Abbildung eines Logo
Titel
Dicta super septem tractatus Petri Hispani (cum textu) Dicta Versoris super septem tractatus magistri Petri Hispani cum textu. [I]ste est tractatus summularum magistri Petri Hyspani, in quo ipse compendiose determinat de his que in libris logice Arestotelis Boetii et Porphirii prolixe tractantur. [O]ratio est vox significativa ad placitum cuius partes separate aliquid significant. Postquam autor determinat de nomine et verbo que sunt partes materiales enuntiationis, hic consequenter determinat de oratione que est genus enuntiationis... Item propositionum cathegoricarum alie participant utroque termino ut homo currit, homo non currit... Postquam autor determinat superius de propositiones secundum se et quantum ad principia eius, hic consequenter determinare de aliquibus passionibus eius... [P]ropositio ypothetica est illa que habet duas propositiones cathegoricas coniunctas tanquam principales partes sui ut homo currit homo movetur. Postquam superius determinatum est de propositione cathegorica, que est simpliciter una enuntiatio et de qua principaliter intenditur in hoc tractatu, hic autor consequenter determinat de propositione ypothetica... Sequitur secundus tractatus. [P]redicabile quinque sumitur proprie et sic dicitur predicabile quod de pluribus predicatur... Postquam autor superius determinavit in primo tractatu de enuntiatione sive propositione que componitur ex terminis incomplexis... Differentia est quod predicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quale ut rationale predicatur de homine et de differentiis que sunt differentie specie... Postquam autor superius in parte precedente posuit acceptiones differentie, ut accipiet membeum de quo est ad propositum scilicet differentiam magis propriam, hic consequenter determinat de ipsa differentia magis propria sic eam diffiniens. Tertius tractatus. [A]d cognoscendum predicamenta quedam sunt necessario premittenda sine quorum cognitione nequaquam potest haberi cognitio predicamentorum... Iste est tertius tractatus predicamentorum magistri Petri Hyspani, in quo postquam in precedenti determinavit de dicibili incomplexo scilicet in ratione, hic consequenter determinat de dicibili incomplexo sub ratione ordinabilis in genere... [H]is habitis dicendum est de unoquoque predicamentorum et primo de sbstantia cum sit prior aliis. Postquam autor determinavit de decem predicamentis in generali, hic consequenter incipit determinare de ipsis in speciali... Partes autem temporis ad nunc ut preteritum et futurum ad presens, pqartes autem loci ad eundem terminum copulantur ad quem corporis particule. Postquam autor determinavit de linea superficie et corpore que mensurat substantiam intrensece, hic consequenter determinat ipse de aliis quantitatibus continuis... Tertia species qualitatis est passio et passibilis qualitas ut ille qualitates que efficiunt in sensibus passione ut in gustu dulcedo amaritudo et similia... Postquam autor determinavit de secunda specie qualitatis, hic consequenter determinat de tertia que est passio et passibilis qualitas que species convenienter ponitur tertia... Quartus tractatus. [P]ropositio est oratio affirmativa vel negativa alicuius de aliquo vel alicuius ab aliquo... Iste est quartus tractatus summularium Petri Hyspani, in quo postquam Petrus Hyspanus determinavit de predicabilibus et predicamentis... [S]equitur de secunda figura cuius tales dantur regule. Postquam autor determinavit de prima figura et de modis eius, hic consequenter determinat de secunda figura et de modis eius... Quintus tractatus. [O]ratio dicitur multis modis, primo modo idem est quod diffinitio vel descriptio... Iste est quintus tractatus Petri Hyspani, in quo postquam determinavit in precedenti tractatu de syllogismo simpliciter et absolute [..] hic consequenter determinat de syllogismo dyalectico... [D]escriptio est oratio significans esse rei per accidentalia ut animal risibile est descriptio hominis... Postquam autor determinavit de loco a diffinitione et a diffinito, hic consequenter determinat de loco a descriptione et descripto... Materia enim est ex qua cum alio aliquid sit et est duplex... Postquam autor determinavit de loco a causa efficiente, hic consequenter determinat de loco a causa materiali... Sextus tractatus. [S]yllogismorum alius demonstrativus alius dyalecticus alius sophisticus sive litigiosus. Iste est tractatus magistri Petri Hyspani, in quo postquam in precedenti determinavit de syllogismo dyalectico, consequenter determinat de syllogismo sophistico... [S]equitur de fallaciis facientibus multiplex potentiale scilciet de compositione divisione et accentu... Postquam autor determinavit de fallaciis peccantibus secundum multiplex actuale, in quo solum est actualis unitas, consequenter determinat de fallaciis peccantibus penes multiplex potentiale... [P]etere id quod est in principio est quando conclusio que debet probari sumitur in premissis... Postquam autem superius determinavit de fallacia ignorantie elenchi, hic consequenter determinat de fallacia petitionis principii... Sequitur septimus tractatus. [H]orum que docuntur quedam dicunt cum complexione ut homo currit, quedam sine complexione ut homo, quia est terminus incomplexus. Iste est septimus tractatus magistri Petri Hyspani, in quo postquam determinatum est de tractatus fallaciarum, hic consequenter determinat de quibusdam proprietatibus terminorum... [S]equitur de relativis diversitatis relativum diversitatis est quod supponit pro alio ab eo quod refert... Postquam autor determinavit superius de relativo substantie ydemptitatis, hic consequenter determinat de relativis substantie diversitatis... Circa predicta querit de homo sophismate omne animal fuit in archa Noe... Postquam autor determinavit de restrictione facta per verbum, hic consequenter ad maiorem declarationem eorum que dicta sunt, querit de hoc sophismate... [S]equitur de signis distributivis duorum et talia sunt neuter et uterque et differunt a predictis... Postquam autor determinavit de signis distirbutis plurium, hic consequenter determinat de signis distributis duorum... [S]equitur de incipit et definit pro quorum expositione notandum est quod rerum quidam sunt quarum acquiritur... Postquam autor determinavit de reduplicatis, hic consequenter determinat de illis duobus verbis incipit et definit... Finit feliciter. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht