Abbildung eines Logo
Titel
Vitae sanctorum patrum Incipit prologus in vitas sanctorum patrum. Benedictus deus que vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire... Primum igitur tanquam verum fundamentum nostri operis ad exemplum bonorum omnium sumamus Johannem, qui vere etiam solus sufficiat religiosas et deo devotas mentes ad virtutum culmen erigere... Capitulum vii. Vidimus et alium presbiterum in vicina regione nomine Appellen, virum iustum. Hic faber erat ferri et que necessaria erant fratribus operabatur. Capitulum xiii. Erant in circuitu eius aliquando positi decem circiter gentilium vici, apud quos demoniaca superstitio summo studio colebatur. Capitulum xvii. Fuit et alius vir sanctus, Helenus nomine hic a pueritia in servitio domini, omni continentia et castissimis institutionibus enutritus, ad summa merita pervenerat. [Capitulum] xxvii. Vidimus inter eos quendam ex senioribus virum bonum nomine Didimum in quo multa erat gratia domini, quam in eo etiam vultus ipsius indicabat... Incipit prologus in librum secundum vitaspatrum. Vere mundum quis dubitet meritis stare sanctorum horum scilicet quorum in hoc volumine vita prefulget qui omnem luxurie notam tota mente fugerunt... Incipit liber secundus, capitulum primum. Quidam sanctorum patrum seniorum interrogantibus se monachis de causa abstinentie dixit Oportet filioli ut odio habeamus... [Capitulum] xxvi. Dicebat beate memorie abbas Arsenius Peregrinus monachus in aliena provincia habitans nullis rebus se medium faciat et semper quietus erit. Capitulum lxxvii. Dicebant de abbate Ammoys quia quando ibat ad ecclesiam non permittebat discipulum suum iuxta se ambulare sed delonge sequi... Capitulum xcviii. Quidam frater impugnabatur a spiritu blasphemie et erubescebat dicere... Capitulum cxlvii. Quidam frater requisivit senem dicens Si mihi debet paucos nummos iubes frater, ut repetam eos... Incipit prologus Palladii episcopi in librum tertium de vitis patrum. Multa quidem et varia diversis temporibus a diversis conscripta habentur de hiis que illecebras seculi derelinquentes ad Christum fecere confugium... Cum primum ad Alexandriam perrexissem civitatem repperi virum [mirabilem undique ornatum moribus conversatione et scientia...] Capitulum xii. De magnis et precipuis et sanctis ac beatissimis viris multa et incredibilia piget me dicere vel scribere... Capitulum xviii. Quodam tempore visitationis atque edificationis gratia perrexi ego ad eum et inveni ante ostium atrii eius iacentem quendam presbiterium toto corpore ulceribus plenum... Capitulum xxiiii. Stephanus quidem a lybicus genere ex latere Marmaricis et Marmareote sedebat usque ad lx annos, hic summe continentie fuit, nam et discretionis gratiam et consolationis accepit a domino... Incipit argumentum in librum quartum cuius principium Pelagius sancte romane ecclesie dyaconus extrema vero Johannes subdyaconus de greco transtulerunt in latinum. Cum omnis prefatio textum oportune preveniens aut sequentis materie predicet qualitatem aut defensatum sui commendet autorem... Incipit liber quartus de vita et exemplis sanctorum patrum in partes decem et novem divisus de institutione vite monachorum. Prime partis, capitulum primum. Ad profectum conversationis quidam venire cupiens frater, interrogavit senem quendam dicens Quid est profectus hominis... Capitulum vi. Abbas Zenon ambulans aliquando in Palestina cum laborasset resedit ut manducaret iuxta cucumerarium, suadebat autem ei animus suus dicens... Capitulum xi. Duo fratres impugnati a fornicatione abierunt et acceperunt uxores, postea vero dixerunt ad invicem Quid lucrati sumus... Sexta pars de eo quod monachus nichil debeat possidere, capitulum primum. Narravit abbas Daniel de abbate Arsenio, quia venit aliquando magistratus [deferens ei testamentum cuiusdam senatoris...] Capitulum xii. Interrogavit frater senem dicens Cogitationes mee nutant et tribulor... Pars octava, de eo quod nichil ostentialiter fieri debeat, capitulum primum. Frater quidam interrogavit abbatem Theodorum dicens Vis aliquantis diebus non manduco panem... Capitulum vi. Dicebant de quodam sene quia fecerit quinquaginta annos neque panem commendens neque aquam bibens... Pars undecima de sobrietate, incipit capitulum primum. Dixit abbas Aghaton Non debet monachus permittere conscientie sue, ut accuset eum in quacumque re... Capitulum xii. Senex quidam cum alio fratre agebat communem vitam, erat autem senex ille misericors, contigit autem ut fieret fames... Pars quinti libri xiii de hospitalitate explicit foeliciter. Pars decimaquarta incipit, de obedientia, capitulum primum. Dicebant de abbate Silvano quod habuerit in Scythia discipulum nomine Marcum et hic fuerit magne obedientie, quique etiam scriptor antiquarius erat... Capitulum xv. Peritius abbas dixit Arbor vite est in excelsum et ascendet ad eam humilitas monachi. Capitulum viii. Iterum dixit Quia de proximo est vita et mors, si enim lucrabimur fratrem lucrabimur deum, si autem scandalizamus fratrem, peccamus in deum. Capitulum x. Dixit abbas Johannes quia vidit quidam in excessu mentis tres monachos stantes trans mare et facta est vox ad eos ex alia parte litoris dicens... Capitulum vii. Transiens aliquando abbas Emilius per quendam locum, vidit monachum detentum a quibusdam tamquam homicidam... Capitulum xvii. Frater quidam interrogavit senem dicens Nomen est quod salvat an opus... Incipit liber quintus de conversatione patrum, capitulum primum. Explicans senex quidam beneficia per humanitatem Christi nobis exhibita fratri cuidam dixit Propter te homo salvator natus est... Capitulum lxiiii. Interrogatus abbas pastor de inquinamentis respondit Quia si stabilimus activam vitam nostram sobrietate invenimus nobis inquinamenta. Extenditque manum suam et benedixit eis dicens Deus qui cognoscis hominem antequam nascatur tu huius ancille tue curam habere digneris ut mereatur portionem... Explicit liber quintus de vitis sanctorum patrum. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht