Abbildung eines Logo
Titel
Dialogorum libri quattuor Expositio beati Gregorii pape super Ezechielem in omelias. Prefatio beati Gregorii pape in omelias super Ezechielem prophetam feliciter incipit. Dulcissimo fratri Mariano episcopo Gregorius episcopus... omelias que in beato Ezechiele propheta ut coram populo loquebar... Incipit omelia III, que interpretatur primum capitulum ab illa parte: quattuor facies uni, usque ad illam partem in eodem capitulo: similitudo autem vultus eorum... Sancta quattuor animalia que prophetie spiritu futura prevident... Incipit omelia V, que interpretatur in primo capitulo ab illa parte: ubi erat impetus... usque ad illam partem: cumque aspicerem... O quam mira est profunditas eloquiorum dei, libet huic intendere... [Incipit omelia VII, que interpretatur in primo capitulo] ab illa parte: et totum corpus... usque ad illam partem: et audiebam sonum... Sicut nostis, fratres charissimi, consuetudo prophetie est nunc ista, nunc illa conspicere et ab aliis in aliud subito verba derivare... Incipit omelia IX, que secundum capitulum interpretatur ab illa parte in principio capituli: et audivi vocem loquentis usque ad illam partem in principio tertii capituli: fili hominis... Initium libri in Ezechiel propheta magnis obscuritatibus clausum et quibus mysteriorum nodis... Incipit omelia X, in qua interpretatur tertium capitulum a principio usque ad illam partem: et veni ad transmigrationem. Solent quidam scripta alias scripturam sacri eloquii legentes cum sublimiores eius sententias penetrant... Incipit omelia XI, in qua interpretatur tertium capitulum ab illa parte: et veni ad transmigrationem usque ad illam partem: et facta est.... Inter cetera prophetie miracula hoc quoque mirandum habent libri prophetarum... Incipit omelia XII, in qua interpretatur ab illa parte tertii capituli: et facta est... usque ad finem...: et tu dormies... Servata veritate hystorie divina eloquia aliquando ex tempore, aliquando ex loco causas designant... Incipit prefatio omeliarum beati Gregorii pape libri secundi. Quia multis curis prementibus Ezechielis prophete librum coram charitate vestra totum per ordinem perscrutari non licuit. Incipit omelia XV, que exponit litteram in capitulo XL ab illa parte: et venit... usque ad illam partem in eodem capitulo: et mensus est... Vir cuius calamus mensure in manu eius describitur, venit ad portam... Incipit omelia XVII, que exponit litteram capituli XL ab illa parte: thalami autem... usque ad illam partem in eodem capitulo: et eduxit me... Memoratis superius thalamis propheta subiungit, quia thalami sex cubitorum erant hinc et inde. Incipit omelia XVIiI, que exponit litteram capituli XL ab illa parte: tet eduxit... usque ad illam partem eiusdem capituli: portam vero... Postquam de comtemplationis gratia obliquias fenestras insinuans propheta multa locutus est... [Incipit omelia XIX, que exponit litteram capituli XL ab illa parte: portam vero... usque ad illam partem eiusdem capituli: et porta atrii... Magna legentium debet esse discretio ut in sacro eloquio cum quilibet unus sermo dicitur... Incipit omelia XX, que exponuit litteram XL capituli ab illa parte: et porta atrii... usque ad illam partem in eodem capitulo: et in vestibulo... Prophete verba que largiente domino hodie charitati vestre loquenda sunt... Incipit omelia XXI, que exponuit litteram XL capituli ab illa parte: et in vestibulo... usque ad illam partem in eodem capitulo: et extra portam... Quid sumus de mysticis sensibus Ezechielis prophete locuturi... Incipit omelia XXII et ultima, que exponuit litteram XL capituli ab illa parte: et extra portam... usque ad finem capituli. Omeliarum beati Gregorii pape super Ezechielem liber secundus finit feliciter anno domini M.CCCC.XCVI. Tabula in duos libros omeliarum super tribus primis et quadragesimo capitulis Ezechielis beatissimi pape Gregorii... Adam Christum figurat, liber i, omelia vi, post c. Tacere debet prius homo quam loqui, liber i, omelia xi, a. Libri dialogorum sancti Gregorii pape. Capitulorum dialogi beati Gregorii pape per quattuor libros distincti, brevis, ordinataque annotatio. Annotatio capitulorum libri primi. De petitione Petri Diaconi ut aliqua sibi patrum narrentur exempla... Beati Gregorii pape in libros dialogorum prefatio feliciter incipit. Quadam die nimiis quorundam secularium tumultibus depressus, quibus in suis negotiis plerumque cogimur... De Anastasio abbate monasterii quod Suppentonia vocatur, capitulum VIII. Gregorius: Eodem quoque tempore venerandus vir Anastasius, cuius superius memoriam feci... Sancti Gregorii pape dialogirum liber secundus, de vita et miraculis sancti Benedicti feliciter incipit. De ortu, moribus ac conversatione sancti Benedicti, capitulum I. Fuit vir vite venerabilis Benedictus, dei gratia et nomine ab ipso sue pueritie tempore cor gerens senile... De prophetia regi Totile et Camisine antistiti facta, capitulum XVI. Tunc per se isdem Totila ad dei hominem accessit quem cum longe sedentem cerneret... De eo quod regulam monachorum scripsit, capitulum XXXVII. Petrus: Videor mihi utiliter non intellexisse, que dixeras, quando ex tarditate mea tantum crevit expositio tua. Beati Gregorii pape Dialogorum liber tertius, de vita et miraculis aliorum patrum feliciter incipit. De sancto Paulino Nolane civitatis episcopo, capitulum I. Cum vicinis valde patribus intendo, maiorum facte reliqueram, ita ut Paulini miraculum Nolane urbis episcopi... De Eutycio et Florentino servis dei, capitulum XV. Gregorius: Neque hoc sileam quod ex regione eadem venerabilis viri Sanctuali presbyteri narratione cognovi... De quadraginta rusticis qui pro eo quod carnes immolaticias comedere noluerunt, a Longobardi occisi sunt, capitulum XXVII. Nam ante hos fere annos quindecim sicut hi testant, qui interesse potuerunt, quadraginta rustici a Longobardi capti... Beati Gregorii pape Dialogorum liber quartus, de eternitate animarum feliciter incipit. Quod eterna ac spiritalia ideo a carnalibus minus credantur, quia ea que audiunt per experimentum minime noverunt, capitulum I. Postquam de paradisi gaudiis culpa exigente expulsus est primus humani generi parens... De transitu Stephani servi dei, capitulum XIX. Predicto etenim Probo aliisque religiosis narrantibus viris agnovi ea que indicare audientibus de venerabili patre Stephano... Quod quorundam anime adhuc in corpore posite, penale aliquid de spiritalibus vident, et de Theodoro puero, capitulum XXXVI. Gregorius: Sciendum quoque est, quia nonnumquam anime adhuc in suis corporibus posite penale... De vita et transitu Cassiani episcoli, capituli LV. Gregorius: Ne nobis in dubium veniant verba mortuorum confirmant hec facta viventium... Libri Dyalogorum beati Gregorii pape una cum annotationibus capitulorum feliciter expliciunt. Impressi ac diligentissime correcti Basilee per Michaelem Furter sub anno domini Millesimoquadringentesimononogesimosexto. Laus deo. Pastorale beati Gregorii pape. Capitulorum libri Pastoralis cure beati Gregorii pape, per quatuor partes distincti, brevis ordinataque annotatio. Annotatio capitulorum prime partis. Imperiti ne venire ad pastorale magisterium audeant, capitulum i. Beati Gregorii pape in librum Pastoralis cure ad Johannem Ravennatis urbis episcopum, prologus feliciter incipit. Pastoralis cure me pondera fugere delitescendo voluisse... Quod rector debeat esse discretus in silentio et utilis in verbo, capitulum IIII. Est rector discretus in silentio, utilis in verbo, ne aut tacenda proferat aut proferenda reticescat... Quod sacri precepta eloquii cum timore et amore sint quottidie meditanda, capitulum XI. Sed omne hoc rite a rectore agitur, si superne formidinis et dilectionis spiritu afflatus studio se quotidie sacri eloquii precepta meditetur... Incipit tertia pars, demonstrans qualiter bonus pastor subditos suos docere debeat et admonere. Quod non una eademque cunctis exhortatio congruat, cum collecta enumeratione diversitatum, quibus aliterque singuli admonendi veniunt, cspitulum I. Quia igitur qualis esse debeat pastor ostendimus, nunc qualiter doceat, demonstremus... De diverso modo admonendi incolumes atque egros, capitulum XIII. Aliter admonendi sunt sincolumes atque aliter egri... De diverso modo admonendi illos qui sua misericorditer tribuunt atque illos qui aliena rapere contendunt, capitulum XXI. Aliter admonendi sunt qui iam sua misericorditer tribuunt atque aliter qui et aliena rapere contendunt... De diverso modo admonendi eos qui in hoc quod temporaliter appetunt prosperantur, atque eos qui ea que mundi sunt, concupiscunt, sed tamen adversitatis labore fatigantur, capitulum XXVII. Aliter admonendi sunt, qui in hoc quod temporaliter appetunt, prosperantur... De diverso modo admonendi illos qui licet minima crebro tamen illicite faciunt, atque illos qui se a parvis custodiunt sed aliquando in gravibus dimerguntur, capitulum XXXIIII. Aliter admonendi sunt qui licet minime crebro tamen illicita faciunt... Incipit quarta pars pastorem recte docentem admonens, ut frequenter ad se redeat infirmitatem suam quanta valet consideratione ad memoriam mentis revocando, ne de acceptis virtutibus intumescat, unico capitulo comprehensa. Sed quia sepe dum predicatio modis congruentibus ubertim funditur... Beati Gregorii pape liber cure Pastoralis insigni laude commendatus, diligenti studio emendatus ac debita distinctione partitus, vigilantique cura in urbe Basiliensi arte impressoria perfectus, feliciter explicit sub anno domini Millesimoquadringentesimononogesimosexto, die vero decimoquinto mensis Februarii. Laus deo. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht