Abbildung eines Logo
Titel
[Legenda aurea ] Legenda sanctorum seu Historia longobardica Prefatio super legendas sanctorum per anni circuitum venientium temporis distinctionem secundum ritum ab ecclesia servatum continens, quas compilavit frater Jacobus de Voragine ordinis Predicatorum quondam episcopus Januensis incipit feliciter. Universum tempus presentis vite in quatuor distinguitur tempora scilicet in tempus deviationis, renovationis sive revocationis, reconciliationis et peregrinationis... Incipit legenda sanctorum aurea que alio nomine dicitur hystoria longobardica. Et primo de adventu domini. Adventus domini per quatuor septimanas agitur ad significandum quod quatuor sunt adventus scilicet in carnem, in mentem, in mortem et ad iudicium. De sancto Nicolao. Nicolaus civis Patere urbis ex divitibus et sanctis parentibus originem [traxis, pater eius Epiphanus, mater vero Johanna dicta est.] De nativitate domini. Nativitas autem domini nostri Ihesu Christi secundum carnem ut quidam aiunt completis ab Adam quinque milibus ccxxvii annis vel secundum alios vi milibus... De nominis interpretatione. Innocentes dicti sunt triplici ratione scilicet ratione vite, ratione pene et ratione innocentie assecute. De innocentibus. Innocentes ab Herode Ascolonita interfecti sunt. Tres enim Herodes fuisse scriptura commemorat quos famosos fecit eorum infamis crudelitas. De epiphania domini. Epiphania domini quadruplici decoratur miraculo et ideo quadruplici vocabulo nuncupatur. Hodie enim magi Christum adorant... [De nomine.] Fabianus dicitur quasi fabricans beatitudinem supernam et eam sibi acquirens tripliciter scilicet iure adoptionis, emptionis et iure debellationis. De sancto Fabiano martire. Fabianus civis romanus fuit et cum papa defuncto pro alio eligendo populus convenisset, inter eos et ipse venit rei exitum scire volens. De sancto Johanne Elemosinario. Johannes Elemosinarius patriarcha Alexandrinus quadam nocte in oratione persistens, vidit quandam puellam pulcherrimam sibi assistentem et coronam olivarum in capite baiulantem... De alio Juliano. Fuit etiam alius Julianus qui utrumque parentem nesciens occidit, cum enim predictus Julianus iuvenis ac nobilis quadam vice venationi insisteret et quendam cervum repertum insequeretur... De nominis interpretatione. Blasius dicitur quasi blandus vel Blasius quasi Belasius, a bela quod est habitus... De sancto Blasio. Blasius cum in omni mansuetudine et sanctitate polleret, Christiani eum in Sebastea civitate Capadocie in episcopum elegerunt... De sancta Regina virgine. Sub Olibrio passa est sancta virgo Regina, Clementis cuiusdam gentilis unica filia, que cum esset annorum xv audiens sanctorum certamina, totam spem habebat in domino. De sancto Longino. Longinus fuit quidam centurio qui cum aliis militibus cruci domini astans iussu Pylati latus domini perforavit. De sancto Thimotheo martire. Rome celebratur natale sancti Thimothei, qui ab Antiochia Romam veniens sub Melchiade papa a Silvestro presbitero qui postea episcopus urbis effectus est susceptus in hospitio... De sancto Secundo. Secundus strennuus miles sed Christi athleta egregius et martir domini gloriosus in civitate Astensi martirio coronatus est... Marcus interpretatur sublimis mandato certus, declinatus et amarus; sublimis mandato ratione perfectionis in vita quia non solum servavit mandata communia... De sancto Marco evangeliste. Marcus evangelista leviticus genere et sacerdos, Petri apostoli in baptismate filius atque in divino sermone discipulus cum ipso beato Petro Romam profectus est. De nominis interpretatione. Philippus dicitur os lampadis vel os manuum vel dicitur a philos quod est amor... De sancto Philippo apostolo. Philippus apostolus cum xx annis per Sitiam predicasset a paganis teneretur et ad immolandum statue Martis ab eisdem compellitur... De sancto Johanne ante portam latinam. Johannes apostolus et evangelista dum Ephesi predicaret a proconsuli (!) capitur et ut diis immolaret invitatur et ad Domitianum imperatorem epistola destinatur... De nomine. Gordianus dicitur a geos, quod est doma (!) sive domus et dyan quod est clarum quasi clara domus... De sancto Gordiano. Gordianus vicarius Juliani imperatoris cum quendam christianum nomine Januarium ad sacrificandum compelleret... De sanctis Johanne et Paulo. Johannes et Paulus primicerii et prepositi constantie filie Constantino Augusti fuerunt; eo tempore cum gens Sithica (!) Daciam et Traclam (!) occuparet et Gallicanus dux romani exercitus contra gentem illam mitti deberet... Invenitur autem alicubi quod Paulus est quandoque minor Petro, quandoque maior quandoque equalis, sed revera dignitate minor, predicatione maior, sanctitate equalis. De septem fratribus. Septem fratres fuerunt filii beate Felicitatis quorum nomina sunt Januarius, Felix, Philippus, Silvanus, Alexander, Vitalis et Martialis. Hos omnes cum matre iussu imperatoris Anthonii Publius prefectus ad se vocari fecit... De interpretatione nominis. Christina quasi crismate uncta, habuit enim balsamum boni ordoris in conversatione... De sancta Christina. Christina nobilissimis parentibus orta in Tyro Ytalie a patre suo in quadam turri cum xii pedissequis collocata est, deos argenteos et aureos secum habens... De nominis interpretatione. Nazarius dicitur quasi Nazareus (!) quod interpretatur consecratus vel mundus vel separatus vel floridus aut custodiens... De sancto Nasario et Celso puero. Nazarius filius illustrissimi viri nomine Affricani sed Iudei et beate Perpetue christianissime et Romanorum nobilissime... De Machabeis. Machabei sunt septem fratres qui cum matre sua reverenda et Eleazaro sacerdote pro observatione legis cum carnes porcinas nollent comedere... De nomine. Sixtus dicitur a sios quod est deus et status quasi divinus status... De sancto Sixto papa et martire. Sixtus papa Atheniensis natione, primum quidam philosophus sed postea Christi discipulus et pontifex summus electus Decio et Valeriano cum duobus dyaconibus suis Felicissimo et Agapito presentatus est. De nomine. Ypolitus dicitur ab yper quod est super et licos quod est lapis quasi super lapidem id est Christum fundatus... De sancto Ypolito martire. Ypolitus postquam corpus sancti Laurentii sepelivit, venit in domum suam et dans pacem servis et ancilis suis omnes sacramento altaris quod Iustinus presbiter obtulerat... Interpretatio de nomine. Bernardus dicitur a ber quod est puteus vel fons et nardus... De sancto Bernarndo abbate. Bernardus in Burgundia castro Fontanis opido ex nobilibus valde et religiosis parentibus ortus est. De nomine. Augustinus hoc nomen sortius est vel propter excellentiam dignitatis vel propter fervorem dilectionis vel propter ethimologiam nominis. De sancto Augustino episcopo. Augustinus doctor egregius in provincia affricana in civitate Cartaginensi ortus, ex honestis valde parentibus scilicet patre Patricio, matre Monica genitus et liberalibus artibus sufficienter edoctus fuit... In decollatione sancti Johannis. Decollatio sancti Johannes baptiste quatuor de causis instituta fuisse videtur sicut in libro mitrali de officio invenitur... De nativitate virginis Marie. Nativitas gloriosa virginis Marie ex tribu Iuda et regia stirpe David duxit originem; Matheus et Lucas non generationem beate Marie sed Ioseph describunt... De exaltatione sancte crucis. Exaltatio sancte crucis dicitur quia tali die fides et sancta crux plurimum exaltata fuit. Exaltatio sancte crucis solenniter in ecclesia celebratur [quia in ea fides plurimum nunc exaltata fuit.] De nomine. Iustina a iustitia dicta, ipsa enim per iustitiam unicuique quod suum est reddidit; scilicet deo obedientiam... De sancta Justina. Justina virgo de civitate Antiochia filia sacerdotis ydolorum quotidie ad fenestram sedens plerumque (!) dyaconem evangelium legentem audiebat a quo tandem conversa est. Prologus nominis Jheronimi interpretatius. Iheronimus dicitur a gera (!) quod est sanctum et nemus quasi sanctum nemus vel dicitur a norma (!) quod est lex... De sancto Jheronimo. Iheronimus Eusebii viri nobilis filius ab opido Stridonis quod Dalmatie et Pannonie confinia tenet extitit oriundus. De sancta Pelagia. Pelagia prima feminarum Anthiochie civitatis rebus et divitiis plena, corpore pulcherrima, habitu ambitiosa et vana, animo et corpore impudicia... De sancto Calixto. Calixtus papa anno domini ccxxii sub Alexandro imperatore martirium passus est, cuius temporibus pars eminentior urbis Rome divino est incendio concremata... De nominibus. Symon interpretatur obediens vel ponens tristitiam; hic habuit duplex cognomen, dictus est enim Symon Zelotes et Symon Cananeus a Cana vico Galilee, ubi dominum aquam in vinum mutavit... De sanctis Symeone et Iuda. Simon Chananeus et Iudas qui et Thadeus fuerunt fratres Iacobi minoris et filii Marie Cleophe que Alpheo nupta fuit. Comemoratio defunctorum. Commemoratio omnium fidelium defunctorum hac die fieri instituta est ut generalibus beneficiis adiuventur qui specialia habere non prevalent... De sancto Brictio. Brictius sancti Martini archidyaconus eique plurimum emulus (!) multa eidem sancto convicia inferebat... De sancto Crisogono. Crisogonus iussu Dyocletiani in carcerem recluditur ubi sancte Anastasie alimoniis fovebatur. De sancto Moyse abbate. Moyses abbas dixit fratri petenti a se sermonem Sede in cella tua et docebit te universa... De sancto Pelagio papa. Pelagius papa multe sanctitatis fuit, ac in pontificatu laudabiliter se gerens, tandem plenus bonis operibus in pace quievit. De dedicatione ecclesie. Dedicatio ecclesie solenniter inter alias solennitates ab ecclesia celebratur, et quoniam duplex est ecclesia sive templum scilicet materiale et spirituale... Sequentes hystorie addite sunt ad Aureliam legendam. De sancta Barbara virgine. Temporibus imperatoris Maximiani erat quidam vir Dyoscorus nomine dives valde sed paganus, hic habuit filiam unicam nomine Barbaram... De sancta Brigida. Sancta Brigida sicut legitur in speculo hystoriarum de Christianis ac nobilibus parentibus orta in Scotia a pueritia bonarum rerum studiis inolevit pudciitie et sobrietati semper intenta... De sancto Servatio episcopo. Fuerunt in Judea due sorores mulieres, sanctissime Anna et Esmeria, Anna ut notum est fuit mater Marie virginis, Esmeria vero Elisabeth matrem Johannes baptiste... De duobus Ewaldis. Tempore Pipini regis Francorum erant duo sacerdotes de Anglia quorum unus Ewaldus niger, alter Ewaldus albus vocabatur... De sancto Gregorio Spoletano. Impulsimus Flaccus a Maximiano imperatore missus ut omnia ydola erigerem, ingressus est Spoletum et iussit sibi tribunal in medio fori perparari... De sancto Odulpho confessore. Temporibus Lodowici piissimi Augusti erat quidam vir venerabilis ex nobili prosapia Francorum oriundus nomine Bogdis, de quo deo predestinante procreatus est filius nomine Odulphus... De sancta Afra puella et martire. Afra filia Hilarie cuius progenitores a Cipro venerunt, cum autem essent cultui Veneris dediti ipsa cum ancillis suis meretricio operi se dedicaverunt... De sancta Noythburge virgine. Series autem generis nobilitatisque sancte Noytburgis virginis hoc ordine declaratur; fuit autem vir nobilitate preclarus, bellicositate strenuus, ac fama valde gloriosus Pipinus nomine... De sancto Conrado. Sanctus Conradus de nobilibus parentibus in Alemania genitus et educatus est. Hic quia multe honestatis et bonorum morum advocatus a Nothingo ecclesie Constantinensis episcopo toti episcopatui auditor preficitur causarum. De sancto Gangolfo. Gangolfus ex nobili progenie Burgundie oriundus fuit, qui quadam vice in Campania ad fontem veniens et de aqua bibens... De festo presentationis Marie ad templum in Iherusalem. Paulus episcopus servus servorum dei ad futuram rei memoriam. Rationi congruit et convenit honestati, ut ea que de romani pontificis gratia processerunt licet eius superveniente obitu... Longobardica hystoria explicit. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht