Abbildung eines Logo
Titel
Copulata super octo libros Physicorum Aristotelis iuxta doctrinam doctoris Thomae de Aquino Compilatio commentaria magistri Lamberti de Monte Domini artium et sacrarum sublimitatum interpretis perspicacissimi in octo libros Arestotelis de physico sive de naturali auditum intitulatos... [Prolog] [Q]uoniam sicut dicit Philosophus decimo moralium: felicitas hominis atque vita beatissima in speculatione consistit divinorum... Incipit liber primus Arestotelis stragerite filii Nichomaci de auditu phisico, in quo determinat de principiis subiecti quid est ens mobile in communi. [Q]uoniam quidem intelligere et scire contingit circa omnes scientias quarum sunt principia aut cause aut elementa ex horum cognitione. Iste est liber Phisicorum Arestotelis qui etiam dicitur de phisico sive de naturali auditu qui prima sui divisionem dividitur in prohemium et tractatum... Amplius quam et ipsum unum multipliciter dicitur quemadmodum et quid est, intendum est quomodo unum debet esse omne. Postquam Arestoteles disputavit contra opinionem Mellissi et Permenidis ex parte entis reprobando secundum istam propositionem ent est unum. [O]mnes igitur contraria principia faciunt et dicentes quod unum sit omne et unum immobile... Postquam Arestoteles determinavit de principiis nature secundum opiniones antiquorum hic consequenter incipit inquirere veritatem et primo facit hoc per modum disputationis sive disputative... Unde est quod sicut duo dicenda sunt esse principia est autem sicut tria. Hoc solvit dubitationem ex veritate prius determinata quia dubium fuit apud antiquos, utrum essent duo principia vel tria. Corrumpitur autem et fit, est quidem ut sic, est autem ut non. Hic ostendit quomodo materia corrumpatur, dicens quod quodammodo corrumpitur et quodammodo non, quia secundum quod in ea est privatio sic corrumpitur cum cessat in ea privatio... [E]orum que sunt, alia quidem sunt natura, alia vero propter alias causas. Postquam Arestoteles in primo libro determinavit de principiis rerum naturalium hic consequenter in secundo determinat de principiis scientie naturalis... Etenim iam et de hoc dubitabit aliquis supliciter quia due nature sunt de qua est physica... Hic consequenter Arestoteles movet duas dubitationes crica predicta, et quo enim dictum est quod philosophia naturalis hebeat determinare de materia et forma... Sunt autem quidam qui celi huius et mundanorum omnium causant esse casum... Hic ponit secundam opinionem que dicitur fuisse Democriti qui dicit quod casus et fortuna essent causa celi et omnium partium mundi... Ubicumque enim omnia accidunt sicut si propter hoc fiant, nec quidem salvata sunt ab eo quod propter se vanum constantia apte... Hic excludit obiectionem que posset obiici contra antiquos et est ista, quia nos videmus quod in rebus naturalibus frequenter est eveniunt... Liber tertius [C]irca initium tertii libri phisicorum queritur que sit ratio ordinis istius tertii ad libros precedentes et subsequentes. Habet autem defectum rationabilem. necesse est enim fortassis esse eundem quidem actum activi et passivi hic quidem enim activo illic autem passivo, opus enim et finis huius quidem actio illius autem passio. Hic Arestoteles circa premissa movet unam dubitationem quam vocat rationabilem, non quia est de ente rationis sed quia habet ad utramque partem rationes probabiles... Phisice autem magis considerantibus ex his, neque enim compositum possibile est esse infinitum neque simplex. Hic Philosophus ostendit ex principiis scientie naturalis quod non est aliquod corpus sensibile actu infinitum. [Liber quartus] [S]imiliter autem necesse est phisicum et de loco sicut et de infinito considerare si est aut non et quomodo est et quid est. Postquam Philosophus determinavit in tertio de motu et inifinito quod competit motui intrinsece secundum quod est de genere continuorum, nunc in quarto libro intendit determinare de his que adveniunt motui extrinsece. Iam igitur manifestum ex his quid locus vere enim quattuor sunt, quorum necesse est locum unum aliquid esse... Premissis his que sunt necessaria ad investigandum definitionem loci, hic investigat eam. Et circa hoc tria facit, primo investigat particulas definitionis. [A]d quale autem se habeat oportet accipere quid significet nomen, videtur autem vacuum locus esse in quo nihil est. Postquam Arestoteles prosequutus est duo eorum trium de quibus dixerat esse incipiendum scilicet opiniones negantium et affirmantium vacuum esse. Amplius autem ipsum nunc quod videtur determinare preteritum et futurum utrum unu et idem semper permanet aut aliud et aliud non facile est scire. Hic inquirit utrum sit idem nunc in toto tempore et circa hoc tria facit, primo movet questionem... Si vero neque tempus est, quod non sit tunc, omne erit tempus finitum, aut ergo deficiet aut non. Hic Arestoteles ex premissis movet unam dubitationem et intendit tale argumentum, de quocumque potest dici tunc... [Liber quintus] [T]ransmutantur autem transmutans omne. Postquam Philosophus determinavit de passionibus entis mobilis scilicet de motu et de his que consequuntur motum in communi, hic consequenter in hoc quinto accedit ad determinandum de divisione principalis passione... Simul quidem igitur dicuntur hec esse secundum locum, quecunque in uno loco sunt primo. Hic exequitur intentum definiendo illos terminos et primo definit similis et separatum... Erunt igitur corruptiones contrarie ad invicem non generationi et quod prohibet est enim sic... Hic obiicit contra dicta scilicet quod non sint alique generationes secundum naturam et extra naturam... Liber sextus [S]i autem est continuum et quod tangitur et consequenter sicut difinitum est prius... Postquam Philosophus determinavit de divisione motus in suas species et de unitate et contrarietate motuum quietum, in hoc sexto libro intendit determinare ea que pertinent ad divisionem motus secundum quod dividitur in partes quantitativas. In quo aut primo mutatum est quod mutatum est necesse est athomum esse... Hic ponit secundum premissum ad principalem probationem scilicet quod mutatum esse primo et per se sit in indivisibili... Mutetur igitus ex a b in b c sive ex magnitudine in magnitudinem sive ex specie in speciem... Hic Philosophus reprobat tribus rationibus hoc quod spiritus dictum est scilicet quod indivisibile secundum quantitatem non potest per se moveri... [Liber septimus] [O]mne autem quod movetur necesse est ab aliquo moveri. Postquam Philosophus in precedentibus libris determinavit de motu secundum se et de consequentibus ad ipsum et de partibus eius, hic incipit determinare de motu per comparationem... Et quecumque non equivoca omnia comparabilia sunt puta quare non comparabile, utrum acutius stilus aut vinum aut vox ultima... Hic solvit dubitationem propositam et primo inquirit que generaliter requiruntur ad comparationem... [Liber octavus] [U]trum autem factus sit aliquando motus cum non esset prius et corrumpitur iterum... Postquam Philosophus in precedenti libro ostendit quod necesse sit ponere primum mobile et primum motum et primum motorem, in hoc libro octavo intendit inquirere qualis sit primus motor... [P]rincipium autem considerationis est quod quidem et dicte dubitationis, quare quedam eorum que sunt, aliquando quidem moventur, aliquando autem quiescunt iterum. Iste est secundus tractatus huius libri octavi in quo postquam Arestoteles ostenderat quod in moventibus et in mobilibus non sit procedere in infinitum... Quod autem non contingat ipsum seipsum movere sic ut utrumque ab utroque ex his manifestum est... Excludit Philosophus quosdam modos quibus possit aliquis opinari quod pars movens etiam moveatur. Quod autem contingit esse quendam motum infinitum unum existentem continuum et hic circularis nunc dicemus. Hic consequenter Arestoteles quod nulla loci mutatio potest esse continua aut perpetua nisi circularis et hoc probat primo demontrative. Si quidem igitur motu consequi oportebit et mutari ipsum, similiter autem moveri ab aliquo qualiter stabit ut conveniet ipso moveri ab immobili... Hic ostendit quomodo ab uno motore posset motus semper esse continuus et perpetuus... Expositio textualis probatissima in octo libros phisicorum Arestotelis ex communi granario naturalis philosophie, maxime tamen ex preclarissimis commentariis sancti Thome Aquinatis per venerandum magistrum nostrum Lambertum de Monte... Exculta industriosissime Minerve sarculo elaborataque Colonie opera atque impensis Henrici Quentel anno a virginale partu M cccc xcviii cuius virginis nativitate extremam persenserat manum. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht