Abbildung eines Logo
Titel
Rationale divinorum officiorum Rationale divinorum. Incipit rationale divinorum officiorum Guilhelmi Minatensis ecclesie episcopi. [Q]uecunque in ecclesiasticis officiis rebus ac ornamentis consistunt, divinis plena sunt signis atque misteriis... Incipit liber primus de ecclesia et ecclesiasticis locis et ornamentis et de consecrationibus et sacramentis. [P]rius est ut de ecclesia et eius partibus videamus. Notandum est ergo quod ecclesiarum alia est corporalis in qua videlicet divina officia celebrantur... De campanis. [C]ampane sunt vasa enea in Nola civitate Campanie primo inventa. Maiora itaque vasa campane a Campania regione, minora vero nole a Nola civitate dicuntur. De altaris consecratione. [N]on solum ecclesia verum etiam altare consecratur et hoc propter tria, primo ad sacramentum deo ibi offerendum... De ecclesiasticis sacramentis. [C]irca ecclesiastica sacramenta notandum est quod secundum Gregorium Sacramentum est in aliqua celebratione... Incipit liber secundus de ministris et ordinibus ecclesiasticis et de eorum officiis. [I]n hac secunda parte de ministris et ordinibus ecclesiasticis eorumque officiis tractare previdimus, premittentes quod tres sunt secte famose videlicet gentilium Hebreorum et Christianorum... De psalmista. [P]salmistatus quandoque tonsuratus vocatur sicut constitutio Innocentii III evidenter ostendit quandoque etiam clericatus... Incipit liber tertius de indumentis seu ornamentis sacerdotum atque pontificum et aliorum ministrorum. [I]n quotidiana usu non est vestibus sacris utendum ad notandum quod sicut mutationem habitus secundum litteram facimus... De tunica. [P]ost appositam stolam pontifex induit tunicam que alibi subtile in lege vero poderis id est talaris dicebatur... De indumentis legalibus seu ve. te. [Q]uoniam minus plene rem significatam humana fragilitas apprehendit si penitus rem significantem ignorat, idcirco de indumentis legalibus ad huius cecitatis ignorantiam propellendum... Liber quartus de missa et singulis que in missa aguntur. [I]nter cuncta ecclesie sacramenta illud constat esse precipuum quod in misse officio supra mensam sacratissimi celebratur altaris... De officio seu introitu misse. [I]n introitu prima pars misse incipit. Sciendum autem quod sancti patres et prophete ante Christi adventum suspirantes et preconantes, premiserunt desideria, opera, laudes et preces... Qualiter episcopus et sacerdos et ministri ad altare stare debent. [T]hurificatione peracta episcopus vel sacerdos ad dexteram altaris partem se transfert, ibi una cum ministris plane officium et Kyrie Heleyson dicens... De epistola. [O]ratione finita dicitur epistola que signat doctrinam apostolorum, eleganter autem illam precedit oratio, quia legitur Luce x capitulo Rogate dominum... De simbolo. [E]wangelico lecto mox cantatur alta voce simbolum illud scilicet Credo in unum deum, quia enim corde creditur ad iustitiam... De sancta thurificatione. [O]blatione mistica de qua premissum est suscepta, statim adoletur incensum per quod illud innuitur, quod statim subscribitur a Iohanne in evangelio... [E]xpositioni canonis hic vacare previdimus, verum tamen quicquid exponendo conamur exprimere vix ullius apparet esse momentum... Septima pars canonis. [S]imili modo etc. Septima pars. Licet sub utraque specie sumatur utrumque scilicet corpus et sanguis, utraque tamen species consecratur et neutra superfluit... Decima pars canonis. [M]emento etiam domine etc. Decima pars. Hec coniunctio etiam continuat sequentia proxime precedentibus vel dici potest quod superfluit nam in antiquis codicibus precedebat immediate quedam oratio incipiens Memento... Tertia pars misse de silentio post dominicam orationem. [T]ertia pars misse incipit in hac oratione Libera nos quesumus domine etc., que oratio dicitur embolismus vel superexcrescentia, eo quod nihil in ea petitur quod in precedenti dominica oratione petitum non fuerit... Incipit quarta pars misse de communicatione sacerdotis. [H]ic incipit quarta pars misse. Post pacis enim osculum sacerdos communicat hoc modo Nam sicut in Niceno concilio legitur eukaristiam confectam per se de altari sive de patena sumit et comedit... Liber quintus de divinis officiis tam nocturnis quam diurnis in genere incipit. [L]egitur in Exodo xxv capitulo in fine dominum dixisse ad Moysen Omnia fac secundum exemplar... Quocirca conformari nos convenit illi celesti Hierusalem que dominum laudare iubetur... De nocturnis. [L]icet ecclesiastica officia a vesperis incipiant iuxta illud de vespera in vesperam celebrabitis sabbata vestra quia tamen ordo conveniens est ut a tenebris prodeamus in lucem et non econverso... De prima. [P]ostquam de nocturnali premissum est officio convenit aliqua dicere de diurno, et primo de hora prima in qua deum laudare debemus... De completorio. [I]n hora completorii Christus cum discipulis oravit patrem, eadem quoque hora sanguineas guttas sudavit et etiam corpus eius in sepulcro positum fuit et custodes deputati... Incipit sexta pars de officiis dominicarum specialiter et quarundam feriarum ac festivitatum domini et de officiis ieiuniorum quattuor temporum. [I]n proxima parte precedenti de divinis officiis in generali diximus nunc autem de specialitatibus et diversitatibus eorundem per anni circulum ostendamus... De dominica secunda adventus domini. [I]n hac secunda dominica adventus ut premissum est agitur de secundo adventu, verum quia gaudere melius est quam flere... De dominica quarta adventus domini. [I]n quarta dominica adventus primum responsorium in nocturnis est Canite tuba, quod sumptum est de Johele... De festo epiphanie. [S]equitur festum epiphanie quod vocabulum grecum sonat latine manifestatio sive apparitio... De officio septuagesime. [N]unc de officio presentis dominice aliqua dicamus, sane ut premissum est filii Israel servierunt lxx annis regis Babylonis... De secunda feria. [P]ostquam dominus et apostolus armaverunt militem suum non restat nisi ut pugnet, quia hostes semper parati sunt... De dominica quarta quadragesime. [S]equitur quarta dominica in qua agitur de superna Hierusalem. Et quia in terram illam venitur eo duce quo filii Israel venerunt in terram promissionis... De secunda feria. [S]ecunda feria est de crucifixione nostra et maxime de ieiunio quia debemus crucifigere membra nostra cum vitiis... [S]equitur de diurno huius diei officio videre, et quidem hec quinta feria insignitur sacramentis, tamen ab ecclesia, tamen a domino institutis... [Q]uarto loco notandum est quod statim vespertino finito officio denudantur altaria usque in sabbatum que postmodum tertia die cooperiuntur... [I]n primis itaque hac die acoliti ecclesie romane faciunt agnos de cera nova benedicta vel de cera cerei pascalis anni precedentis admixto crismate... [Q]uinto loco est de baptismo dicendum, de scrutinis vero que precedunt baptismum solemnem et de multis ad baptismum pertinentibus... De sancto die pasce. [S]equitur videre de festo pascali de quo primo aliqua generalia premittemus, consequenter vero de nocturno huius diei officio postmodum de diurno aliqua supponemus... De secunda feria post pasca. [Q]uia per gloriam resurrectionis implevit dominus que promisit in veteri testamento ut videlicet introduceret nos in terram fluentem lac et mel... De vigilia ascensionis. [Q]uia vero ieiunium de quo premissum est non sufficit sine operibus misericordie, immo in vigilia ascensionis que est tertia dies rogationum, ecclesia monet ad opera misericordie... De tertia feria. [S]equitur tertia feria. Et quia spiritus sanctus non datur nisi per ministros immo in tertia feria dicitur introitus in persona prelatorum Accipe iocunditatem... De dominica octava. [S]equitur octava dominica in qua docet nos ecclesia vitare omnem vanitatem, hic enim debet esse effectus doctrine in nobis... De dominica xxii. [D]ictum est quod nullus potest interesse eternis nuptiis nisi habeat vestem nuptialem que est caritas, immo in hac xxii dominica monemur et invitamur ad habendam caritatem... Incipit liber septimus de sanctorum festivitatibus. [P]osquam (!) de divinis officiis in genere atque de dominicis et de festivitatibus ad dominum pertinentibus in specie premisimus utile est ut et de officiis festivitatum sanctorum aliqua in hac septima parte subiiciamus. De sancta Agnete. [F]estum beate Agnetis caret octavis scilicet institutionis habet tamen octavam alterius negotii significationis ut iam dictum est in prohemio... De Maria Magdalena. [I]n festo Magdalene dicitur epistola Mulierem fortem... De quattuor coronatis. [D]e quattuor coronatis hoc notabile reperitur quod quinque fuerunt qui venerant ad construendum templum Dyocletiani... Incipit octava pars de compoto et kalendario et de pertinentibus ad illa. [Q]uoniam dicut ait beatus Augustinus sacerdotes compotum scire tenentur alioquin vix in eis sacerdotis nomen constabit... Incipit secunda pars de anno lunari. [S]equitur secunda pars de anno lunari, in qua agitur primo quod sit annus lunaris et quot dies contineat... Explicit Rationale divinorum officiorum, impressum Argentine anno domini M.cccc.xciii, finitum sexta feria ante festum Marie Magdalene. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht