Abbildung eines Logo
Titel
Logica vetus: Copulata super veterem artem Aristotelis secundum viam Thomae Aquinatis, cum textu Copulata supra veterem artem Arestotelis secundum viam Thomistarum. Circa initium veteris artis. Antequam ad textum accedamus movenda sunt quedam dubia quibus facilius ea que ad illam pertinent demonstrentur. Notandum quod ista ultima descriptio potest esse philosophe generaliter vel specialiter accepte secundum quod particule diffinitionis aliter et aliter exponuntur. Queritur utrum secunde intentiones sunt subiective in rebus aut intellectu. Pro prima parte brevissime considerandum quod res accipitur dupliciter. Cum sit necessarium Grisorori ad eam que est apud Arestotelem predicamentorum doctrinam nosse quid sit genus... Iste est liber predicabilium Porphirii, in quo determinat de naturis quinque universalium et dividitur in duas partes principales... Videtur autem neque genus neque species simpliciter dici. Ista est pars executiva huius libri, in quo Porphirius determinat de quinque universalibus et dividitur in duos partes principales... Planum autem erit quod dicitur hoc modo in unoquoque presentato sunt quedam generalissima et rursus alia specialissima et inter generalissima et specialissima alia. Ista est tertia pars huius capituli in qua Porphirius declarat diffinitiones speciei et dividitur in tria... Assignato autem genere et specie quod sit utrumque et genere quidem uno speciebus vero pluribus, semper enim in plures species divisio generis est... Hic declarat secundam diffinitionem speciei que fuit quod species est de qua genus in eo quod quid est predicatur et circa hoc ponit quedam ex quibus potest ostendi diffinitio prius data... Proprie autem differre alterum ab altero dicitur, dicitur quando inseparabili accidente ab altero differt. Hic ponit secundam acceptionem differentie dicens quod proprie dicitur alterum ab altero differre per accidens inseparabile... Describunt autem huiusmodi differentiam hoc modo differentia est quod aptum natum est dividere ea que sub eodem genere sunt... Hic ponit tertiam diffinitionem differentie et cum hoc declarat eam in exemplis dicens quod peripatetici describunt differentiam isto modo... Accidens est quod adest et abest preter subiecti corruptionem. Istud est capitulum quintum et ultimum huius primi tractatus, in quo Porphirius determinat de quinto predicabili quod est accidens. Genua autem et species commune quidem habent de pluribus quemadmodum dictum est predicari... Iste est secunda pars huius capituli in qua comparat genus ad speciem penes convenientiam et differentiam... Speciei autem et proprii commune est de se invicem predicari, nam si homo est risibile est... Istud est capitulum quartum huius tractatus, in quo Porphirius comparat speciem ad alia duo sequentia et secundum hoc habet duas partes. Circa initium libri predicamentorum Arestotelis priusquam ad textum procedatur, queritur de quinque primo quid sit subiectum cathegoriarum Arestotelis... Eorum qui dicuntur alia quidem secundum complexionem dicuntur, alia vero sine complexione... Istud est secundum capitulum tractatus primi, in quo ponuntur quedam divisiones necessario antecedentes cognitionem verorum predicamentorum et dividitur in duas partes principales... Substantia autem est que proprie et principaliter et maxime dicitur que neque de subiecto dicitur neque in subiecto est ut aliquis homo vel aliquis equus... Istud est capitulum secundum tractatus secundi, in quo philosophus exequendo in speciali de predicamentis primo determinat de predicamento substantie... Similiter autem et principalium substantiarum nihil magus alterum altero substantia est... Hic philosophus comparat primas substantias ad se invicem et dividitur in duo... Maxime vero substantie proprium videtur esse quod cum unum et idem numero sit contrariorum susceptivum est. Hic consequenter ponit sextam proprietatem substantie et dividitur in quo, primo facit hoc... Lunea vero continuorum est potest cum sumere terminum communem ad quem particule copulentur, id est punctum... Hic philosophus ostendit quid sit quantitas continua et hoc facit in suis speciebus dicens linea continuorum est... Maxime autem circa locum videtur esse contrarietates quantitatis, sursum enim ad id quod est deorsum contrarium ponunt locum... Hic philosophus ponit secundam instantiam contra dictam proprietatem dicens quod maxime videtur aliquibus philosophis antiquis quod circa locum qui est quantitas sit contrarietatis ita quod locus loco sit contrarius. Ad aliquid vero talia dicuntur quecumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur vel quomodolibet aliter ad aliud ut magis id quod est alterius dicitur... Istud est quartum capitulum, in quo philosophus determinat de tertio predicamento quod vocatur ad aliquid sive relatio. Non autem in omnibus relativis verum videtur simul esse natura scibile enim scientia prius esse videtur namque in pluribus subsistentibus rebus scientias accipimus... Hic format quasdam instantias contra istam proprietatem secundam et dividitur in duo, primo ponit instantiam de scientia et scibili... Et una quidem species qualitatis habitus dispositioque dicitur, differt autem habitus a dispositione quod permanentior et diuturnior est... Inest autem contrarietas secundum quod quale est ut iustitia iustitie contraria est... Ista est secunda pars principali istius capituli in qua philosophus determinat de qualitate quantum ad eius accentalia et dividitur in tres particulas secundum quod tres ponit proprietates... Accipit autem facere et pati contrarietatem et magis et minus calefacere enim ad frigidum facere... Istud est capitulum vi et ultimus istius tractatus in quo philosophus breviter et sub quodam epilogo determinat de sex ultimis presentis et dividitur in duas partes principales... Quecumque vero tamquam affirmativo et negativo opposita sunt pala est quia nullo predictorum morum opposita sunt... Hic consequenter philosophus comparat oppositionem contradictoriam ad omnes alias species... Circa initium libri sex principiorum Gilberti Porretani queritur quod sit subiectum istius libri. Hoc autem in quibusdam indubitablie (!) apparebit speculo enim immutabili permanente ymaginis motus mobilis fieri videtur ad oppositi mutationem. Hic Gilbertus movet dubitationem contra es que dicta sunt scilicet quod non possent non corpus corpore moveri... Est autem quando in omni eo quod cepit esse ut corpus quidem universum aliquando est et in tempore... Hic Gilbertus ponit tertiam proprietatem qua [..] propriam ipsi quando dicens quod quando est in omni eo quod incipit esse sicut universum corpus... Dicitur autem habere multis modis habere enim dicuntur secundum alterationem ut albedinem et nigredinem et quantitatem ut longitudinem... In ista parte finaliter Gilbertus distinguit modos habendi et primo facit hoc, secundo excusat se de prolixiori determinatione... Circa initium libri Peryhermenias id est de interpretatione queritur primo quartus sit iste liber primo inter libros logice Arestotelis. Oratio autem est vox significativa cuius partium aliquid significatum est separatim... Istud est capitulum tertium tractatus primi, in quo determinat philosophus de oratione que est pars formalis enuntiationis... Contrarie vero universalem affirmationem et universalem negationem ut omnis homo iustus est nullus homo iustus est... Istud est capitulum secundum tractatus tertii, in quo philosophus determinat de legibus propositionem oppositarum ostendens quomodo se habeat affirmatio... Nihil autem prohibet in millesimum annum hunc quidem dicere hoc futurum esse, hunc vero non dicere quare ex necessitate erit quidlibet eorum quid erat universalem dicere tunc. Hic secundo probat quod dicta inconvenientia sequentur ex dicta positione et circa hoc duo facit, primo ostendit predicta inconvenientia sequenti quodam possibili posito... Quoniam autem est de aliquo affirmatio sercans aliquid hoc autem est vel nomen vel innominabile... Postquam philosophus in primo libro determinavit de enuntiatione simpliciter considerata hoc consequenter in hoc secundo determinat de enuntiatione... Significat autem est omnis non homo iustus nulli earum idem nec huic opposita negatio ea que est non omnis non homo iustus... Hic removet quintum dubium dixerat enim supra quod ille que sunt de subiecto infinito sunt extra illas que sunt de subiecto finito... Consequentie vero secundum ordinem fiunt ita ponentibus illi enim que est possibile est esse illa que est contingit esse... Postquam philosophus determinavit de oppositione enuntiationum modalium, nunc in hoc capitulo secundo determinat de consequentia earum... Quare si in opinione sic se habet, sunt autem hec que sunt in voce affirmationes et negationes note eorum que sunt in anima... Hic philosophus finaliter concludit ex dictis veritatem de oppositione enuntiationum que sunt in voce... Copulata omnium librorum veteris artis secundum processum magistrorum Colonie bursam Montis regentium in via clarissimi doctoris sancti Thome de Aquino, ordinis Predicatorum, fontis totius philosophice ac theologice veritatis, attentissime correcta finiunt feliciter anno domini M.cccclxxxviii, idibus per se Augusti. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht