Abbildung eines Logo
Titel
Confessionale sive Interrogatorium. Add: Interrogationes faciende infirmo morienti Confessionale Bartholomei. Incipit interrogatorium sive confessionale per venerabilem fratrem Bartholomeum de Chaimis de Mediolano, ordinis Minorum, compositum in loco sancte Marie de angelis apud Mediolanum et distinguitur in quattuor partes principales. Cum ars artium sit regimen animarum extra de eta et qua Cum sit. Et inter humana exercitia tanto sit periculosius si eo quis male fungatur quanto anime precisiores sunt omnibus rebus et corporibus... Incipit prima pars huius opusculi de potestate confessoris. Primum capitulum. Primo igitur debet confessor habere clavem potentie ut possit absolvere penitentem... De scientia necessaria cuilibet confessori. Capitulum secundum. Secundo confessor debet habere clavem scientie que non debet proprie clavis... Incipit secunda pars principalis huius operis de pentitentis ad confessionem admissione. Circa secundum notandum quod confessor peccatorem venientem ad confessionem [benigne dulciter et caritative recipere debet...] Incipit tertia pars huius opusculi de circumstantiarum peccatorum interrogatione. Circa tertium principale sciendum quod non sufficit confessorem solum audire ea que sibi a peccatore dicuntur... Preceptum secundum de non assumendo nomen dei invanum. Secundum preceptum est Non assumes... Contra hoc preceptum facit omnis qui false iurat vel sine causa... De ieiuniis. Si observavit indicta ab ecclesia ieiunia per totum anni circulum scilicet quadragesimam quattuor tempora et vigilias festivitatum... De usura. Si mutuavit pecuniam numeratam vel aliquid eorum que usu consumuntur ut frumentum, vinum, oleum... Preceptum octavum est de prohibitione falsi testimonium. Octavum preceptum est Non falsum testimonium dices. Quo precepto secundum Augustinum prohibetur generaliter omne mendacium... De avaritia. Avaritia que secundum Tulium est inordinatus appetitus habendi tripliciter committitur scilicet iniuste acquirendo, tenaciter retinendo et inordinate amando... De interrogationibus pertinentibus specialiter ad statum officium vel conditionem cuiuslibet confitentis, titulus iiii, et primo ab impuberibus et puberibus utriusque sexus. Capitulum primum. Hic notandum pro intelligenti dicendorum in hoc capitulo quod tam puer quam puella possent peccare mortaliter a septennio... Ab habentibus curam familiarem. Si scit se quoquomodo excommunicatum a iure vel a iudice vel alias [participavit cum excommunicatis potest esse mortale et veniale...] A iudicibus ordinariis seu de legatis laycis vel ecclesiasticis et aliis personis que in iudiciis concurrunt assessoribus actoribus reis et testibus. Capitulum iiii. Circa iudicem secularem ordinarium seu de legatum possent sic fieri interrogationes.... A medicis, phisicis et cirogicis. Capitulum viii. Si se ad practicandum posuit in medicina sine sufficienti peritia, nam si propter hoc dedit medicinam vel remedium nocivum... De sodicis. Si dedit animalia in socidam et quomodo vel quo pacto, nam huiusmodi animalia vel pecora multipliciter tradi solent... A musico. Si usus est instrumentis musicis, nam quamvis de se usus talium sit licitus et consequenter fabricatio et venditio... Ab episcopis et ceteris prelatis superioribus. Capitulum xviii. Ab episcopis et aliis prelatis secularibus possunt queri fere omnia que dicta sunt supra, ut clericis beneficiatis et curatis deinde queri potest... A religiosis. A religiosis possunt queri ea que habentur supra capitulo xv de clericis et capitulo sequens si habent beneficium curatum... Incipit quarta pars huius opusculi de penitentie iniunctione et peccatorum absolutione. Expeditis tribus huius opusculi principalibus partibus restat nunc videre ultimam que in duobus consistit... De forma absolutionis a peccatis. Circa absolutionem consideranda est forma debita vel propria et completiva ubi nota quod sicut quodlibet sacramentum habet suam propriam formam... Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht