Abbildung eines Logo
Titel
Copulata tractatuum Petri Hispani et parvorum logicalium etiam Syncategorematum, cum textu, secundum doctrinam Thomae Aquinatis Textus omnium tractatuum Petri Hispani etiam sincathegreumatum et parvorum logicalium copulatis secundum doctrinam divi Thome Aquinatis iuxta processum magistrorum Colonie in bursa Montis regentium. Circa initium summularum Petri Hispani, in quibus breviter et compendiose determinat de his, que in libris logice ab Arestotele, Boetio, Porphirio et ab aliis pertractantur. Dyalectica est ars artia, scientia scientarum, ad omnium methodorum principia viam habens. Premissis quibusdam communibus in qualibet scientia prerequisitis (!) consequenter accendendum est ad textum, in quo Petrus Hyspanus videns logicam Arestotelis diffuse traditam eam ad sex tractatus principales compendiose restrinxit. [V]erbum est vox significativa ad placitum cum tempore... Premissa parte materiali propositionis que significat per modum substantie, que est propositionis subiectum his conseqeunter determinat de alia parte scilicet formali que est verbum... Propositio particularis est illa in qua subiicitur terminus communis signo particulari determinatus... Postquam Petrus Hyspanus determinavit de propositione universali que inter alias habet quantitatem perfectiorem [..] hic consequenter determinat de aliis et primo de particulari... Lex sive natura subcontrariarum talis est, quod si una est falsa reliqua erit vera et non econverso... Hic secundo manifestat naturam suncontratiarum propositionum dicens quod lex subcontrariarum talis est... Copulativa est illa, in qua coniunguntur due propositiones cathegorice mediante hac coniunctione... Hic consequenter determinat de secunda specie propositionis hypothetice scilicet copulativa... Et sciendum quod unusquisque istorum quattuor modorum facit quattuor propositiones modales... Postquam Petrus Hyspanus determinavit de modalibus quoa d earum essentiam consequenter determinat de eis quantum ad passiones seu proprietates earum... Secundo modo dicitur genus, quod est uniuscuiusque generationis principium... Hic ponit secundam acceptionem generis dicens genus secundo mofo est principium uniuscuiusque generationis... Diffinitur etiam sic species, species est quod ponitur sub assignato genere... Hic pnit secundam diffinitionem speciei que datur de ipsa in ratione speciei... Et diffinitur sic. Differeniia (!) est quod predicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quale ut rationale predicatur de homine et de diis... Superius positis acceptionibus differentie elegit tertiam que est unum predicabile ab aliis distinctum et eam dupliciter diffinit primo sic... Circa inicium tertii tractatus qui est de decem predicamentis secundum quod subiiciuntur intentionibus secundis et secundum quod considerantur a ratione per quam eis attribuuntur predicata intentionalia... Quando autem alterum de altero predicatur ut de subiecto quecunque de eo quod predicatur dicuntur omnia de subiecto... Hic consequenter determinat de tertio antepredicamento in genere quod est regula. Item substantia non suscipit magis neque minus, non enim dico quod una substantia non magis substat quam alia... Hic ponit quintam proprietatem subiecten dicens quod substnatia non suscipit magis neque minus... [A]d aliquid vero talia dicuntur quecumque hoc ipsum quod sunt aliorum esse dicuntur vel quomodolibet aliter ad aliud... Postquam Petrus Hyspanus determinavit de secundo predicamento scilicet de quantitate, hic consequenter tractat de ad aliquid... Secunda species qualitatis est naturalis potentia vel impotentia aliquid facile faciendi vel patiendi... Hic determinat de secunda specie qualitatis dicens quod secunda species qualitatis est naturalis potentia vel impotentia... Propium autem passionis est primo inferri ex actione. Hic consequenter Petrus Hyspanus ponit duas proprietates passiones, prima est quod proprium est passionis primo inferri ex actione... [S]imul dicitur tribus modis. Primo modo dicuntur simul quorum generatio est in eodem tempore... Postquam Petrus Hyspanus determinavit de postpredicamento prius quod valet ad cognoscendum ordinem superioris et inferioris inter se, hic consequenter determinat de postpredicamento simul... [C]irca initium quarti tractatus Petri Hyspani, qui extractus est ex libro priorum Arestotelis queritur primo quod sit subiectum huius quarti tractatus, dicendum quod syllogismus simpliciter dictus... Barbara primus modus constat ex duabus universalibus affirmativis... Hic docet in speciali quomodo et qualiter quilibet syllogismus formetur in modo et figura... Tertia figura sex habet modos. Darapti primus modus constat ex universali affirmativa maiori... Hic determinat de modie tertie figure et primo premittit numerum modorum... [C]irca initium quinti tractatus Petri Hispani qui est de syllogismo dyalectico cuius principia sunt loci dyalectici et maxime dyalectice extractis ex libris thopicorum Arestotelis. Et dividitur ille locus per locum a diffinitione, a descriptione et a nominis interpretatione. Hic dividit locum a substantia in locum a diffinitione, a descriptione et a nominis interpretatione... Totum in loco est dictio comprehendens omnem locum adverbialiter... Hic consequenter Petrus Hyspanus determinat de loco a toto in loco et primo diffinit totum dicens... Relative opposita sunt, quorum alterum sine altero non potest esse. Hic prosequitur membra istius divisionis, et primo primum dicens Relative... Circa initium sexti tractatus Petri Hispani qui intitulatur tractatus de fallaciis seu locis sophisticis et extractus est ex libro elenhorum Arestotelis. Equivocatio est multiplicitas dictionis eiusdem secundum substantiam et modum proferendi ut in hoc nomine canis. Postquam superius determinavit de fallacia diffinitive et divisive in fallacias in dictionem et extra dictionem et de numero fallaciarum [..] hic consequenter determinat de qualibet fallacia in dictione in speciali... Istius fallacie duo sunt modi, primus modus provenit ex eo quod aliqua coniunctio potest copulare inter terminos vel propositiones. Hic consequenter ponit modos sive species huius fallacie dicens quod sunt duo modi. [S]equitur de fallacia secundum quid ad simpliciter, dictum secundum quid appellatur hic determinatio diminuens de ratione vel de esse eius cui adiungitur... Postquam Petrus Hypanus determinavit de fallacia accentis hic consequenter determinat de fallacia a dicto secundum quid ad dictum simpliciter... [P]ost hoc autem reducendum est omnes fallacias ad ignorantiam elenchi... Postquam Peturs Hyspanus determinavit de unaquaque fallacia secundum se, hic consequenter determinat de ipsis per comparationem ad elenchum... Copulata sex tractatuum Petri Hyspani secundum doctrinam sancti Thome Aquinatis studio magistrorum Colonie in bursa Montis regentiumindustrie collecta et nuper pro exercitio neophytorum logice solerter impressa anno domini M.cccc.lxxxix finiunt feliciter. [C]irca initium parvorum logicalium quorum ignorantia plerosque magnos in multarum propositionum veritate et falsitate turpiter errare fecit... Differunt autem suppositio et significatio quia significatio fit per impositionem vocis ad significandum rem... Hic Petrus Hyspanus ponit differentiam supposiotonis et significationis et hoc ideo quia ambo formaliter conveniunt termino supponenti... Personalis autem suppositio est acceptio termini communis pro suis inferioribus... Hic consequenter diffitnit secundum membrum dicte divisionis scilicet suppositionem personalem... [R]elativum est duplex. Uno modo relativum est cuius esse est ad aliud se habere... Iste tractatus secundus parvorum logicalium in quo postquam Petrus Hispanus determinavit de suppositionibus terminorum absolutorum... [P]ersonalis suppositio est acceptio termini communis pro suis inferioribus... Iste est tertius tractatus partialis huius septimi tractatus Petri Hyspani in quo determinaturus de ampliatione... [A]ppellatio est acceptio termini pro re existente... Iste est quartus tractatus partialis huius septimi, in quo determinat Petrus Hispanus de una passione termini, que dicitur appellatio... [R]estrictio est coartatio termini communis a maiori suppositione ad minorem ut dictum est prius. Iste est tractatus partialis et quintus huius septimi, in quo postquam Petrus Hispanus determinavit de ampliationibus et appellationibus consequenter agit de restrictionibus. Sequitur tractatus distributionum. [D]istributio est multiplicatio termini communis per signum universale facta... Iste est sextus tractatus parvorum logicalium Petri Hispani in quo determinat de sexta proprietate termini, que est distributio. [C]irca initium tractatus exponibilium queritur primo. Utrum propositio exponibilis sit eius subiectum. Incipit tractatus Sincathegreumatum Petri Hispani. [A]b eo quod res est vel non est oratio vera vel falsa dicitur, sed a dictionibus sincathegoremathicis... [Q]ueritur de hoc sophismate totus sortes preter pedem potest contineri in arhca (!) posito quod totus sortes possit ponit in archa... Sequitur de hac coniunctione copulativa et. [D]icto de hac coniunctione disiunctivus vel Sequitur de hac coniunctione copulativa que dicitur copulativa non... [S]ecundum predicta queritur de hoc sophismate impossibile est te plura scire quam scis... [C]irca initium tractatus obligatoriorum queritur primo quare iste tractatus et sequentes sequuntur precedentes. Hic in tertia parte ad supradictorum pleniorem declarationem ponuntur quedem exempla, primum est dicat oppositiones ad respondentem... Tractatus insolubilium. [Q]uia omne promissum cadit in debitum, expeditus de eo quod circa artem obligatoriam et eius practicam dicendum preconceperam... [T]ractaturus de consequentiis pro iuvenum directione primo ponam notabilia, deinde ponam aliquas regulas... Iste est tractatus consequentiarum, qui prima sui divisione dividitur in partem prohemialem et executivam. Finit textus cum copulatis omnium tractatum et parvorum logicalium Petri Hyspani nec non textus eiusdem de sincathegreumatibus quem aliqui octavum appellant tractatum cum quibusdam aliis iuxta processum magistrorum Colonie regentium in Bursa magistri Lamberti de Monte, artioum ac sacre theologie professoris eximii summa lucubratione iterum atque iterum correctis et nunc demum impressis anno octuagesimonono supra millesimum quaterque censtesimum, pridie nonas Decembris. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht