Abbildung eines Logo
Titel
Textus sequentiarum, cum optimo commento Textus sequentiarum cum optimo commento. Grates nunc omnes reddamus... Iste liber, cuius subiectum est laus divina, in honorem omnipotentis dei et gloriose virginis dei genitricis Marie diversorumque sanctorum sanctarum congregatus dividitur in tot partes quot sunt cantica in honorem dei... [E]ia recolamus laudibus piis digna... [E]ia recolamus etc. Istud est canticum tertium quid cantatur in laudem dei tempore nativitatis Christi et habet dividi in duas partes. In prima parte hortatur nos ad laudem dei... [I]ohannes Ihesu Christo multum dilecte virgo... [I]ohannes Ihesu Christo. Istud est canticum quid cantatur ob laudem beati Johannis evangeliste. Primo autor tria facit, primo commendat beatum Johannem penes quamdam prerogativam... [L]aus tibi Christe patris optime... Laus tibi Christe. Istud est canticum quid cantatur ad honorem dei re[verentiam martyrum innocentum in quo autem duo facit...] [D]ixit dominus ex Basan convertam... Dixit dominus ex Basan. Istud est canticum aliud quid cantatur ob reverentiam beati Pauli apostoli prout eius conversio celebratur... [A]ve preclara maris stella... [A]ve preclara maris etc. Aliud canticum gloriosum per beatum Ambrosium ob reverentiam beate virginis Marie completum et solet decantari in festo purificationis, sed tamen in omnibus festibus beate virginis est decantandum... [V]ictime paschali laudes immolent... Victime. Hic autor ponit aliud canticum, in quo describit potentiam dei et primo facit hoc secundo describit resurrectionis veritatem... [L]audes crucis attollamus... [L]audes crucis attollamus. Hoc est aliud canticum cuius materia tangit dignitatem sancte crucis, in secunda commendat sanctam crucem typice quantum ad figuram eius... [S]ancti spiritus assit nobis gratia... [S]ancti spiritus etc. Postquam autor in precedenti sequentia determinavit materiam ascensionis domini, in qua docuit spiritum sanctum fuisse promissum, hic autem exequitur effectum promissionis... [G]auda Syon salvatorem... [G]auda Syon salvatorem. Hec est alia sequentia que in memoriam et reverentiam gloriosi sacramenti corporis et sanguinis Christi composita est... [S]ancti baptiste Christi preconis solemnia... [S]ancti baptiste Christi. Hec sequentia ob reverentiam et gloriam sancti Johannis baptiste est compilata, in qua autem principaliter tria facit, primo hortatur nos ad eius solemnitatem seu festivitatem celebrando... [C]eli enarrant gloriam dei... Celi enarrant etc. Hanc sequentiam beatus Gregorius composuit ob reverentiam et honorem beatorum apostolorum prout divisi erant per totum mundum et dividitur in duas partes principales. In prima parte ponit quoddam preambulum... [L]aus tibi Christe qui es creator... [L]aus tibi Christe. Hic autem secundum ordinem festorum in anno celebrandorum describit aliud canticum quid cantatur in festo Marie Magdalene et dividitur in tres partes. In prima premittit quoddam preambulum deum collaudando... [C]ongaudent angelorum chori gloriose virgini... Congaudent. Istud iam est canticum aliud in laudem et honorem beate virginis compilatum et cantatur ad laudem assumptionis virginis gloriose et dividitur principaliter in tres partes. In prima parte describit gaudium angelicum in assumptione virginis gloriose... [S]tirpe Maria regia procreata... Stirpe Maria. Hic autor deseribit (!) aliam sequentiam, in qua tangitur materia nativitatis virginis gloriose et dividitur in tres partes. In prima parte commendat beatam virginem ex nobilitate sui generis... [O]mnes sancti Seraphin... [O]mnes sancti. Hic autor consequenter describit aliud canticum quod generaliter respicit celebritatem omnium sanctorum sub una festivitate eorum memoriam revocando... [S]anctissime virginis votiva festa recolamus... Hic autor describit aliud canticum ob reverentiam et gloriam virginis Katherine compilatum et dividitur in tres partes. In prima autor hortatur populum fidelem ad laudem sancte Katherine... [D]ies leta celebretur in qua pia rescensetur... Dies leta celebretur. Ista sequentia noviter est composita ad laudem et gloriam beate virginis Marie quantum ad eius conceptionem, quid quidam festum fidelibus in hoc mundo longis temporibus fuit occultatum... [L]audes salvatori voce modulemur... Laudes salvatori. Ista sequentia decantari solet in die sancto pasce et potest dividi in quatuor, nam primo autor incitat nos ad reddendum deo laudes et subiungit penas... [I]ocundare plebs fidelis... [I]ocundare plebs. Hic autem describit aliam sequentiam qua cantatur ob reveren[tiam et dignitatem sanctorum evangelistarum et dividitur in duas partes. In prima hortatur populum ad letitiam...] [E]xultent filie Syon in rege suo... Exultent filie Syon. Ista est alia sequentia de communibus festis sanctorum composita in festivitatibus virginum decantanda, cuius materia respicit castitatem virginalem. [L]etabundus exultet fidelis chorus alleluya... Letabundus exultet. Hic iam autor describit aliud canticum ob laudem et reverentiam virginis Marie compilatum et dividitur in tres partes. In prima commendat beatam virginem hortando populum ad laudem eius... [G]aude Maria templum summe maiestatis... [G]aude Maria. Hic autor describit aliam sequentiam in qua revocat ad memoriam diversa gaudia beate virginis commendando ad eam postea petitionem dirigendo... [L]aus tibi Christe... [L]aus tibi Christe. Hanc sequentiam dicitur edidisse beatus Gregorius in honorem sanctorum Innocentium, in qua tria facit. Primo laudat Christum de sua bonitate... [G]aude Syon quod egressus... [G]aude Syon. Sequentia ista de sancta Elisabeth canitur que fuit filia regis Hungarie, maritata Ludowico lantgravio Turingie et Hassie... Et sic finiuntur sequentie de novo addite. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht