Abbildung eines Logo
Titel
Parochiale curatorum Prestantissim (!) sacre theologie necnon iuris pontifici doctoris et artium magistri ac ecclesie Pataviensis canonici domini Michaelis Lochmaier parochiale curatorum feliciter incipit. [I]nterpellaverunt me plures animarum curatores ut post ea que per me collecta et impressa fuerunt quedam eis necessaria de iuribus parochialibus compendiose dissererem... Capitulum I quid sit ius parochiale et in quibus consistat et quid sit cura animarum. [T]ractaturus igitur de iuribus a diffinitione iuxta Ciceronis sententiam exordiendum decrevi. Capitulum II de decimis et primitiis. [S]ecundo ius parochiale consistit in decimis et primitiis, ubi primo de decimis per ordinem sex erunt declaranda... Tertium de decimis declarandum dicitur qualificationis. Ad cuius evidentiam quero qualiter quando et ubi decime sint solvende... Capitulum tertium de oblationibus. [T]ertio ius parochiale consistit in oblationibus de quibus per ordinem quattuor puncta declarabimus... Capitulum IIII de penitentiis recipiendis. [Q]uarto ius parrochiale consistit in hoc ut parrochiani penitentiam recipiant a suo parrochiali presbytero... Duo sunt ex parte confitentis et duo ex parte confessoris, primus ex parte confitentis est si scienter aliquod mortale tacet... Tertio puritas confessionis consistit in evitatione excusationis ut videlicet penitens peccatum suum non excuset immo accuset. Circa secundam partem littere quero quando et quotiens hoc statutum debet publicari dicit ter... Secundo quero utrum curatus debeat subditis suis faciliter prebere licentiam alteri confitendi... Sit ergo conclusio prima ad questionem directe responsalis ista: sicut fratres legitime presentati possunt irrequisito consensu curatorum confessiones audire... Sed pro illo sit hec septima conclusio, confessi legitime fratribus privilegiatis sicut non tenentur ceteris paribus eadem peccata iterum confiteri proprio sacerdoti... Dicendum est quod hoc verum est ubi servitutes non sunt connexe ut sunt ille sicut accipitur ibidem in glossa... Secundus confessio fratribus admissis facta est dubitabilis et incerta, quapropter homines tenentur dimittere incertum... Nunquid episcopus concessa licentia presentandi poterit habere pro presentatis quos electurus est vel elegerit prelatus eorum... Tertia conditio confessoris dicitur discretio, nam diligenter perscrutari et examinare debet conscientiam peccatoris... Primus cum peccatum est contra votum religionis puta fornicando aut proprium retinendo sive inobediendo contra votum promissum. Septimum dubium utrum sciens aliquem excommunicatum per confessionem teneatur eum vitare. Capitulum quintum de missis audiendis. [Q]uinto ius parochiale consistit in hoc quod in diebus dominicis et festivis populus audiat missam in sua parochiali ecclesia. Capitulum sextum de sepulturis et remediis. [S]exto ius parochiale consistit in cimiterio et iure sepulture. Ad evidentiam huius capituli quatuor de sepultura veniunt declaranda... Item contra naturam aliarum consuetudinum facit illud quod inducit crescere et numquam decrescere... Utrum decapitandus et huiusmodi possint eligere sepulturam. Solutio: si sententia est data nec appellatione suspensa non potest quia nullam ultimam voluntatem potest dimittere... Capitulum VII de canonica portione. [S]eptimo ius parochiale consistit in canonica portione. Ad cuius evidentiam nota quod canonica portio dicitur quia est a canonibus approbata et debita iure decretorum... Capitulum VIII de benedictione nubentium. [O]ctavo ius parochiale consistit in benedictione nubentium. Ad cuius evidentiam quero utrum nubentes sunt benedicendi... Tertium sacramentum est eucharistia cuius materia est panis triticeus et vinum de vite modica aque permixta ita quod aqua transeat in vinum. Secundo quia istud sacramentum consumativum est penitentie et ideo pertinet ad claves que solis sacerdotibus conferuntur... Capitulum X de proventibus qualitercumque curato provenientibus. [D]ecimo ius parochiale consistit in proventibus qualitercumque curato provenientibus sive occasione spiritualium sive remporalium. Ad evidentiam huius et precedentis capituli quero utrum liceat aliquid pro collatione spiritualium sive sacramentalium recipere... Tractatus in parochiale curatorum prestantissimi sacre theologie necnon iurispontificii doctoris et artium magistri ac ecclesie Pataviensis canonici domini Michaelis Lochmair, impressus ac diligenter revisus per sollertem Henricum Gran in imperiali oppido Hagenow, expensis et sumptibus providi viri Johannis Rymman finit feliciter anno domini M.cccc.xcviii, xx die mensis Augusti. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht