Abbildung eines Logo
Titel
Expositio officii missae Officii misse totiusque canonis expositio. Elucidarius omnium difficultatum circa officium misse concurrentium fratris Bernhardi de Parentinis, ordinis Predicatorum, provincie Tholosane, conventus Orthesii in Vasconia, qui in hoc opere sequitur illustrissimi ac eximii doctoris sancti Thome de Aquino determinationes et dedictam quo ad conclusiones qui aliter lilium misse nuncupatur incipit feliciter. Incipit epistola. Reverendissimo in Christo patri ac suo pre ceteris domino speciali domino P. divina providentia episcopo Albiensi.,vester humilis famulus Bernhardus... Incipit tractatus. Tractandum est nunc in hoc tractatu quomodo quis digne et reverenter ad hoc sacramentum accedere debeat... De aliis quinque conditionibus impedientibus ex precepto ecclesie. Hec est secunda pars huius tertii capituli in qua agitur de aliis quinque conditionibus que impediunt solum ex precepto ecclesie non simpliciter... De indumentis sacerdotis in speciali, pars secunda. Secundo in speciali agis descendendo ad propositum et primo agitur de non sacris sicut sunt sotulares et sandalia, secundo de sacris. De vino. Secundo procedendum est de materia vini, et circa hanc queruntur multa, primo de quidditate vini, utrum debeat esse vinum vitis. De secunda preparatione populi et Kyrieleyson, pars ii. Secunda preparatio populi est quod populus debet venire cum mentis humiliatione quid signat Kyrieleyson quid stati immediate sequitur... De secunda parte misse, que vocatur instructio. Capitulum secundum. Dicto in precedenti capitulo de prima parte misse scilicet de preparatione que durat usque ad epistolam, nunc consequenter in hoc secundo capitulo agendum est de secunda parte misse que durat usque ad offertorium... De simbolo apostolorum et divisione eius, pars secunda. His igitur prehabitis videndum est de divisione simboli apostolorum et a quibus apostolis fuerunt conditi et positi articuli fidei. Quintus articulus. Sequitur articulus de resurrectione et resurrexit tertia die secundum scripturas ubi duo facit, primo ponitur resurrectionis actus ibi et resurrexit, secundo resurrectionis tempus ibi tertia die... Circa articulum de morte Christi cum dicitur Crucifixus mortuus. Hic queritur scilicet quomodo mortus est Christus cum esset verus deus que opinio est immortalis. De altaris thurificatione, pars tertia, iii capituli. Consequenter in hac tertia parte agetur de tertia particula oblationis scilicet de altaris thurificatione, circa quam primo videtur quod significat. Hic agitur de hymno. Sequitur tertia pars principalis huius quarti capituli in qua laus divina a populo decantatur. Et dividitur in duas partes, in prima ponit quadam questiones, in secunda eius expositionem. De oblatione petitione finali. Sequitur Hanc igitur oblationem. Hec est quarta particula prime partis... De modo traditionis. Quantum ad secundum scilicet de modo traditionis, videndum est primo, utrum hostia non consecrata debeat dari in aliquo casu. De sacramenti preceptione. Capitulum quintum. Oremus preceptis salutaribus moniti. Istud est quintum capitulum in quo ponitur sancti perceptio et dividitur in duas partes... Secunda petitio. Adveniat regnum tuum hic petit bonum nostrum. Et dividitur in tres partes secundum quod bona se habent in triplici conditione quia quedam appetimus ad premium... De pacis adimpletione. Pax domini etc. Hec est tertia pars prime partis principalis, v capitulo, in qua petitur pacis adimpletio et dividitur in duas... Anno dominice nativitatis Mcccclxxxvii pridie vero kalendas Novembris explicit Elucidarius seu Lilium misse ad honorem et gloriam illius qui in hoc sacramento consecratur domini nostri Jesu Christi necnon iluustrissimi et eximii doctoris sanctissimi Thome de Aquino cuius dicta et determinationes catholicas in hoc opere quantum ad conclusiones et multa etiam circa expositionem misse... Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht
Erste Seite 10 Seiten zurück Vorherige Seite