Abbildung eines Logo
Titel
Rationale divinorum officiorum Incipit rationale divinorum officiorum Guilhelmi Minatensis ecclesie episcopi. Quecunque in ecclesiasticis officiis rebus ac ornamentis consistunt, divinis plena sunt signis atque misteriis... Incipit liber primus de ecclesia et ecclesiasticis locis et ornamentis et de consecrationibus et sacramentis. Prius est ut de ecclesia et eius partibus videamus. Notandum est ergo quod ecclesiarum alia est corporalis in qua videlicet divina officia celebrantur... De picturis et imaginibus et cortinis et ornamentis ecclesie. Picture et ornamenta in ecclesia sunt laicorum lectio et scripture, unde Gregorius Aliud est picturam adorare... De cimiterio et aliis locis sacris et religiosis. Nunc de cimiterio et aliis sacris ac religiosis locis dicamus, sane venerabilium locorum alia sunt humane necessitati deputata alia orationi dicata... De altaris consecratione. Non solum ecclesia verum etiam altare consecratur et hoc propter tria, primo ad sacramentum deo ibi offerendum... De ecclesiasticis sacramentis. Circa ecclesiastica sacramenta notandum est quod secundum Gregorium Sacramentum est in aliqua celebratione... Incipit liber secundus de ministris et ordinibus ecclesiasticis et de eorum officiis. In hac secunda parte de ministris et ordinibus ecclesiasticis eorumque officiis tractare previdimus premittentes quod tres sunt secte famose videlicet gentilium Hebreorum et Christianorum... De cantore. Nonulli cecitate ignorantie ducti cantoratum de minoribus esse automant ordinibus pro eo quod ut iam premissum est in quibusdam canonibus... De episcopo. Propter ea que specialiter officio episcopali incumbunt, episcopatus inter ordines in sacris canonibus connumeratur... Incipit liber tertius de indumentis seu ornamentis sacerdotum atque pontificium et aliorum ministrorum. In quotidiano usu non est vestibus sacris utendum ad notandum quod sicut mutationem habitus secundum litteram facimus ita et spiritum sanctum agamus. De succinctorio et orali. De succinctorio nil aliud dicimus quam quod sub zona et cingulo ut in prohemio huius partis dictum est. Sane romanus pontifex post albam et cingulum assumit orale quandam videlicet sindonem... De coloribus quibus ecclesia in ecclesiasticis utitur indumentis. Quattuor sunt principales colores quibus secundum proprietates dierum sacras vestes ecclesia distinguit... Liber quartus de missa et singulis que in missa aguntur. Inter cuncta ecclesie sacramenta illud constat esse precipuum quod in misse officio supra mensam sacratissimi celebratur altaris... De aque benedicte consecratione et aspersione. Sacerdos in dominicis diebus celebraturus alba et stola paratus priusquam planetam induat ut liberius vacare possit... De incenso benedicendo et in thuribulum mittendo. Post factam confessionem et datam absolutionem pontifex vel sacerdos priusquam dicat Deus tu conversus etc... incensum cum benedictione in thuribolo apponit... De oratione seu collecta. Salutatione premissa orationes subijciuntur quia enim [omnis nostra operatio a deo inchoata circulariter in ipsum terminari debet...] De alleluia. Quia post luctum sequitur consolatio nam beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur post graduale cantatur alleluia... De simbolo. Evangelio lecto mox cantatur alta voce simbolum illud scilicet Credo in unum deum, quia ei corde creditur ad iustitiam... De oblatione sacerdotis et de officio ministrorum circa illam et de patena et de oblationibus populi et clericorum. Lotis igitur manibus diaconus vel sacerdos minister extersis manibus mediante munda taballia accipit manus episcopi... De sanctus. Ecclesia sperans sociari angelis et archangelis de quibus in prefatione factam est mentio, statim post illam conformat se angelico cantui... Quarta pars canonis. Hanc igitur oblationem. Quarta pars canonis. Et hoc dicendo sacerdos in quibusdam ecclesiis profunde se inclinat... Septima pars canonis. Simili modo etc. Septima pars. Licet sub utraque specie sumatur uterque scilicet corpus et sanguis... Nona pars canonis. Supplices te rogamus etc. Nona pars. Pontifex ut lex iubeat et in prohemio huius partis dictum est aspergebat tabulam... Expositio dominice orationis. Pater noster etc. Ordinem temporis ut premissum est in huius orationis expositione servantes a fine eius sumamus... De agnus dei. Quia Hiesus statim ut salutavit apostolos ut iam premissum est dedit eis potestatem remittendi peccatam... De benedictione novissima. Altari seu humero osculatis episcopus vel sacerdos populum benedicit rite post communionem benedicitur... De nocturnis. Licet ecclesiastica officia a vesperis incipiant iuxta illud de vespera in vesperam celebrabitis sabbata vestra, quia tamen ordo conveniens est... De prima. Postquam de nocturnali premissum est officium convenit aliqua dicere de diurno, et primo de hora prima, in qua deum laudare debemus... De completorio. In hora completorii Christus cum discipulis oravit patrem, eadem quoque hora sanguineas guttas sudavit... Incipit sexta pars de officiis dominicarum specialiter et quarundam feriarum festivitatum domini et ieiuniorum quatuor temporum. In proxima parte precedenti de divinis officiis in generali diximus nunc autem de spiritualibus et diversitatibus eorundem per anni circulum ostendamus... De prima dominica adventus domini. Prima dominica de adventu que est quarta a natali domini et in qua secundum quosdam inchoatur officium adventus pertinet ad spirituales et immo in ea innovantur cantus... De officio quarte ferie. Nunc ad huius diei officium redeamus si quidem in hac quarta feria examinantur ordinandi an sint ydonei ad suscipiendos ordines... De dominica infra octavas natalis domini. De dominica que intercedit infra octavam natalis domini cantatur de nativitate domini, unde introitus misse est Dum medium silentium... De dominica iii post epiphaniam. Tertia dominica post epiphaniam nos monet adorare cum angelis unum regem dicens in introitu Adorate dominum... De sexagesima. Post septuagesimam sequitur sexagesima. Sicut aut ecclesia celebrat septuagesimam in misterio, quia quemadmodum filii Israel per fletum exiverunt... De prima dominica quadragesime. In hac dominica in quadragesima cantatur Invocavit me etc. Incipit quadragesima que significat tempus penitentie spiritualis... De tertia dominica quadragesime. Tertia dominica est confessionis et quarta refectionis sicut enim supra dictum est dominus in prima dominica quadragesime armavit militem suum... De dominica v in passione domini. Sequitur dominica de passione domini scilicet de cruce. Incipit autem huius celebritas passionis a fine sabbati id est a vespera lucem huius dominice precedente... Sequitur de diurno huius diei officio videre et quidem hec quinta feria insignitur sacramentis tum a ecclesia tum a domino institutus... Quarto loco notandum est quod statim vespertino finito officio denudantur altaria usque in sabbatum que postmodum tertia die cooperiuntur... De sabbato sancte pasce. Sequitur videre de sabbato sancto pasce. Sane sicut de operibus creationis mundi in sex diebus completis in septima requievit ab omni opere... Quarto loco de benedictione fontium seu baptismi dicturi premittimus quod ideo fit hac die baptismus, quia in eo consepulti sumus Christo... Sexto loco de confirmatione dicamus. Si quidem post baptismum sequitur spirituale signaculum scilicet confirmatio... Sequitur videre de nocturno officio huius diei. Incipit autem ecclesia invitatorium Alleluia surrexit dominus vere... De secunda feria post pasca. Quia per gloriam resurrectionis implevit dominus que promisit in veteri testamento ut videlicet introduceret nos in terram fluentem lac et mel... De vigilia ascensionis. Quia vero ieiunium de quo premissum est non sufficit sine operibus misericordie, ideo in vigilia ascensionis, que est tertia dies rogationum ecclesia monet ad opera misericordie... De secunda feria. Sequitur secunda feria in qua ostendit quod non tantummodo data est lex Iudeis, sed etiam gentibus, unde introitus est Cibavit eos... De quarta dominica. Quarta causa qua defendimus regnum nostrum sunt opera misericordie, unde in evangelio Luce vi quid legitur in hac quarta dominica in quibusdam ecclesiis dicitur Estote misericordes... De dominica xviii. Dictum est in precedenti dominica quod debet homo se ponere in novissimo loco, ut ponatur in primo sicut sunt prelati, unde in hac decimaoctava dominica agitur de prelatis qui sunt in primo loco... Incipit liber septimus de sanctorum festivitatibus. Postquam de divinis officiis in genere atque de dominicis et de festivitatibus ad dominum pertinentibus in specie premisimus, utile est ut et de officiis festivitatum sanctorum aliqua in hac septima parte subijciamus. De sanctis Fabiano et Sebastiano. In festo beatorum Fabiani et Sebastiani duplex collecta in quibusdam ecclesiis in missa dicitur et insolito more utraque uno per dominum nostrum terminatur... De sanctis Petro et Paulo. De Petro et Paulo questio est, utrum eadem die passi sint, nam Heinricus solitarius velle videtur quod eadem die anno revoluto Paulus passus sit... De sancto Matheo apostolo et evangeliste. Beatus Matheus levita fuit. Erat autem Hebreus et ideo hebraice scripsit Hebreis in Judea, sed postea liber eius fuit translatus in grecum... De beato Martino. De beato Martino sciendum est quod dicitur par apostolis non propter suscitationem mortuorum quorundam ut quidam putant cum idem multi alii fecerint martires et confessores... De virginibus. Officium matutinale virginum maxima ex parte sumitur de psalmo epitalamico scilicet Eructavit cor meum, in quo agitur de laudibus sponsi... Sequitur octava pars de computo et kalendario et de pertinentibus ad illa. Quoniam sicut ait beatus Augustinus sacerdotes computum scire tenentur alioquin vix in eis sacerdotis nomen constabit... De die. Licet iam superius in plerisque locis de die tactum sit, nihilominus hic specialiter dicendum est quod duplex est dies scilicet naturalis et artificialis sive usualis. Explicit Rationale divinorum officiorum. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht