Abbildung eines Logo
Titel
Expositio hymnorum Expositio himnorum cum notabili commento quod semper implicat historias cum optimis allegationibus sacre scripture illorum sanctorum vel sanctarum de quibus tales hymni decantantur, ex quibus possunt faciliter de eisdem sanctis colligi sermones peroptimi subiunctis quorundam vocabulorum expositionibus. Iste liber dicitur liber himnorum, hymnus dicitur laus dei cum cantico. [P]rimo dierum omnium quo mundus extat conditus... [P]rimo dierum omnium. Materia huius hymni est commendatio dominici diei et commendat per partes. [L]ucis creator optime... [L]ucis creator etc. Materia huius hymni est invocatio quam facit beatus Gregorius ad dominum, ut sicut precepit mane iunctum vesperi vocari diem... [C]eli deus sanctissime qui lucidum centrum poli candore pingis igneo... [C]eli deus. Materia huius hymni est laus quam consona voce scilicet corde et opere tenemur deo persolvere, quia ad utilitatem nostram omnia produxit... [V]erbum supernum prodiens a patre olim exiens... [V]erbum supernum. Iste hymnus contivatur superiori quia Christus egressus est de utero virginali sicut sponsus de thalamo suo... [O] gloriosa domina excelsa super sidera... [O] gloriosa domina. Materia huius hymni est quod Maria peperit salvatorem et quia deus contulit ei tantam gratiam quod salvatorem pareret... [V]exilla regis prodeunt fulget crucis misterium... [V]exilla regis prodeunt. Materia huius hymni est talis, ut dicit beatus Ambrosius Passio domini venit... [A]d cenam agni providi et stolis albis candidi... [A]d cenam agni. Materia huius hymni est quod nos invocat autor ad cenam agni illius... [O] nimis felix meritique celsi nesciens labam nivei pudoris... [O] nimis felix. Et quem meruisti Cristum tingere limphis... [J]esu salvator seculi remptis ope subveni et pia dei genitrix salutem posce misceris... [J]jesu salvator seculi. Hymnus iste continuatur superiori sic ita dixi O Christe conserva tuos famulos... [U]rbs beata Iherusalem dicta pacis visio... [U]rbs beata. In hac commemoratione celestis Hierusalem autor laudat deum qui hoc sacro templo infudit iugiter suam benedictionem... [I]nventor rutuli dux bone luminis qui certis vicibus tempore dividis... [I]nventor rutuli etc. Materia huius hymni est ignis, et quia ut dicit Moyses Deus tuus ignis comsumens est... [D]eus creator omnium polique rector... [D]eus creator. Materia huius hymni est deprecatio ad deum ut per diem et noctem simus ab illo adiuti et defensi a noxiis. [R]ex Christe factor omnium redemptor et credentium... [R]ex Christe. Iste hymnus solet decantari tempore passionis domini, et est materia eius obsecratio ad Christum per passionem et humiliationem suam... [V]otiva cunctis orbita lucis triumphans gratia... [V]otiva cunctis. Hymnus iste de beata Maria Magdalena canitur, materia est ostendere sanctitatem qua Maria Magdalena triumphavit de hoc mundo... [S]ancte dei pretiose prothomartyr Stephane... [S]ancte dei. Presens hymnus continet orationem ad beatum Stephanum in duobus versibus qui sibi compendent... Hymnarius cum bona expositione notabilique commento magna cum diligentia correctus cum quampluribus aliis hymnis prius non additis elaboratissime impressus in sancta Colonia per Henricum Quentell anno incarnationis dominica M.cccc.xciiii pridie ydus Junii. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht