Abbildung eines Logo
Titel
Sermones "Parati" de tempore et de sanctis Sermones Parati de tempore et de sanctis. Paratus de tempore continens evangeliorum de tempore expositiones necnon de tempore epistolarum sermones incipit feliciter. Paratus est iudicare... i Petri iiii. In verbis istis describitur ultimus adventus domini scilicet ad iudicium, ad quod dominus est paratus sicut beatus Petrus in verbis propositis attestatur. Dominica secunda adventus. Sermo vi. Quecumque scripta sunt... Romanos xv. In propositis verbis hortatur nos apostolus ut libenter sacram scripturam legere et audire studeamus quia quicquid scribitur ad nostram doctrinam scribitur... Feria quarta quattuor temporum. Sermo xi. [C]um audisset Iohannes... Matthei xi. Cumque Johannes baptista esset incarceratus ab Herode et sciret se moriturum et ire ad inferos dubitavit utrum Christus per se vel per alium vellet liberare sanctos de inferno... In die nativitatis domini. Sermo xvi. [P]arvulus natus est nobis... Isaie ix. In verbis propositis duo possumus notare scilicet filii humilitatem et patris liberalitatem, primum ibi parvulus natus est nobis... De eodem. Sermo xxi. [L]ux in tenebris... Johannis i capitulo. In verbis propositis notantur duo, primum est salvatoris nostri circa nos peccatores benignitas... In epiphania domini. Sermo xxvi. [F]actum est autem... Luce iii... Sciendum autem quod in hac nocte vel in die duplex festum peragit mater nostra scilicet sancta ecclesia. De eodem. Sermo xxx. [D]olentes querebamus te. Luce ii. Quanto [res que perditur est pretiosior, hec si non invenitur tanto magis augmentatur dolor...] Dominica secunda post festum epiphanie. Sermo xxxv. [N]ulli malum pro malo reddentes. Romanos xi. capitulo. In verbis istis docet nos apostolus vindictam in corde non tenere sed exemplo Christi pro malo reddere bonum et non econverso. De eodem. Sermo xl. [C]olligite primum... Mathei xiii. In verbis istis describuntur duo scilciet pena damnandorum et premium salvandorum, primum ibi colligite... De eodem. Sermo xlv. [H]ec dicens clamabat... Luce viii. Sciendum quod legitur in sacra scriptura de triplici clamore domini, clamavit vivens clamavit moriens... De eodem. Sermo li. [D]uctus est Iesus... Mathei iiii. In principio quadragesime legitur quomodo deus fuerat temtatus et hoc propter duo... Feria sexta post Reminiscere. Sermo lvii. [H][omo quidam erat paterfamilias... Mathei xxi. Paterfamilias deus est, nota quod triplex est vinea scilicet Iudea... Dominica Letare. Sermo lxii. [I]lla que sursum... Galatos iiii. Per civitatem istam Hiersualem quam commendat nobis apostolus significatur regnum celorum quid commendatur a quattuor conditionibus... De eodem. Sermo lxvii. [T]ulerunt lapides... Johannis viii. In verbis propositis duo notatur, primum est Iudeorum malignitas contra Christum... De eodem. Sermo lxxi. [C]um appropinquasset... Matt xxi. Legitur in evanglio hodierno quod dominus veniens in Hierusalem multis modis est honoratus et receptus et quem spiritualiter venturus est in mentem bel sacramentaliter in festo pasce... De passione domini. Sermo lxxvi. [N]olite me vocare... Ruth i. Verba proposita quedam mulier loquebatur in veteri lege ex magna amaritudine cordis sui que amiserat virum suum et dilectos suos filios... Dominica prima post pasca. Sermo lxxix. [O]mne quod natum est... i Joh v... Sciendum quod tria sunt quibus impugnat nos mundus scilicet luxuria, avaritia et superbia... De eodem. Sermo lxxxiiii. [T]ristitia vestra... Joh xvi. Hic consolatur dominus amicos suos qui tribulationes sustinent propter eum promittens eis gaudium eternum. In rogationibus. Sermo lxxxix. [C]onfitemini alterutrum... Jaco v. In verbis istis provocat nos apostolus Jacobus ad confessioenm sine qua nemo potest salus fieri dummodo habeat copiam confitendi. De eodem. Sermo xcvi. [S]i quis diligit me... Johannis xiiii. In verbis istis propositis dominus duo facit, primo hortatur nos ad suam charitatem... Feria teria post penthecosten. Sermo c. [O]raverunt pro ipsis... act viii. Sicut isti duo apostoli Petrus et Iohannes oraverunt pro Samaritanis ut acciperent spiritumsanctum... De eodem. Sermo cv. [F]ilius hominis habet... Lu v. Duplicem potestatem ostendit dominus in isto paralitico scilicet quod ei peccata dimisit... De eodem. Sermo cix. [M]ortuus est dives... Lu xvi. In verbis propositis apparet quam pericolose sunt divitie et immo contemnende sunt divitie porpter multa, primo quia affligunt hominem propter continuam curam in custodiendo... De eodem. Sermo cxv. [E]stote misericordes... Luce vi. In verbis istis facit dominus duo, primo hortatur nos ad misericordiam... Domnica septima. Sermo cxx. [S]tipendia peccati... Ro vi... In verbis propositis proponit nobi apostolus damnum et periculum peccati ut nos trahat a peccatis. De eodem. Sermo cxxv. [R]edde rationem... Luce xvi. Ista posent esse verba dei ad quemlibet hominem, omnes enim reddituri sumus rationem de tota vota in futuro. Dominica duodecima. Sermo cxxx. [F]iduciam habemus... ii Cor iii. In verbis istis ostendit nobis apostolus in quo fiduciam et spem nostram habere debemus scilicet in deum patrem omnipotentem... Dominica decimaquarta. Sermo cxxxiiii. [S]piritu ambulate... Galatos v. Sicut dicit Augustinus Vita nostra nihil aliud est quam quidam cursus ad mortem quia sive volumus sive nolumus qualibet die... Dominica sedecima. Sermo cxxxviii. [O]bsecro vos... Eph iii. Omne oer multas tribulationes... Act xiiii. Immo monemur in verbis propositis ut tribulationes sustineamus libenter propter multa. De eodem. Sermo cxliii. [D]iliges dominum... Mat xxii capitulo. Circa dilectionem dei duo sunt notanda scilicet quomod sit diligendus et quare sit diligendus. De eodem. Sermo cxlix. [D]omine descende... Johannis iiii. In hoc evangelio legitur quod dominus sanavit filium reguli febricantem et possumus notare duo, primo ipsam febrem... Dominica vicesimaquarta. Sermo cliiii. [A]mbuletis digne... ad Col i. Videns apostolus quod ista presens vita nihil aliud est nisi quidam cursus ad mortem quem nos omnes oportet currere, quia non habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus... Paratus continens sermones de sanctis per circulum anni incipit feliciter. De sancto Andrea. Sermo primus. [P]aratus sum... psalmo cxviii. Ista verba possent esse beati Andree in quibus respondet vocationi salvatoris qui vocavit eum de mari cum frate suo Petro... De conceptione beate Marie virginis. Sermo iiii. [B]eatam me dicent... Luce i. Hodie sancta mater ecclesia recolit qualiter Maria virgo virginum in utero matris sue sit concepta. De sancto Stephano. Sermo viii. [I]ntendens in celum... Act vii. Post ascensionem domini apostolis predicantibus fidem augebatur numerus Christianorum, multi enim venditis omnibus que habebant ponebant pretium ante pedes apostolorum... De innocentibus. Sermo xii. [S]ine macula sunt... Apoca xiiii. Quicumque voluerit cum istis pueris esse ante thronum dei debet in mundo vivere sine macula. De sancto Sebastiano. Sermo xix. [B]eati qui persecutionem patiuntur... Mathei v. In verbis istis ostenditur qui sunt illi qui ad regnum celorum sunt venturi. De eodem. Sermo xxiiii. [T]ota pulcra es... Cantica iiii. Quem festum istud vocatur festum purificationis beate Marie ut ostendat eam spiritussanctus totam esse mundam... De eodem. Sermo xxix. [D]iscite a me... Mathei xi. Notandum quod multa sunt que discere debemus, primo divini amoris disciplinam... De sancto Georgio martyre. Sermo xxxiiii. [I]nduite vos... Eph vi. Militem strenuum oportet primo indutum esse armis, deinde debet ire contra hostes pugnando. De inventione sancte crucis. Sermo xxxviii. [V]erbum crucis,,, i Cor i. In verbis istis describit apostolus duo genera hominum scilicet damnandorum et salvandorum... De sancto Paulo. Sermo xliii. [E]go non solum... Act xxi. Cum beatus Paulus ambularet per civitates et terras predicando verbum dei et vellet ire in Hierusalem... De sancta Maria Magdalena. Sermo xlvii. [P]ostquam convertisti... Hieremias xxxi. In verbis istis notantur tria, primum est status Marie Magdalene miserabilis scilicet ante conversionem... Ad vincula Petri. Sermo li. [F]estum beati Petri ad vincula quattuor de causis celebratur, primo in memoriam libera[tionis sancti Petri...] De eodem. Sermo lvi. [Q]ue est ista... cantica viii. Hanc questionem fecerunt angeli in assumptione beate virginis Marie admirantes que esset illa... In nativitate Marie virginis. Sermo lix. [O]rietur stella... Numeri xxiiii... Comparatur autem Maria stelle maris propter multas proprietates, primo propter immobilitatem... De sancto Mauritio et sociis suis. Sermo lxiiii. [B]eati qui persecutionem... Matthei v. In verbis istis facit dominus duo, primo hortatur nos ad sustinendum tribulationes... De undecim milibus virginum. Sermo lxix. [Q]ue parate erant... Matt xxv. Per nuptias istas intelligitur regnu celorum ad quod nullus intrare potest nisi sit paratus. In festo animarum. Sermo lxxv. [M]iseremini mei... Job 19. Verba proposita dixit beatus Job in persona anime in purgatorio existentis et auxilium nostrum imploratur. De sancta Cecilia. Sermo lxxx. [M]ulier diligens... Prover xii... Ista verba possent exponi congrue de beata Cecilia que per diligentia viro suo Valeriano obtinuit eternam coronam. Paratus continens sermones de sanctis per anni circulum finit feliciter. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht