Abbildung eines Logo
Titel
Sermones "Amici" dicti Sermones breves sed perutiles, Amici dicte, diversis ex doctoribus eorumque dictis, sparsim hincinde collecte, in partesque de tempore et sanctis summis quoque festivitatibus per anni circulum concurrentibus divise, incipiunt feliciter. Incipiunt distinctiones sermonum Amici. Distinctio I. Amicus. Nota quod triplicem habet homo amicum videlicet mundum, proximum et deum. Confortat. Nota quod dominus in adversis tripliciter nos confortat videlicet exemplo amarissime passionis... Diligere. Distinctio III. Diligere. Nota quod ad dilectionem proximi tenemur propter tria videlicet propter mandantis auctoritatem... Exaltari. Distinctio II. Exaltari. Nota quod quadruplex est Christi exaltatio videlicet amarissime passionis, gloriosissime resurrectionis... Gaudere. Disctinctio II. Gaudere. Nota quod sancti in celo multiplex gaudium sive premium habebunt, primo habebunt sancti gaudium in celo a beata trinitate... Manus. Distinctio I. Manus. Nota quod dominus quinque modis exercet officium manus sue videlicet ad hominis formationem, ad egrorum curationem... Misit. Distinctio I. Misit. Nota quod pater celestis ad salutem hominum quadruplicem misit nuntium et propter quatuor, primo misit peccatorem tanquam servum humilem... Mundare. Distinctio I. Mundare. Nota quod homo mundatur quattuor modis videlicet regeneratione baptismali, contritione penitentiali... Paupertas. Distinctio II. Paupertas. Nota quod triplex est paupertas videlicet innata, illata et assumpta... Querere. Distinctio I. Querere. Nota quod quinque nos alliciunt ad querendum deum videlicet temporis opo (!)... Querere. Distinctio II. Querere. Nota quod dominus querendus est tripliciter videlicet in conversione penitentiali, in oratione virtuali... Sanare. Distinctio I. Sanare. Nota quod dominus sanat quadrupliciter videlicet totaliter, celeriter, faciliter et multipliciter. Signa. Distinctio II. Signa. Nota quod in sacra scriptura inveniuntur sex signa consolatoria salvandorum et econverso sex signa desolatoria damnandorum. Tangere. Distinctio I. Tangere. Nota dei filius mediante incarnatione factus est nobis et pro nobis visibilis, tangibilis, esibilis et passibilis. Venire. Distinctio II. Venire. Nota quod sicut Christus ad nos venit quadrupliciter, sic nos ad Christum quadrupliciter venire tenemur... Vocare. Distinctio I. Vocare. Nota quod triplex est vocatio domini videlicet peccatorum, bonorum et beatificatorum... Incipit themata sermonum de tempore. Dominica prima adventus. Domine inclina celos tuos et descende. Duo hic petit propheta videlicet humilem Christi incarnationem et superborum humiliationem... Dominica in sexagesima. Sufficit tibi gratia mea... ii Corinthios xii. Duo hic ad consolationem Pauli in angustia constitutis innuit dominus que sunt, gratia dei collatio et virtutum perfectio. Feria tertia. Servus tuus meus... iii Regum iiii. Tria hic mulier ista innuit videlicet viri mortem corporalem et creditoris instantiam potentialem... Dominica tertia. Modicum et iam nos... Johannis. Duo hic innuit dominus videlicet temporalem ipsius passionem et gloriosam eius resurrectionem. Dominica XII. Adducunt ei surdum... Duo hic notantur que sunt petentis proprii devotio et subita domini miseratio. Incipiunt de sanctis, primo de sancto Andrea. Vidit duos fratres... Duo hic notan[tur que sunt intuentis nos dignatio et discipulorum denominatio.] De uno martyre. Beatus vir qui suffert temptationem. Tria hic innuit apostolus videlicet beatitudinem ineffabilem, tribulationem terminabilem et mercedem inestimabilem. Incipiunt sermones in summis festivitatibus. Et primo in vigilia nativitatis. Cum esset desponsata mater Iesu etc. In hiis verbis beata virgo a duobus commendatur videlicet ab humili desponsatione et ab insolita singulari fecundatione. In epiphania domini. Intrantes domum... Mat ii. Nota quod in hoc evangelio salvator noster quattuor modis describitur, dicitur enim puer, dux, rex et Iesus. Sermo secundus unde supra. Ne timeas... Lu i. Nota quod beata virgo filium suum quadrupliciter legitur invenisse, in utero virginali quo ad carnis nostre assumptionem... Sermo secundus. Attendite et videte... Circa quid notandum quod quattuor sunt que nos ad compatiendum Christo provocant sive quatuor sunt ad hoc que Christi passionem aggreguant... Sermo quartus unde supra. Tu solus peregrinus es... Luc. ult. Nota quod dominus tribus de causis discipulis apparuit in habitu peregrino videlicet propter ipsorum de resurrectione dubitationem... Sermo secundus unde supra. Benedicamus patrem... Verba ista addita sunt ab ecclesia ad canticum Danielis in quibus verbis specificatur trinitas personarum que veneratione ad laude digna est triplici ratione... Sermo quartus unde supra. Hic si esset propheta... Luc vii. Nota quod quattuor habuit Maria Magdalena validissimos condictores contra se murmurantes videlicet Phariseum, Martham, Iudam et discipulos universos. Sermo secundus unde supra. Nova lux oriri visa est... Hester vii. In verbis istis magnificatur hodierna solennitas tripliciter videlicet ex parte solennitatis quia nova... Exaratum Basilee per venerabilem Nicolaum Kesler anno salutis M.cccc.xcv. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht