Abbildung eines Logo
Titel
Commentum sex tractatuum Petri Hispani. Add: Tractatus posteriorum Aristotelis. Comm: Gerardus de Harderwyck Copulata Petri Hyspani secundum processum Burse Laurentii. Circa initium huius secunde scientie trivialis moventur quedam dubia preambula, quorum primum est an logica sit scientia vel tamen scientie modus. Sextum dubium est quot sunt habitus intellectuales, solutio: quinque scilicet sapientia, intellectus, prudentia, ars et scientia. [N]omen est vox significativa ad placitum sine tempore cuius nulla pars separata aliquid significat finita et recta. Postquam Petrus Hispanus expedivit se de partibus remotis ipsius enuntiationis, que sunt vox significativa ad placitum... [P]ropositio est oratio verum vel falsum significans indicando ut homo currit. Postquam Petrus Hispanus determinavit de his que circumstant notitiam principiorum enuntiationis et etiam de ipsa oratione que est genus enuntiationis, consequenter determinat de ipsa enuntiatione... Propositio indiffinita est illa in qua subicitur terminus communis sine signo ut homo currit. Postquam Petrus Hispanus descriptionum indiffinite quantitatis que congruo ordine precedit descriptionum, descriptionem singularis quantitatis eo quod cum precedentibus communicat in subiecto communi... Lex sive natura contrariarum talis est quod si una fuerit vera reliqua erit falsa et non econnerio... Expeditis his que circumstabat conditiones materiales propositionum que sunt tamquam fundamenta et radices veritatis et falsitatis... [P]ropositio hypothetica est que habet duas propositiones cathegoricas tamquam principales partes sui... Petrus Hyspanus superius determinavit de propositione cathegorica, que est simplex oratio constituta ex nomine et verbo. [M]odus est adiacens rei determinatio et habet fieri per adiectivum... Postquam in superioribus Petrus Hispanus expedivit se de propositionibus de simplici inherentica et absoluta que dicuntur de inesse. In hoc capitulo prosequitur determinationem de propositionibus modalibus... Harum autem propositionum equipollentie quatuor regulis cognoscuntur, prima regula talis est cuiuscumque dicto affimato attribuitur... In ista parte Petrus Hispanus expeditis essentialibus enuntiationis prosequitur accentalia eiusdem scilicet equipollentias et oppositiones... Secundus tractatus [C]irca exordium tractatus secundi antequam ad textum procedatur movenda sunt quedam dubia, primum est de subiecto huius tractatus an sit utile. Ad cognoscendum autem hoc membrum scilicet differentibus specie oportet scire quod differens dicitur tot modis quot modis dicitur idem. Hic Petrus Hispanus declarat diffinitionem primam, et primo hoc membrum differentibus specie, dicens quod ad cognoscendum hoc membrum differentibus specie omne scire... [D]ifferentia dicitur tripliciter scilicet communiter proprie et magis proprie... Determinatione completa de specie communis est iuxta ordinem premissum superius determinare de differentia... [A]ccidens est quod adest et abest preter subiecti corruptionem ut album nigrum sedere et non sedere... Postquam Petrus Hispanus se expedivit de quattuor predicabilibus principalibus, in ista parte determinat de quinto predicabili. Proprium autem differt ab accidente quia proprium de una sola specie predicatur cuius est proprium... Consequenter Petrus Hispanus ponit differentiam proprii ab accidente quia proprium quadrupliciter differt ab accidente. Incipit tertius tractatus. [A]d cognoscendum predicamenta quedam sunt necessario premittenda sine quorum cognitione nequaquam potest haberi cognitio predicamentorum et ideo distinguimus... Iste est tertius tractatus Petri Hyspani correspondens libro predicamentorum Arestotelis, in quo primus quam determinatum est de predicabilibus sive intentionibus que sunt forme et rationes ordinabilium... Quando alterum de altero predicatur ut de subiecto quecumque de eo quod predicatur dicuntur, omnis de subiecto dicuntur... Postquam Petrus Hyspanus posuit duas divisiones antepredicamentales ad cognoscendum differentias dicibilium inter se tam ponibilium in predicamento quam non ponibilium... [S]ubstantia vero dividitur in primam et secundam, substantia prima est que proprie principaliter et maxime substare dicitur... In hac parte textus Petrus Hyspanus consequenter dividit substantiam, quia analogum prius dividendum est quam diffiniendum dicens... Item substantie nihil est contrarium sed hoc non est proprium substantie, quia convenit omni quantitati et quibusdam aliis... In hac parte ponit Petrus Hyspanus duas alias proprietates, et dividitur in duas particulas secundum quod duas ponit proprietates... Quantitatis autem continue quinque sunt species scilicet linea, superficies, corpus, tempus et locus. Consequenter Petrus Hyspanus subdividit secundum membrum predicte divisionis dicens... Proprium est quantitati secundum eam equale vel inequale dici... Consequenter est tertia proprietas proprie propria ipsi quantitati ista... Item omnia relativa dicuntur ad convertentiam ut pater filii pater, filius patris filius. Hic ponitur tertia proprietas relativorum que est principium cogniscendi a posteriori essentialem habitudinem correlativorum que dicuntur convertentia. Tertia species qualitatis est passio et passibilis qualitas ut ille qualitates que efficiunt in sensibus passiones ut in gustu, dulcedo... Hic ponitur tertia species subordinata essentialiter huic generi generalissimo qualitati... Proprium est actioni ex se inferre passionem, recipiunt autem agere et pati contrietatem... Hic ponit proprietatem actionis essentialem que est ista: proprium... [H]abitus est corporeum et eorum que circa corpus sunt adiacetia secundum quam hoc dicuntur... Expeditis illis principiis que per facultatem naturalem assistere dicuntur consequenter agendum est de illo principio... [H]abere dicitur multis modis, primo modo dicitur habere aliquam qualitatem ut disciplinam vel virtutem... Hic tractat de ultimo postpredicamento (?) quod debet habere sive modus habendi... [Tractatus quartus] [P]ropositio est oratio affirmativa vel negativa alicuius de aliquo... Iste est quartus tractatus Petri Hyspani in quo ... determinat de forma et modo syllogisandi premittens diffinitiones... Unde tales dantur regule utiles ad quamlibet figuram, ex puris particularibus indiffinitis et singularibus nihil sequitur... Hic Petrus Hispanus ponit quasdam regulas generales deservientes omnibus syllogismis, et dividitur in quinque particulas... Celarent secundus modus constat ex maiore universali negativa et universali affirmativa minore... Hic ponit secundum modum prime figure dicens: secundus... [S]equitur de tertia regula cuius tales dantur regule, in tertia figura minore existente negativa nihil sequitur... Hic consequenter Petrus Hyspanus determinat de tertia figura ponens primo duas regulas deservientes eidem... [S]ed quia Arestoteles in priorum ostendit coniugationes in quibus non sequitur concusio (!) ex premissis esse inutiles per inventionem terminorum in quibus non tenet huiusmodi coniugatio... Hic Petrus Hyspanus breviter colligit in tribus documentis modum inveniendi terminos ex quibus in coniugationibus inutilibus servata eodem forma... Quintus tractatus [C]irca initium quinti tractatus et sexti Petri Hispani antequam ad textum procedatur movetur quedam questio. Utrum de sillogismo dyalectico sit scientia ab omnibus aliis distincta. Argumentum autem per locum confirmatur ideo danda est diffinitio loci prout locus hic sumitur... In ista parte determinat de locis dialeties (!) et dividitur in duas partes quia primo diffinit locum... [D]escriptio est oratio significans esse rei per accidentalia... Hic consequenter determinat de loco a descriptione et primo dividitur quia primo ostendit quid sit descriptio... Locus a toto in quantitate est habitudo ipsius ad suam partem et est constructivus et destructivus... Hic determinat de loco a toto in quantitate dicens quod est habitudo ipsius ad suas partes et tenet constructive et destructive. Materia est ex qua cum alio aliquid fit, et est duplex, quedam enim est permanens et quedam est transiens. In ista parte determninat de loco a causa materiali et eius effectu et dividitur quia primo determinat de materia... Communiter accidentia sunt duplicia quedam enim sunt que aliquando se consequuntur et aliquando non... Hic consequenter determinat Petrus Hyspanus de loco a communiter accidentibus qui est ultimus locus a concomitantibus substantiam... Transsumptio est duplex, quedam enim est quando dictio vel oratio unum significans transsumtur ad significandum aliud propter similitudinem aliquam... In ista parte determinat Petrus Hispanus de loco a transsumptione et dividitur quia primo docet quottuplex est transsumptio... Sextus tractatus [S]illogismorum alius est demonstrativus alius dialecticus alius sophisticus sive litigiosus. Iste est septimus tractatus in ordine artis logicalis et sextus iuxta traditionem Petri Hyspani. Syllogismus sophisticus ordinatur ad quinque methas que sunt redargutio falsum... Hic consequenter Petrus Hyspanus ostendit ad quos fines ordinatur syllogismus sophisticus. [A]mphibolia est multiplicitas orationis eiusdem secundum substantiam et secundum modum proferendi diversa significantis... Hic Petrus Hispanus determinat de secunda fallacia in dictione que sic se habet ad sermonem complexum sive orationem... [D]e fallatia divisionis. Quid sit divisio dictum est prius, fallatia divisionis est ydoneitas decipiendi proveniens ex eo... In ista parte determinat Petrus Hyspanus in speciali de fallatia divisionis, et dividitur nam primo assignat causas huius fallatie... [S]equitur de fallatiis extra dictionem que sunt septem... Expeditis fallatiis in dictione consequenter Petrus Hispanus determinat de fallatiis extra dictionem, et ostendit primo quod sit fallatia extra dictionem... Causa apparentie huius fallatie est convenientia dictorum secundum quid ad dictam simpliciter... Consequenter Petrus Hispanus assignat causam apperentie et causa non existentie in ista fallatia dicens quod causa apparentie est convenientia dictorum... [P]ropositio plures est in illa in qua plura predicantur de pluribus vel plura de uno vel unum de pluribus... In ista parte determinat Petrus Hyspanus de ultima fallatia videlicet de fallatia secundum plures interrogationes ut unam... Comentum sex tractatuum Petri Hyspani et unius libro posteriorum Arestoteli correspondentis ex diversis studiosissime in florentissima universitate sancte civitatis Coloniensis per Gerardum de Hardarwijck actu in eadem regentem collectum, anno incarnationis dominice M cccc octogesimo octavo finem accipit feliciter. Tractatus posteriorum. Scire est rem per quam cognoscere et quem illius est causa et quem impossibile est... Iste est tractatus correspondens duobus libris posteriorum Arestotelis summarie perstringens ea que in libro secundo determinantur. [U]t perest deinceps de principiis demonstrationis elementis et effectibus eiusdem pertractare... Completa determinatione de demonstratione in se et in suarum partium subiectivarum comparatione, hic determinat de elementis seu principiis materialiter demonstrationem integrantibus... [Q]uestio quia est que fuit ultima questionum certificatur demonstratione quia est et persuadetur plerumque inductive... Hic determinat de ultima questione que querit esse in parte per modum simplicis inherentie quemadmodum questio si est querit esse simpliciter per modum simplicis inherentie. Commentum tractatus correspondentis libro posteriorum Arestotelis collectum in florentissima universitate Coloniensis per magistrum Gerardum de Harderwijck sacre theologie licentiatum actu in eadem regentem continens processum burse Laurentiane finem. Anno domini M cccc octogesimo octavo accepit feliciter de quo sit benedictur Jesus Marie filius. Copulata super omnes tractatus parvorum logicalium Petri Hyspani et nonullos modernorum secundum viam Albertistarum. Tractatus suppositionum. [C]irca initium tractatus octavi summularum logice iuxta ordinem in proemio tractatus primi prememoratum dimissis propter brevitatem... [S]uppositionum alia communis alia discreta, suppositio communis est que fit per terminum communem ut homo animal... In hac parte Petrus Hyspanus prosequitur divisionem ipsius suppositionis in suas species premittens, primo eam que fundatur in potestate generis sui quod est terminus... Item personalium suppositionum, alia est determinata alia confusa... Hic subdividit suppositionem personalem in suas species dicens quod suppositio personalis dividitur in determinatam et confusam... [R]elativum est duplex, uno modo relativum est cuius esse est ad aliud se habere et sic relativum est unum de decem presentis... Iste est tractatus alius secundus in ordine tractatuum parvorum logicalium in quo Petrus Hispanus postquam determinavit de suppositionibus terminorum absolutorum exequitur tractatum de suppositionibus terminorum... De ista suppositione sunt multe regule speciales. Prima regula de suppositione relativorum personali est ista, selativum substantie ydentitatis nunquam solum supponit pro illo pro quo verificatur suum antedecens... [A]ppellatio est acceptio termini pro re exeunte quia terminus sercans... Iste est decimus tractatus eorum qui in proemio prelibati sunt eius subiectum et materia est terminus appellans et passio appellatio... Sequitur de restrictione facta per verbum de quem plures dantur regule. Hic Petrus Hyspanus prosequitur regulas de restrictione facta per verbum et sunt tres, prima est terminus communis supponens vel apponens verbo presentis temporis sumpto simpliciter... Secundum predicta queritur de hoc sophismate omnis homo est et quodlibet differens ab illo est non homo... Hic Petrus Hispanus movet quedam sophismata per ordinem circa hoc signum omnis, querens de veritatem eorum. Item solet poni quedam distributio aptitudinis ut omnis homo timet in mari id est aptus natus est timere in mari... Hic Petrus Hyspanus introducit duas species distributionis approbatas ab usu potius quam a natura distribuibilis (?)... Secunda regula est, omnes nostre responsiones et oppositiones tempore obligationis facte reputari debent tamquam facte pro eadem mensura temporis vel instantis. Hic ponit secundam regulam regulantem processum huius artis dicens, omnes responsiones nostre... Tractatus insolubilium. [Q]uia omne promissum cadit in debitum expeditus de eo quod circa artem obligatoriam et eius practicam dicendum preconceperam superest de secundo promisso... Iste est tractatus insolubilium qui est secundus compositus a modernis, et dividitur in tres partes principales... [Q]uo ad secundum subiungende sunt quedam regule quarum prima est, in omni bona communa ex opposito contradictorio consequentis sequitur oppositum... Hic ponit quasdam regulas consequentiarum quarum prima est, in omni bona... Undecima regula est ab exceptiva affirmativa ad exclusivam negativam bona est consequentia... Undecima regula est arguendo ab exceptiva affirmativa... [P]ropositio exponibilis est propositio habens obscurum sensum expositione indigentem... Iste est tractatus de exponibilibus propositionibus qui convenienter ordinantur post precedentes quia in precedentibus determinatum est de proprietatibus terminorum incomplexorum... Sequitur de exceptivis signis. Exceptive dictiones dicuntur que significant exceptionem alicuius contenti sub aliquo distributo... Postquam autor determinavit de signis exclusivis hic consequenter determinat de conditionibus exceptivis... [S]equitur de incipit et desinit pro quorum expositione notandum est quod rerum quedam sunt querum esse... Hic consequenter autor determinat de istis conditionibus sincathegreumaticis incipit et desinit... Commentum super omnes tractatus parvorum logicalium multa opera in alma universitate Coloniensis per Gerardum de Harderwijck sacre theologie licentiatum, actu in eadem regentem ex diversorum doctissimorum et precipue Alberti Magni ecclesie Ratisponensis dum vixit episcopi, scriptis solidissimis collectum. Anno M cccc lxxxviii in festo gloriosissimi confessoris et athlete fidei Hyeronimi finem accepit, de quo sit benedictus virginis filius vivorum et mortuorum iudex futurus. Amen. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht