quis eorum esset maior. Cum autem discipuli quesissent in via quis eorum esset maior, accesserunt ad Ihesum... In futuro enim omnis prelatio cessabit angelorum et hominum ut apostolus tradit... De petitione filiorum Zebedei. Et assumens iterum seorsum duodecim ait Ecce ascendimus Ierosolimam et consummabunt prophetie de filio hominis... De doctoribus pharicaicis audiendis non ymitandis. Tunc locutus est Ihesus ad turbas et discipulos super cathedram Moysi sederit scribe et Pharisei... De predictione negationis Petri. Tunc ait illis Ihesus Omnes scandalum patiemini... Scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis Zacharias propheta... De titulo triumphali. Scripsit autem Pilatus titulum cause eius et in titulo causam mortis eius Ihesus Nazarenus rex Iudeorum... Opiniones de morte Iohannis. Tunc cepit Ihesus abire et cepit Petrus eum sequi putans hoc sibi a domino mandatum... Incipiunt actus apostolorum. Quotiens apparuit dominus discipulis infra quadraginta dies. Anno nonodecimo imperii Tiberii Cesaris adhuc procuratione Iudee Pilato preside Sirie Vitellio mortuus est dominus et resurrexit... Quod sibi nil asscribebant sed omnia domino. Viri Israhelite quid admiramini aut quid intuemini nos quasi virtute nostra hoc fecerimus miraculum... Quod lapidaverunt Stephanus. Cum esset Stephanus plenus spiritusancto intuens in celum vidit gloriam dei et Ihesum in forma humana stantem a dextris virtutis dei... De continuatione historie. Nunc redit historia ad ordinem suum quod enim intersertum est de Philippo... Quod Paulus et Barnabas converterunt Sergium proconsulem. Et cum perambulassent universam insulam Ciprum scilicet usque Paphum invenerunt quendam virum magnum pseudo prophetam in deum cui nomen erat Barien... De ira ignoti dei. Et cum esset Paulus in presentia philosophorum dicebant Novam quedam infers auribus nostris... Quomodo felix putabat aliquid extorquere a Paulo. Cum autem missus esset felix a Claudio preses Iudee sollicitabat eam per Iudeos ut nuberet ei... Explicit historia scolastica. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht