Abbildung eines Logo
Titel
Speculum Exemplorum Speculum exemplorum omnibus Christicolis salubriter inspiciendum ut exemplis discant disciplinam. Incipit tabula exemplorum libri sequentis in qua illud est animadvertendum quod prior quidem numerus distinctionum posterior vero singulorum exemplorum quotas representat. Incipit prologus in speculum exemplorum ex diversis libris in unum laboriose collectum. [I]mpressoria arte iam dudum longe lateque per orbem diffusa, multiplicatisque libris quarumcumque fere materiarum frequenter ammiratus sum qua ex re factum sit ut nullus unquam hac arte insignis librum aliquem in lucem protulerit... Incipit speculum exemplorum ex diversis libris in unum laboriose collectum, et primo ex dyalogo Gregorii pape. Exemplum primum. [V]enantii quondam patricii in Samnii partibus villa fuit in qua colonus eius filium Honoratum nomine habuit, qui ab annis puerilibus ad amorem celestis patrie per abstinentiam exarsit... XXX Justiniani principis tempore cum Dacius Mediolanensis urbis episcopus causa exactus ad Constantinopolitanam urbem pergeret Corinthum devenit... Ex quarto libro dyalogorum, XLIX. Adhuc in monasterio meo positus cuiusdam valde venerabilis viri relatione cognovi quod dico... LXXV Multi nostrum, fratres charissimi, Cassium Narmensis urbis episcopum noverunt, cui mos erat quotidianas deo hostias offerre, ita ut pene nullus dies vite eius abscederet... CIII Scotigenarum rex primevo adolescentie flore pubescens, quia pater obiit ei mox in regalis fastigii iura successit... Ex primo libro vitaspatrum quem beatus Hieronymus presbyter dicitur conscripsisse. Distinctio secunda. Exemplum primum. [E]rat quidam apud nos monachus in hac vicina heremo cominanens, cui habitaculum spelunca fuit vir sum summe abstinentie quotidianum victum labore manuum querens, in orationibus die noctumque persistens... Ex secundo libro vitaspatrum. XXIII. [E]rat quidam frater in heremo Syrhie promptus et alacer in opus domini in spirituali conversatione, huic autem inimicus generis humani diabolus immisit cogitationes... LI. Duo fratres ad abbatem Heliam venerunt impugnati a cogitationibus et videns eos senex quod corpulenti essent tamquam ad discipulum eius subridens ait... LXXXVIII. Etiam hoc referebat nobis cronicus, quia in nocte quedam dum verbo dei prolixius nos doceret sanctus pater Anthonius et hoc intulit dicens, quia per annum integrum oravi... CXX. Venerunt aliquando latrones in monasterium cuiusdem senis et dixerunt ad eum Omnia que in cella tua sunt tollere venimus. CLIX. Narraverunt de abbata Johanne brevis stature, quia perrexit ad quendam senem Thebeum genere commorantem in Sichi, qui sedebat in heremo... CXCI. Magnus quidam senex erat previdens, contigit autem ut gustaret cum pluribus fratribus et commedentibus illis videbat in spiritu idem senex sedens ad mensam quosdam edentes mel... CCXIIII. Quid etiam de illo commemorem, cuius nominis quia adhuc superest nolumus facere mentionem qui dum longo tempore demonem suscepisset in angeli claritate revelationibus... CCXLIIII. Quidam frater proximo quasi verboso et nugaci detrahens aliquando apud pastorem ab ipso expulsus est, qui ad portam mansionis expectavit sustinens hebdomade tempus deprecans introitum participare et indulgentiam... Incipit distinctio tertia. Ex ecclesiastica historia Bede presbiteri de gente anglorum. Exemplum I. [S]ancti Aidan antistitis doctrina rex Oswaldus cum ea cui preerat gente Anglorum institutus non solum incognita progenitoribus suis regna celorum sperare didicit... XIIII. Apud Coloniam Agrippinam que est insignis metropolis Germanie fuit magister quidam Alexander nomine, canonicus doctorque famosissimus in eadem urbe... XXIX. Cum adhuc novitius esset devotus frater Achardus, venerabilis abbas Bernardus quadam die intravit ad consolandos novitios suos sicut frequenter facere solebat... XLV. Quidam Cisterciensis cum in infirmitate tactus loquendi officium perdidisset vidit demonem tanquam simiam in pertica sedentem ubi scapulare ipsius pendebat... LV. Sacerdos quidam religiosus dum pacem quam celi rege in terris nato celi cives terrigenis annunciaverunt in proximo suo violare non timuit... Ex prima parte speculi historialis. Distinctio quarta. Exemplum primum. [C]lericus quidam suppetente rerum copia seculo deditus matris domini amorem et reverentiam eius animo sic omnino indixerat ut quandocunque ecclesie in[gressus vel per ecclesiam ei contingeret transitus nulla seculis sollicitudo...] XIIII. Sub Licinio passi sunt vii idus Martii apud Sebasten Armenie minoris milites quadraginta sub Agricolao preside quorum precipui erant Quirion et Candidus... XXX Sancta Angadrisma illustris Roberti filia qui generosa stirpe proditus gerulus fuit anuli regis Lotharii, hanc religiossimam virginem illustris Sinuinus a prefato Roberto expetiit... Ex ecclesiastica et tripartita historia. LXV. [A]udi fabulam non fabulam sed rem gestam de Iohanne apostolo et memoriis omnium traditam. Cum prius Domitiani tyranni obitum de Pathmos insula Ephesum rediret et rogabatur etiam vicinas lustrare provincias... Incipit distinctio quinta. Ex libro de proprietatibus rerum. Exemplum I. [A] canonici in electione pontificis convenire concorditer non valentes ea conditione in prepositum et decanum vota sua singuli transtulerunt ut nullum extra gremium ecclesie postularent. XXXII. Antequam in Walacria sub rege Wilhelmo moderatore Romanorum a comite Florentino et Seelandensibus flamingorum exercitus feriretur... LX. Vidi et cognovi iuvenem in Brabantie partibus generosum, qui quamvis esset seculo deditus totaliter beatem (!) tamen virgini Marie devotus quotidie tres dictas quinquagenas in salutationibus exoluebat. LXXXIX. Monasterium sancti Jacobi apud Leodium notum multis est et acceptum. Istud quidem adolescens consobrinus ecclesie mairois prepositi causa maioris devotionis et religionis intravit. CXXIII. Narrantem fratrem ordinis Predicatorum his verbis audivi: Patre ait meo contra commilitonem suum virum divitem et potentem inimicitias exercente fabrum habuit in vicino qui equos suos et eorum, qui secum erant multo tempore subferrabat. CXXIX. Anno ab incarnatione domini M.cc.xxxi predicante in Theutonia magistro Conrado contra hereticos et felici morte perempto... Incipit distictio sexta. Ex libro exemplorum Cesarii. Exemplum primum. [R]etulit mihi frater Godefridus monachus noster quondam canonicus sancti Andree in Colonia cum essemus simul in probatione rem dignam memoria... XIX. Bunne civitatis dyocesis Coloniensis sacerdos quidam fuit nomine Petrus eiusdem ecclesie vicarius. Iste nescio quo dei iudicio in camere suo ostio se suspendit... XLV. Henricus de Wida miles fuit dives valde habebat autem uxorem nobilem ac dilectam. Die quadam cum sermo inter eos haberetur de culpa Eve cepit illa... LXXII. Tempore scismatis inter Philippum et Ottonem dominus Guido cardinalis, aliquando abbas cisterciensis, cum missus fuisset Coloniam ad confirmandam electionem Ottonis bonam illic consuetudinem instituit. C. In Arinsberch monasterio ordinis Premonstratensis sicut audivi a quodam sacerdote eiusdem congregationis scriptor quidam erat Richardus nomine anglicus natione, hoc plurimos libros in eodem cenobio manu propria conscripserat... Incipit distinctio septima. Ex vita et actibus sancti Francisci. Exemplum I. [Q]uodam tempore duo ex fratribus sancti patris Francisci Florentie per civitatem mendicantes hospitium non poterant invenire. XVII. Sanctissimus pater noster Franciscus qui totum cogitatum suum in Christo benedicto iactaverat et totum suum studium et desiderium et orandi et legendi ad eius beneplacitum in se et sociis suis ordinabat... XXVIII. Cum pervenisset ad quasdam habitationes ubi pro necessitate corporis prout regula dicit eos mendicare oportebat Franciscus et Masseus... LIIII. In Anglia rector cuiusdam ecclesie pecuniosus et luxuriosus infirmatus graviter timore mortis habitum fratrum Predicatorum suscepit... LXXX. Nepos quidam meus, inquit Cirillus, Rufus nomine utroque privatus parente anniculus ad meas devenit manus... Incipit distinctio octava. Ex vita sancti Dunstanni. Exemplum I. [P]rofectus est sanctus Dunstannus ad Elphegum cognatum suum et Venantie ecclesie pontificem... Ex vita sancti Epictici et Astionis. XXI. [C]um aliquando ad hauriendam aquam ex flumine beatissimus Astion sine iussione vel commendatione senis Epictici perrexisset... Ex vita sancti Malachie episcopi. XLVI. Habebat sanctissimum Malachias sororem qua tanquam carnalis et ignara eorum que spiritus dei sunt spiritum salutis atque fervoris omnimodis in fratre laborabat extinguere... LXXII. Episcopus quidam religiosam vitam agens beatum Andream inter ceteros et supra ceteros sanctos in veneratione habebat ita quod in cunctis suis operibus hunc semper titulum preponebat... XCIX. Legitur in vita sancti Ascle quod cum post mortem eius Philemon choraula ad sacrificia invitaretur a iudice Arriano dixit ei... CXIII. Cum viderent eam non solum audacem esse, sed etiam matronis ceteris pulcriorem, ipsam primo nisi sunt fustibus expoliatam aptare... CXLVIII. Legitur in vita sancti Columbani quod quadam die dum hora refectionis appropinquaret et minister refectorii cervisiam administrare conaretur... Incipit distinctio nona huius speculi scilicet exemplorum ex diversorum auctorum scriptis collecta. Exemplum primum. [L]egitur in libro de ortu Carthusiensi quia venerunt non diu post fundationem ordinis magni domini invisere Carthusiam episcopi scilicet et seculares alii et hoc autem quinquagesimam... XXXIIII. Iuvenis quidam luxuriosus intentione mala intravit rubetum ubi erant infames mulieres... Humilitas. LXXI. Rex quidam Norrvegie Dacie et Anglie nomine Chnoth cum floreret maximo vigore imperii sui, sedile suum in littore maris ascendentis statim poni iussit... XCVIII. Refert doctor Jacobus Carthusiensis in libro de peccatis mentalibus criminalibus duo fratres religiosi honeste conversationis se mutuo cordialiter dilexerunt... CXXIII. Miles quidam in tornenmentis et exercitiis secularibus se plurimum exercebat, huic evenit infortunium quid talibus solet sepe evenire... CLV. Legitur in libro de septem donis quod cum quidam Mauritius facius esset Parisiensis episcopus mater sua paupercula vetula hoc andiens Parisius venit... CLXXVII. Homo quidam fuit Thuronis qui consueverat venire ad matutinas maioris ecclesie, quadam vero die cum venisset ane horam invenit portam apertam et ponens se retro columnam quadam vidit lucem magnam... CCVII. Quidam nobilis erat oppressor pauperum et amator mundi, hic cum quiesceret in lecto suo camerarius eius iacens ante cameram rapitur in visione ante tronum dei... Incipit decima et ultima distinctio speculi exemplorum in qua habentur exempla qua aut verissima relatione dedici aut in libris theutonicis scripta inveni vel ipse facta cognovi... Quod spiritussanctus desperatum iuvenem ad spem venie sua benignitate erexit. Exemplum primum. [E]rant duo fratres uterini honestis satis orti pernatibus qui causa discendarum litterarum missi ad studium Parisiense... Quod deus iuvenem a parentibus desertum in celeste regnum benignissime accepit. XI. Non diu post aurea illa et felicissima tempora quibus magister Gerardus Magnus qui totius Germanice devotionis fundator atque promotor extiterat ferventissimo spiritussancti igne inflammatus... Quomodo demon demonem visus est irridere eo quod perditionem unius anime fleverit cum magis debuisset de quattuor animarum perditione gaudere. XXII. Cum quodam tempore in ambone quidam solennis predicator capta occasione vehementer satis dureque contra usurariorum malitiam inveheretur... Ad laudem et gloriam sempiterne individueque trinitatis beatissime Marie virginis omnium sanctorum et angelorum finitum est et completum hoc speculum exemplorum in civitate Argentina anno domini M.cccc.xc, altera die post dominicam Invocavit. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht