Abbildung eines Logo
Titel
Legenda aurea sanctorum, sive Lombardica historia Prefatio super legendas sanctorum per anni circuitum venientium quas compilavit frater Jacobus de Voragine ordinis Predicatorum quondam episcopus Januensis incipit feliciter. Universum tempus presentis vite in quatuor distinguitur tempora scilicet in tempus deviationis, renovationis sive revocationis, reconciliationis et peregrinationis... Incipit legenda sanctorum aurea que alio nomine dicitur hystoria longobardica. Et primo de adventu domini. Adventus domini per quatuor septimanas agitur ad significandum quod quatuor sunt adventus scilicet in carnem, in mentem, in mortem et ad iudicium. De nomine. Nicolaus dicitur a nichos quod est victoria et leos quod est populus quasi victoria populi... De sancto Nicolao. Nicolaus civis Patere urbis ex divitibus et sanctis parentibus originem traxit, pater eius Epyphanus, mater vero Johanna dicta est... De nativitate domini. Nativitas autem domini nostri Ihesu Christi secundum carnem ut quidam aiunt completis ab Adam quinque milibus CC xxvii annis vel secundum alios vi milibus... De nominis interpretatione. Johannes interpretatur domini gratia vel in quo est gratia vel cui donatum est... De sancto Johanne evangelista. Johannes apostolus et evangelista dilectus a domino et electus virgo post pentecosten divisis apostolis in Asyam est profectus ubi ecclesias multas fundavit. De nominis interpretatione. Silvester dicitur a sile sive a sole quod est lux et terra quasi lux terre id est ecclesie... De sancto Silvestro. Silvester a matre re et nomine iusta genitus et a Cirino presbitero eruditus hospitalitatem summopere exercebat. De festo Ephiphanie domini. Epiphania domini quadruplici decoratur miraculo et ideo quadruplici vocabulo nuncupatur. De nomine. Macharius dicitur a macha quod est ingenium et aries quod est virtus vel a macha quod est percussio et rio quod est magister. De sancto Machario. Macharius abbas descendit de Syti et intravit dormire in monumento ubi sepulta erant corpora paganorum... De nomine. Agnes dicta fuit ab agna quia mitis et humilis, tanquam agna fuit... De sancta Agnete. Agnes virgo prudentissima ut testatur Ambrosius qui eius passionem conscripsit xiii anno estatis sue mortem perdidit et vitam invenit. De sancto Johanne elemosinario. Johannes Elemosinarius patriarcha Alexandrinus quadam nocte in oratione persistens, vidit quandam puellam pulcherrimam sibi assistentem et coronam olivarum in capite baiulantem... De nomine. Julianus dicitur a iubilus et ana quod est sursum inde Julianus quaso iubilianus... De sancto Juliano episcopo et martire. Julianus Cenomanensis episcopus fuit. Hic Symon leprosus ille fuisse dicitur quem dominus a lepra sanavit et qui dominum ad convivium invitavit... De nomine. Ignatius quasi ignem patiens, id est patiens ignem divini amoris. De sancto Ignatio. Ignatius fuit discipulus beati Johannis et episcopus Antiochenus, hic epistolam ad beatam virginem direxisse dicitur in hec verba... De nomine. Blasius dicitur quasi blandus vel Blasius quasi belasius a bela quod est habitus et syor id est parvulus blandus... De sancto Blasio martire. Blasius cum omni mansuetudine et sanctitate polleret christiani eum in Sebastea civitate Capadocie in episcopum elegerunt... De nominis interpretatione sancti Mathie. Mathias hebraice latine dicitur donatus domino vel donatio domini vel humilis sive parvulus... De sancto Mathia. Mathias apostolus in locum Iude proditoris substitutus est igitur primo ortum et originem ipsius proditoris breviter videamus... De sancto Longino. Longinus fuit quidam centurio qua cum aliis militibus cruci domini astans iussu Pilati latus domini lancea perforavit... De passione domini. Passio Christi fuit ex dolore amara, ex illusione despecta et ex utilitate multiplici fructuosa... De resurrectione domini. Resurrectio Christi tertia die a passione ipsius facta est. Circa autem ipsam resurrectionem dominicam septem per ordinem sunt consideranda... De sancta Maria Egiptiaca. Maria Egiptiaca que peccatrix appellatur 47 annis in heremo arcissimam vitam duxit. Quidam autem abbas nomine Zozimas dum Iordanem transfretasset et heremum magnam percurreret... De nomine. Georgius dicitur a geos quod est terra et orge quod est colere quasi colens terram et carnem suam... De sancto Georgio. Georgius tribunus genere Capadocius pervenit quadam vice in provinciam Libie in civitatem que dicitur Silena... Nam cum apud Mediolanum quendam episcopum hereticorum a fidelibus captum beatus Petrus examinaret et multi episcopi religiosi et maxima pars civitatis illuc convenisset... De nominis interpretatione. Philippus dicitur os lampadis vel os manuum vel dicitur a philos quod est amor et yper quod est super quasi amator supernorum... De sancto Philippo apostolo. Philippus apostolus cum xx annis per Sychiam predicasset a paganis tenetur et ad ymmolandum statue Martis ab eisdem compellitur... De sancto Johanne ante portam latinam. Iohannes apostolus et evangelista dum Ephesi predecaret a proconsule capitur et ut diis immolaret invitatur... Iohannes apostolus et evangelista dum Ephesi predecaret a proconsule capitur et ut diis immolaret invitatur. De sancto spiritu. Spiritus sanctus hodierna die ut sacra actuum testatur historia in apostolos in linguis igneis missus est; circa cuius missionem sive adventum viii consideranda sunt... De nomine. Pancratius dicitur a pan quod est totum et gratus et citius quasi totus cito gratus... De sancto Pancratio. Pancratius nobilissimis parentibus ortus dum apud Frigiam et a patre et matre orbatus esset sub cura Dyonisii patrui sui relictus est. Dicto de festivitatibus que occurrunt ab adventu domini usque ad pentecosten, dicendum est de festivitatibus que occurrunt a pentecoste usque ad adventum domini. Dicto de festivitatibus que occurrunt infra tempus reconsiliationis, quod tempus representat ecclesia a pasca usque ad octavam pentecostes... De nomine. Johannes baptista multipliciter nominatur, dicitur enim propheta, amicus sponsi, lucerna, angelus... De sancto Johanne baptista. Nativitas Johannis baptiste ab archangelo Gabriele hoc modo annunciata fuit... De nomine. Petrus Trinomius extitit vocatus est enim Symon Bariona. Symon interpretatur obediens vel ponens tristitiam... De sancto Petro apostolo. Petrus apostolus inter ceteros et supra ceteros apostolos maioris fervoris extitit, nam et scire domini proditorem voluit... Quod audiens Nero plurimum de eius morte doluit et statim alium in eius officium ordinavit... De septem fratribus. Septem fratres fuerunt filii beate Felicitatis quorum nomina sunt Januarius, Felix, Philippus, Silvanus, Alexander, Vitalis et Marcialis. De nominis interpretatione. Appollinaris dicitur a pollens et ares virtus quasi pollens virtutibus... De sancto Appollinari. Appollinarius Petri apostoli discipulus ab eodem Ravennam de Rom missus est, ubi uxor tribuni sanata ipsam cum viro eius et familia baptisavit... De interpretatione nominis. Christoforus ante baptismum dicebatur reprobus, sed postmodum Christoforus dictus est quasi Christum ferens... De sancto Christofero. Christoforus genere cananeus procerissime stature vultusque terribilis erat et xii cubitos in longitudine possederat... De sancta Martha Martha hospite Christi Syro patre, Eucharia matre regali ex progenie descendit. Pater autem eius Syrie et maritime (!) multarum herarum (!) dux extitit... De Machabeis. Machabei sunt septem fratres qui cum matre sua reverenda et Eleazaro sacerdote pro observatione legis cum carnes porcinas nollent comedere... De sancto Dominico confessore. Dominicus ordinis Predicatorum dux et pater inclitus ex Hispanie partibus villa que dicitur Callaroga Exoviensis Dyocesis, patre Felice, matre vero Johanna nomine... De nomine. Sixtus dicitur a siios quod est deus et status quasi divinus status... De sancto Sixto papa et martire. Sixtus papa, atheniensis natione, primum quidem philosophus sed postea Christi discipulus et pontifex summus electus Decio et Valeriano cum duobus dyaconibus suis Felicissimo et Agapito presentatus est... De nomine. Ypolitus dicitur ab yper quod est super et litos quod est lapis quasi super lapidem... De sancto Ypolito martire. Ypolitus postquam corpus sancti Laurentii sepelivit, venit in domum suam et dans pacem servis et ancillis suis... De nomine. Bernardus dicitur a ber quod est puteus vel fons et nardus que ut dicit glosa super Cantica Est herba humilis... De sancto Bernardo abbate. Bernardus in Burgundia Castrofontanis opido ex nobilibus valde et religiosis parentibus ortus est, cui (!) pater Recelinus miles seculo strennuus... De nomine. Bartholomeus interpretatur filius suspendentis me vel filius suspendentis aquas... De sancto Bartholomeo apostolo. Bartholomeus apostolus veniens ad Indiam que est in fine orbis, templum in quo erat ydolum nomine Astaroth intravit... Eodem tempore Fortunatum presbiterum Manicheum et alios hereticos precipue rebaptizatos donatistas et Manicheos convicit... In decollatione sancti Johannis. Decollatio sancti Johannis baptiste quatuor de causis instituta fuisse videtur, sicut in libro mitrali de officio invenitur... De nomine. Egidius dicitur ab e quod est sine et geos terra et dya clarum sive divinum... De sancto Egidio abbate. Egidius Athenis ex regia stirpe progenitus et sacris litteris ab infantia eruditus dum quadam die ad ecclesiam pergeret... De sancto Adriano martire. Adrianus a Maximiano imperatore martirium passus est, cum enim predictus Maximianus in Nicomedia urbe ydolis immolaret... De nominibus. Cornelius interpretatur intelligens circumcisionem, ipse enim intellexit et intelligendo servavit circumcisionem a superfluis licitis etiam et necessariis... De sancto Cornelio. Cornelius papa successor sancti Fabiani et Decio cesare cum suis clericis in exilio relegavit... De nomine. Remigius a remige quod est navis ductor vel rector vel dicitur a remis quod sunt instrumenta... De sancto Remigio episcopo. Remigius regem Lodowicum et gentem Francorum ad fidem convertisse dicitur. Habebat enim rex uxorem nomine Rotundinam christianissimam... De sancta Pelagia. Pelagia prima feminarum Anthiochie civitatis rebus et divitiis plena corpore pulcherrima, habitu ambitiosa et vana, animo et corpore impudica... De nominibus. Cosmas dicitur a Cosmos quod est forma vel ornatus vel secundum Ysidorum Cosmos grece latine dicitur mundus... De sanctis Cosma et Damiano. Cosmas et Damianus germani fratres in civitate Egea ex religiosa matre nomine Theodora nati sunt. De nomine. Dyonisius interpretatur vehementer fugiens vel dicitur Dyonisius a dya quod est duo et nisus quod est elevatio... De sancto Dyonisio. Dyonisius Ariopagita a beato Paulo apostolo ad fidem Christi conversus fuit, qui Ariopagita a vico civitatis in quo habitabat dictus fuisse dicitur... De sancto Crisanto. Crisantus filius Polinii viri illustrissimi dum fidem Christi edoctus esset et a patre ad ydola revocari non posset... De omnibus sanctis. Omnium sanctorum festivitas quatuor de causis instituta fuisse videtur, primo propter cuiusdam templi dedicationem... De quatuor coronatis. Quatuor coronati fuerunt Severus, Severianus, Capoforus et Victorinus, qui iubente Dyoclitiano usque ad mortem ictibus plumbatorum cesi sunt... De nomine. Cecilia quasi celi lilia vel cecis via vel a celo et lia vel cecilia... De sancta Cecilia. Cecilia virgo clarissima ex nobili romanorum genere exorta et ab ipsis cunabilis in fide Christi nutrita absconditum... De sancto Crisogono. Crisogonus iussu Dyocletiani in carcerem recluditur ubi sancte Anastasie alimoniis fovebatur. De sancto Pastore. Pastor in heremo multis annis in abstinentia magna se affligens, multa sanctitate et religione pollebat. De sancto Pelagio. Pelagius papa multe sanctitatis fuit ac in pontificatu laudabiliter se gerens, tandem plenus bonis operibus in pace quievit... De dedicatione ecclesie. Dedicatio ecclesie solempniter inter alias festivitates ab ecclesia celebratur et quoniam duplex est ecclesia sive templum... Iste legende qui hic sequuntur non habentur in hystoria lombardica, sed addite sunt ex aliis legendis et libris videlicet. De sancta Barbara virgine. Temporibus imperatoris Maximiani erat quidam vir Dyoscorus nomine, dives valde sed paganus, hic habuit filiam unicam nomine Barbara... De sancta Prisca virgine. Beata Prisca civis romana clarissimis parentibus orta tertiodecimo etatis sue anno ab apparitionibus ad Claudium imperatore est adducta... De sancto Quirino. Quinto loco a beato Petro apostolo sedit Alexander qui senatorum maximam partem convertit, ita ut prefectum Hermem cum uxore et sorore et filiis baptizaret... De sanctis Felice et Nabore. Beati martires Nabor et Felix nobiles cives Mediolanensis milites Maximiani imperatoris impiissimi erant occulte christiani... De sancto Gereone cum sociis suis. Dyocletianus cum Maximianum contra Gallias destinasset ubi perniciosus tumultus contra romanum imperium excreverat... De sancto Kuniberto archiepiscopo Coloniensi. Beatus Kunibertus de luminatibus illis maximis erat, quod supra candelabrum positum per totum mundum circumferebat... De sancto Odulpho confessore. Temporibus Lodowici piissimi Augusti erat quidam venerabilis ex nobili prosapia Francorum oriundus nomine Bogdis... De translatione sancti Lebuini. Post felicem sancti Lebuini ad celestia transitum instinctu hostis maligni contigit Saxones quorum adhuc maxima pars infidelis durabat... Ad laudem et gloriam dei ac virginis gloriose matris eius necnon ad utilitatem Christifidelium impressa est hec preclara et multis pro futura historia longobardica additis tamen multorum sanctorum ac sanctarum legendis pulchris ac raris ut patet tabulam sub alphabeti ordine editam, intuenti et ad finem usque deducta est per me Conradum de Hoemborch meoque signeto insignita anno domini Millesimoquadringentesimoseptuagesimosexto, feria sexta ante Martini episcopi, de quo sit deus gloriosus benedictus in secula, Amen. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht