Abbildung eines Logo
Titel
Liber de exemplis ac similitudinibus rerum. Ed: Sebastian Brant Summa magistri Johannis de sancto Geminiano ordinis fratrum Prediactorum de exemplis et similitudinibus rerum. Clarissimo theologo sacratissimi dei studii expositori magistro Michael Wildeck, insignis ecclesie Basiliensis ad populum declamatori doctissimo, preceptori maiorique suo longe obsequendo Sebastianus Brant salutem. Divum Hieronymum in eo quem super regum libro scriptum reliquit prologo... Incipit summa insignis ac perutilis predicatoribus de quacunque materia dicturis fratris Johannis de sancto Geminiano ordinis Predicatorum, sacre theologie doctoris clarissimi, que intitulatur de exemplis et similitudinibus rerum. Prologus primus. Omnia facito cito secundum exemplar quod tibi monstratum est... Incipit liber primus, capitulum I. Abstinentia discreta ciborum quantum sit hominibus utilis in singulis simplicium corporum potest ostendi naturis. Capitulum V. Angeli assimilantur celo aqueo sive crystallino, unde ipsi intelliguntur per aquas que super celos sunt... Capitulum IX. Aureole sanctorum assimilantur coronis luminarium, apparet enim circa solem et lunam et stellas... Capitulum XVII. Conversio peccatoris assimilant quinque conversionibus corporum que metaphorice in scriptura traduntur, prima est conversio solis in tenebras... Capitulum XXIX. Fervor penitentie vel fidei suscitat furorem et fortem persecutionem diaboli, nam diabolus quanto videt hominem exurgere vel agere ferventius... Capitulum XXXIIII. Gratie gratis date assimilantur circulis celestis sphere de quibus meminit Salomon Ecci i ubi dicit: Lustrans universa... Capitulum XLIIII. Lascivus homo similis est campo, est enim campus planus et incultus... Capitulum XLIX. Miserie et tribulationes presentis vite assimilantur aquis de quibus in Psalmo lxviii: Salvum me fac... Capitulum LIX. Peccator assimilatur lune propter quattuor, primo quia luna est solis eclypsativa sive obscurativa inter nos... Capitulum LXIIII. Preservatur anima a peccati corruptione sicut corpora preservantur a putrefactionem... Capitulum LXXI. Solitaria et heremitica vita assimilant heremo sive solitudini, nam habet quattuor spiritualiter que habet heremus corporaliter. Capitulum LXXVI. Superbi assimilant montibus, primo quidem quia sunt tumidi... Capitulum LXXXIII. Virginum sanctarum perfectio assimilatur circulo galaxie propter quattuor, primo propter decorem et pulchritudinem... Capitulum LXXXIX. Vitia capitalia que sunt septem assimilantur septem planetis, nam primo in sole pre ceteris gloriosus incendente nota superbiam que semper appetit gloriosa. Incipit prologus libri secundi de metallis atque lapidibus. Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. Incipit liber secundus de exemplis et similitudinibus rerum, capitulum I. Amatores dei assimilantur lapidibus propter octo, primo quidem quia lapides sunt naturaliter frigidi et sicci... Capitulum X. Eucharistie sacramentum assimilatur lapidi qui dicitur diadocus... Capitulum XXII. Misericordia assimilatur illi lapidi qui vocatur iris, primo ratione figure, quia hic lapis est ex sex angulis... Capitulum XXXIII. Sapientia vel scientia humana assimilatur lapidi sive gemine que dicitur achates... Incipit prologus libri tertii. Videte ficulneam et omnes arbores cum producunt iam ex se fructum scit... Incipit liber tertius, capitulum I. Abdicatio temporalium assimilatur putationi arborum, primo quia putatio arboris facit arborem magis crescere... Capitulum X. Caro humana assimilatur feno secundum illud Esa xl: Omnis caro fenum etc... Capitulum XXIII. Fervor divini amoris augetur ex afflictione carnis et abundantia devotionis, cuius exemplum apparet in pino... Capitulum XXXVII. Maria mater domini assimilatur cedro, Ecci xxiiii: Quasi cedrus... Capitulum XLIIII. Opera proficientium in vita spirituali assimilantur fructibus habentibus pyramidalem figuram... Capitulum LVII. Penitentia diversis virtutibus perficitur sicut arbor sive planta diversis partibus integratur... Capitulum LXXI. Patientia assimilatur amonio de quo fit mentio, Apoc. xviii: Cinamomum et amomum... Incipit prologus libri iiii. Interroga iumenta et docebunt te volatilia celi et indicabunt tibi... Capitulum I. Abiecti et despecti a mundo suscipiuntur et nutriuntur a deo cuius exemplum apparet in pullis aquile... Capitulum XVII. Continentia castomonie confert ad longitudinem vite, quod in vulturibus patet... Capitulum XLIIII. Hipocrita assimilatur struthioni que sicut dicit Isidorus: Corpus habet animalis... Capitulum LXVI. Peregrinos et viatores esse in suo itinere pia charitate iuvandos milui ostendunt, nam miluus, ut dicit Isidorus, cuculos in spatulis suscipit... Capitulum XCI. Vie peccatorum sunt similes viis avium in volando, aves enim in volando non habent determinatas vias... Incipit prologus libri quinti. Fecit deus bestias terre iuxta species suas et iumenta et omne reptile terre in genere suo... Incipit liber quintus, capitulum I. Abstinentia in pluribus hominibus iram vel impatientiam generat, nam sicut canis famelicus si nimis fame excrutietur convertitur in rabiem... Capitulum XXVIII. Contritio humilis trahit de corde peccatoris venenum culpe et mitigat morsum et tristitiam conscientie sicut musce contrite... Capitulum LVII. Gulosus homo assimilatur urso, quia ursus secundum Aristotelem indifferenter comedit omnia... Capitulum LXXXI. Munditia mentis signatur in munditia illorum animalium que concessa sunt ad esum in lege Moysi... Capitulum C. Prelatus debet esse similis arieti, quia aries dux est gregis et ovium princeps. Capitulum CXI. Societatem malorum debet fugere qui propositum salutis pro se qui vult et perficere... Incipit prologus libri sexti. Licet is qui foris est noster homo corrumpatur tamen his qui intus est renovatur de die in diem... Incipit liber sextus, capitulum I. Accidia assimilatur melancolie, est enim secundum Avicennam libro iii quedam species melancolie... Capitulum X. Avaritia assimilatur lepre, primo ratione corruptionis, quia scilicet in lepra est universalis humorum corruptio... Capitulum XVI. Contemplatio assimilatur somno, primo quia somnus est animalium virtutum... Capitulum XXVI. Doctores sancti assimilantur renibus, primo quia renes sunt calidi et naturalis caloris conservativi... Capitulum XLVI. Obedientes debent assimilari cruribus propter tria, primo quidem debent obedire velociter... Capitulum LIII. Peccator assimilatur servo malo, primo quia malus servus solet esse ebriosus... Capitulum LVIII. Potatur anima admodum corporis tripliciter, est enim potus ianis medicinalis et nutrimentalis... Capitulum LXII. Regimen principantium et prelatorum assimilatur fronti propter quattuor, primo propter expressionem... Capitulum LXXII. Tentatio peccati assimilatur incubo, nam incubus secundum Avicennam est egritudo in qua homo sentit cum in somnum ingreditur fantasma grave... Incipit prologus libri septimi. Si quis fuerit inter vos... Nu xii. Quia a deo homo conditus est, ad quendam finem super naturalem qui comprehensionem rationis excedit... Capitulum I. Angeli quedam de divinis secretis nobis revelant et quedam nobis occultant... Capitulum IX. Corpus Christi sub sacramento assimilatur in libro quem vidit Johannes Apoc. v: Vidit inquit librum... Capitulum XIII. Evangeliste figurati sunt per illa quattuor animalia que in visione imaginaria sunt ostensa beati Johanni... Capitulum XXII. Passio et perfectio Christi excessit passiones et perfectiones omnium sanctorum quod ostensum est per somnium Ioseph... Capitulum XXX. Scriptura sacra assimilatur illi libro qui in visione ostensus est Ecechieli... Capitulum XXXV. Virtutes principales sunt septem, quibus septem vitia opponuntur, quod potest ex somnio pharaonis... Incipit prologus libri octavi in quo continentur exempla de legibus, id est de iure canonico et civili. Legum conditores iusta decernunt Prover viii et liberum arbitrium hominis, ex quo opera humana proveniunt... Incipit liber octavus, capitulum I. Adversarii hominis spirituales scilicet diabolus caro et mundus assimilantur pre donibus... Capitulum XXII. Excommunicatus assimilatur Ade qui fuit expulsus de paradiso et separatus ab angelorum consortio et privatus eorum alloquio et etiam privatus esu ligni vite... Capitulum XXXVIII. Iuramentum non violat, qui illud in melius commutat, unde potestas qui iuravit regimen civitatis per annum... Capitulum LVI. Peccatores assimilantur filiis illegitimis quorum quidam dicuntur nothi sicut qui natus est de adulterio, qui vident verus et non est verus. Capitulum LXIX. Satisfactio debetur ei qui lesus est vel alteri qui sit loco eius, unde usura restituenda est ei a quo extorta est Incipit prologus libri noni. In manu artificum... Ecci ix, humanum genus post lapsum peccati a sua decidens integritate nature caligat ignorantie tenebris... Incipit liber nonus, capitulum I. Activa et contemplativa vita assimilatur sepulchro propter tria, prino (!) ratione receptionis... Capitulum IX. Clerici et episcopi debent ornari illis vestibus spiritualiter quibus pontifices et ministri Iudeorum ornabantur et vestiebantur corporaliter... Capitulum XXVI. Flagella divine iustitie assimilantur sagittis, ex eo que sagittarum more percutiendo prosternunt... Capitulum XLIX. Ornatus corporis mulieris est sicut rete diaboli ad decipiendas animas intuentium... Capitulum LXVII. Similis deo fit homo tripliciter, nam secundum artem similitudo alicuius rei in aliquam materiam inducitur... Capitulum LXXXV. Vita humana spiritualis assimilatur militie, primo propter pugne necessitatem... Incipit liber decimus, capitulum I. Abiectos a mundo Christus plerumque suscipit sicut nonnumquam una civitatis suscipit et honorat expulsos ab alia... Capitulum XXXII. Incipientibus et adhuc in spiritu debilibus imponi leviora, cuius exemplum est, quia homines prime etatis non frugibus aut carnibus et solidis cibis... Capitulum LXVI. Ratio debet regere cogitationes sicut domina regit ancillas at familiam... Explicit summa magistri Johannis de sancto Geminiano ordinis Predicatorum insignis et perutilis de exemplis et similitudinibus rerum. Impressa per magistros Johannem Petri de Landendorff et Johannem Froben de Hammelburg Basiliensis urbis cives anno domini M.cccc.xcix in die conversionis sancti Pauli. Annotatio generalis totius summe... Abdicatio temporalium Liber X, capitulum I. Alia annotatio omnium exemplorum que introducuntur in hoc libro... Abies liber iii, capitulum li. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht