Abbildung eines Logo
Titel
Historia Friderici Imperatoris, sive Chronicon Hystoria Friderici imperatoris Magni huius nominis primi ducis Suevorum et parentele sue. Fuit in partibus Suevie parentela nobilium, primo quidem militarium simplicium, qui dicebantur de Stauffen, qui tamen suis probis ac virtuosis actibus ad hoc devenerunt... Post hec inter Heinricum regem et Rudolffum bellum geritur iuxta fluvium Ellestrum, in quo idem Rudolffus cecidit, sed a suis Meresburg vivus delatus... Anno domini millesimo centesimo lxxvi imperator rursus impugnare cepit Lombardos commissumque est prelium inter eis pridie kalendas Iulii de quo tamen sine victoria recessum est. Anno domini M c xci, ab urbe condita M C cccc xliii, Heinricus huisunominisi vi, vel secundum cronicam Romanorum v. Ipsi namque Heinrici eum primum, patrem Ottonis primi non connumerant in katalogo imperatorum sed ducem Saxonum scribunt. Mediolanenses postquam preceperunt a suis partibus imperatorem longe esse remotum, ad resistendum se erigunt et supra nominatum castrum tertium invaserunt... Properant elcti (!) reges uterque ut occupet sedem regni Aquisgrani. Sane Philippus prior oppidum illud obtinuit et ibidem viros strenuos et nobiles in presidio constituit inter quod fuerunt Walranus filius ducis de Lympburc... Anno domini millesimo ducentesimo xi Otto in Apulia quasdam civitates accepit et Capuam pervenit ubi et hiemavit. Anno ab incarnatione verbi millesimo cc xv celebrata est sancta universalis synodis Rome in ecclesia salvatoris, que Constantiniana vocatur, mense Novembris, presidente domino Innocentio papa tertio... Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht
Erste Seite 10 Seiten zurück Vorherige Seite