Abbildung eines Logo
Titel
Vitae sanctorum patrum In antiquorum patrum vitas a beato Hieronimo conscriptas registrum alphabetico ordine diligenter collectum incipit. Incipit prologus in sancti Hieronimi cardinalis presbiteri in libros vitaspatrum sanctorum Egiptiorum etiam eorum, qui in Scithya, Thebayda atque Mesopothamia morati sunt... Benedictus deus qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire... Incipit narratio de sancto Johanne Egiptio Heremita. Primum igitur tanquam verum fundamentum nostri operis ad exemplum bonorum omnium sumamus Egiptium Johannem, qui vere etiam solus satis sufficiat religiosas et deo devotas mentes ad virtutum culmen erigere... De sancto Ammone abbate trium milium monachorum. De sanctis Siro, Jsaia et Paulo. Addebat et adhuc etiam hoc abbas Sirus aliquando et Jsaias et Paulus occurrerunt sibi invicem ad ripam fluminis... De sancto Dyoscoro. Vidimus et alium venerabilem patrem apud Thebaidam Dyoscorum nomine presbiterum, habentem in monasterio suo centum fere monachos... Incipit prologus Evagarii presbiteri ad Innocentum episcopum in vitam beati Anthonii abbatis. Presbiter Evagarius Innocentio carissimo filio in domino salutem ex alia in aliam linguam ad verbum expressa translatio sensus operit... Denique etiamsi irruentes mortem nobis intentare videantur, irridendi potius sunt quam timendi, quia cum sint debiles minantur cuncta nec faciunt... Archelaus quoque comes cumeum invenisset in exteriori monte rogavit ut oraret pro Policratia Publii filia, que in Laodicia erat admirabili et Christo dedica virgine... Incipit vita beati Hylarionis Heremite. Hilarion ortus est vico Thabacha qui circiter quinque milia a Gaza urbe Palestine ad austrum situs est, cum parentes haberet ydolis deditos sicut rosa de spinis floruit... Incipit vita eius. []aronias triginta ferme milibus ab Anthiochia urbe Syrie, haud grandis ad orientem distat viculus, huc post multos dominos vel patronos, dum ego adolescentulus morarer in Syria... Ingressaque sepulcrum Lazari Marie et Marthe vidit hospitium et Bethphage villam sacerdotalium maxillarum et locum in quo pullus lasciviens gentium domini frena suscepit... Incipit vita sancti Pelagie. Quod factum est signum ymo miraculum in diebus nostris placuit michi peccatori Iacobo dyacono ut scriberem vobis spiritualibus fratribus ut audientes et iuvamen maximum consequentes anime vestre misericordem dominem glorificetis... Incipit vita sancte Marine virginis. Fuit frater quidam secularis habens unicam filiam parvulam, ipse vero converti cupiens commendavit eam cuidam parenti suo et in monasterium... Incipit vita sancti Symeonis heremite qui in columna stetit. Sanctus Symeon ex utero matris sue electus est a domino et medicabatur parere et placere illi... Ubique autem divulgabatur Eufraxie optima conversatio, quantum conferret monasteriis et venerabilibus locis, ita ut imperator audiret... Incipit vita servi dei Macharii Romani qui inventus est iuxta paradisum. Gloriam et magnificentiam deo soli et benignissimo agere debemus qui per innumerabilia miraculorum exempla ad vite celestis gaudia nos perduxit... Incipit vita et conversatio beati Onufrii Heremite. Beate memorie Paphnucius quedam cogitationum et actuum suorum secreta taliter reseravit dicens Quodam vero die dum ego Paphnucius solus tacitusque sederem... Incipit vita sancti Pachomii abbatis. Dominus noster Ihesus Christus sapientia fons et scientie verum lumen verbumque dei patris... De familiaritate angeli qui locutus est cum eo. Quodam autem tempore cum Pachomius vigilaret in oratione, apparuit illi angelus domini dicens Voluntas domini est, o Pachomi... De conversatione sancti Silvani. Quidam denique iuvenis Silvanus nomine de schena conversus ad sanctum Pachomium venit, volens in eius monasterio commorari... Incipit vita sancti Christiani monachi. Quidam Cenomanensis nomine Christianus, iuvenis conversus est in heremitorum quoddam in archiepiscopatu Thuronensi quod dicitur Gastinetum... De duobus clericis in culpam cadentibus. Quibusdam duobus clericis in culpam cadentibus, hoc est manum in alterutrum inicientibus hos excommunicavit canonice per aliquot dies... De episcopo amatore pecunie. Pergebat aliquando hic beatus ad visitandos pauperes in locum qui dicitur Cesarium, illic enim eis fecerat quasi tholos quosdam prolixos ligneis tabulis pavimento sirato ad requiescendos eos... Incipit vita sancte Eugenie virginis, cuius passio viii kalendas Januarii agitur. In septimo igitur consulatu suo commodius imperator direxit illustrissimum virum Philippum ad Egiptum ut prefecturam ageret Alexandrie administrantur eius arbitrio deservierent... Incipit prefatio Amphilogii episcopi Yconii in vitam et conversationem sancti patris nostri Basilii archicesaree Capadocie episcopi. Dilectissimi non erat in decorum filios fideles de patris contristari defunctione et lacrimam ei dare iustum quemadmodum usque nunc omnes compassibiliter tulimus... Prologus in partem secundam de vita sanctorum patrum. Incipiunt adhortationes sanctorum patrum profectionesque monachorum ceteri quoque subsequentes libelli, quos de greco in latinum transtulit sanctus Iheronimus cardinalis presbiter. Quidam sanctorum seniorum patrum interrogantibus se monachis de causa abstinentie dixit Oportet filioli ut odio habeamus omnem requiem presentis vite sive delectationes corporeas ac ventris suavitatem et honorem ab hominibus non requiramus... Dicebant sancti seniores de discipulo abbatis Pauli nomine Iohannes quem magnam haberet humilitatem et virtutem obedientie ut etiam difficile causas imperante ei abbate in nullo contradiceret... Quidam frater requisivit quendam senem Quid faciam pater, quia non possum sufferre cogitationes... Sepe dicebat Anthonius Nisi pistor mole oculos operiret mercedem suam recipiens ipse consumeret... Quidam fratres requisierunt abbatem Silvanum per quam viam adeptus esset tantam prudentiam... Incipit libellus de profectu patrum. Interrogavit quidam frater abbatem Anthonium dicens Quomodo placebo domino... Incipit liber contra fornicationem. Dixit abbas Anthonius Estimo quia habet corpus motum naturalem consparsum in se qui nolente animo non operatur... Incipit liber quod monachus nihil debet possidere. Frater quidam renuncians seculo et dans que habebat pauperibus, retinens autem pauca in sua ratione venit ad beatum Anthonium... Incipit liber quod per ostentationem nichil fieri debeat. Addivit aliquando abbas Anthonius de quodam iuvene monacho, quia signum quoddam huiusmodi fecerit in via cum vidisset quosdam senes iter egentes et laborantes in ambulando... Venerunt aliquando regionis illius presbiteri ad monasteria vicina in quibus etiam erat et abbas Pastor et intravit abbas Anub et dixit ei Rogemus presbiteros istos hodie accipere hic in caritate dona dei... Incipit liber de eo quod oportet sobrie vivere. Frater quidam rogavit abbatem Arsenium ut audiret ab eo sermonem dixit autem ei senex Quantumcumque tibi virtus est conare ut interius opus tuum secundum deum sit... Incipit liber de humilitate. Abbas Anthonius deficiens in consideratione profunditatis iudiciorum dei, postulavit dicens Domine quomodo aliqui parvo tempore vite sue moriuntur... Incipit liber de penitentia. Dicebant fratres de abbate Gelasio, quia habuerit codicem in membranis valentem solidos x et octo, continebat enim vetus et novum testamentum totum et positus erat codex ipse in ecclesia... Hucusque de greco in latinum transtulit Pelagius dyaconus romane ecclesie et ab hinc deorsum Iohannes eiusdem ecclesie subdiaconus. Abiit aliquando Zacharias ad abbabatem (!) suu Silvanum et invenit eum in excessu mentis et erat manus eius extense in celum et cum vidisset ista clausit ostium et exiit. Incipiunt septem capitula que misit abbas Moyses abbati Pyrmenio et qui custodierit ea liberabitur a pena. Dixit abbas Moyses Quia debet homo quasi mortuus esse socio suo, mori amico suo, ut non diiudicet eum in aliqua causa... Incipit tertia pars libri Vitaspatrum videlicet de regula vel conversatione Egiptiorum monachorum et eorum qui degunt apud Palestinam vel Mesophotamiam. De monacho solitario qui in finibus Cyrenorum in parvo Tugurio commanebat. Ante hoc triennium quo tempore hinc abii ubi a Narbona solvimus, quinto die portum Africe intravimus... Cum quanta discretione et cautela suscipiantur in monasterio abrenunciantes seculo. Cum igitur quis renunciaturus seculi negotiis in monasterium se suscipi rogaverit non ante admitteretur... De monacho cui ostendebat diabolus exercitium Christianorum et Iudeorum. Fuit et alius monachus qui nimiam semper tenuit abstinentiam, quique per annos multos singulariter in cella reclusus... Contra spiritum vane glorie. Quidam frater requisivit abbatem Pymenium, si melius esset remotius an cum aliis manere respondit senex Homo si semetipsum reprehenderit... De perseverantia. Abbas Anthonius dixit Monachus si paucis diebus laborat et iterum relaxatur et rursus laborat et inde negligit hic nihil agit... Sequitur opusculum pro conclusione annexum de virtutum laude et effectu intitulatum. Ammonitio de laude charitatis. Tue non immemor petitionis hanc ammonitionem pro anime tue profectu, o frater carissime, tibi ut rogasti prebere studui... De studio legendi. Non est in his diu immorandum quia transmitto caritatem tuam ad latissimum campum divinarum scripturarum ut quod hic tibi deesse cernis... Anno domini M.cccclxxxiii nonas vero martii ob beatorum patrum profectum vitam heremiticam degentium, gesta quarum haud immerito memoritur sunt commendanda opus Vitaspatrum appellatum insigne a quam plurimis excerptum codicibus per sacrarum scriptuarum viros ad modum peritissimos ornatum. Finit feliciter. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht