Abbildung eines Logo
Titel
Speculum vitae humanae Ad sanctissimum et beatissimum dominum dominum Paulum secundum pontificem maximum liber incipit dictus speculum vite humane, quia in eo cuncti mortales in quovis fuint statu vel officio spirituali ac temporali speculabuntur eius artis et vite prospera et adversa ac recte vivendi documenta editus a Rodoico Zamorensi et postea calagaritano hispano eiusdem sanctitatis in castro suo sancti angeli castellano. Prefacio utilis in quo autoris huius libri vita eiusque studia recoluntur et tandem admonet ad studia legis divine pocius quam humane et de effectu legum humanarum et de ordine procedendi in hoc libro. De materiis pertractandis in primo libro et de tabula capitulorum eius. Primus liber agit de cunctis statibus et exercitiis sive vivendi modis temporalibus incipiens a Cesarea potestate et regali dignitate... De materiis pertractandis in secundo libro et de tabula capitulorum eius. Incipit capitulum primum primi libri videlicet de primo et sublimioni statu temporali que est status et gradus imperialis et regalis ac aliorum principum secularium... Super cunctas humanas temporalesque dignitates et sublimitatis eminentias imperialis et regalis status culmen et exellentiam obtinent... Capitulum tertium de curialibus et de exertio et vita et moribus illorum et aliorum potentum, ducum, comitum et baronum ceterumque qui principum favores et officia sequuntur et de laudibus et commendatione huius status. Gloriosa plurimum cesarum atque regum amicitia semper fuit... Capitulum quintum de nobilitate generis et scientie ac morum et quomodo ortum habuit et an a regum et principum sola voluntate et concessione recte acquiveratur nobilitas. Plurimum falluntur qui generis claritatem quam nobilitatem vocamus ex sola principum amicitia... Capitulum septimum de laudibus, preconiis et commendatione nobilitatis generis et de illius virtutibus et utilitate. Consuetum igitur ordinem sequentes post premissa que de nobilitate adduximus afferenda sunt brevi sermone paucula ex multis laudum preconia... Capitulum nonum de armata militia et exercitio armorum et de laudibus et commendatione huius exercitii et an vacantes armis sint veri cives et partes civitatis. Plurima et laudata preclaraque exercitia mortalium hominum adinvenit industria... Capitulum undecimum de vita et statu coniugali in sancto et immaculato matrimonio et de necessitate, utilitate, laudibus et prerogativis vite coniugalis super alia vivendi genera. Vite coniugalis status, quam sanctus quam immaculatus atque necessarius existat, nemo est qui nesciat, nisi qui se hominem ac ex viro et femina natum ignorat... Capitulum decimumquartum de oneribus et laboribus et incommodis prefecture et indicature et presidentie in populis et de periculis huiusmodi exercitii. Sed post huius exercitii laudes videlicet indicandi et presidendi honorem tantopere commendatum... Capitulum decimumoctavum de incommodis et oneribus exercitii iuristarum et artis advocationis in causis et iuditiis et de periculis huius status et modi vivendi et de damnis que ex illo veniunt reipublica et an litigia nutriantur ex advocatorum copia et an humana iustitia potest impleri in iure naturali. Iurisperitorum eorum presertim qui forenses causas agunt in iudicio quos advocatos vel causidicos appellamus... Capitulum vicesimumprimum de exercitio agriculture et de laudibus et commendatione huius naturalis et innocentissimi exercitii et de utilitatibus generi humano ex illa provenientibus et quomodo deo acceptum est. Agriculturam optimum esse vivendi genus nemo ambigit, nisi qui vivere nescit. Capitulum xxiiii de disuasione in genere vite mechanice et quomodo licet sint artes necessarie, tamen non est necessarium illarum habere exercitium. Item in rubricella sequenti agit quare mechanice artes invente sunt et quas sit illarum finis et quare sic appellentur et an sint utiles ingeniis hominum et an artifices sint veri cives et partes civitatis. Fateor, fili mi, magna est vis quibusdam hominibus in dicendo, nam tuo Cicero ne teste tanta est copiose dicentis virtus... Capitulum xxvii de tertia arte mechanica videlicet de navigatoria et artibus d´ei subalternatis et de utilitate et laudibus earum, demum de laboribus, miseriis et periculis que eas comitantur. Navigatoria siquidem tertio loco mechanicis artibus subalternatur, que eadem cum mercatura videtur... Capitulum tricesimumsecundus de septima arte mechanica videlicet medicina et de eius necessitate et utilitate et laudibus demum de illius abusu laboribus et periculis. Medicine vero ars fateor inter mechanicas nobilior est, tanquam a natura ipsa hominibus donata... Capitulum tricesimumsextum de rethorica que est tertia liberalis ars et de eius ortu et utilitate ac laudibus, rursus de eius abusu et qualis debet esse orator et ad quid valet eloquentia sine sapientia et quomodo aliquando est mortifera. Rethorica tertia et liberalium artium sic dicta quasi ornatus sit locutionis secundum Alfarabium... Capitulum tricesimumnonum de secunda mathematica videlicet de musica et de eius laudibus et de utilitate ac illius incommoditate miseriis et laboribus. Musica vero altera mathematica est que ut dixi consonam ultitudinem proportionum suarum in quadam equalitate vocum conciliat... Capitulum xliii, in quo ostenditur homines in quovis statu viventes non solum penas exilii, cruciatus et mortes et cetera corporalia incommoda assidue pati sed et alias diversas intrinseca mentis afflictiones, ut nusquam vita aut sorte sua contenti sint. Et breviter tangit particulariter omnes fere huiusmodi animi querelas et molestias ad utramque partem. Postremo parum est mortalibus quas pauloante enarravimus miserias ne dixerim supplicia, calamitates et penas corporales perpeti... Sequitur liber secundus de statu et vita spirituali ecclesiastica et regulari. Mirabitur forsan sanctitas tua beatissime pater ac clementissime domine quod in hoc opusculo recti ordinis rationem perverterim... Capitulum tertium de plurimis temporalibus et corporalibus incommodis, amaritudinibus et miseriis et calamitatibus romanorum pontificum et de illorum promptis et ei coniunctis laboribus et periculis, anxietatibus et inseparabilibus erunnis (?). Qui aures audiendi habet, non sine magno meritione audivit eat spirituales miserias et mentis afflictiones, pauculas quidem ex multis... Capitulum quintum de verissimis causis brevitatis vite summorum pontificum et an sit verum uniformiter quod parum in papatu vivant et an in hoc romani pontifices differant a ceteris mortalibus. Assignate sunt cause et rationes brevitatis vite summorum pontificum prout quibusdam sapientibus placuit que etsi vere et exemplares ac rationi satis consone videantur... Capitulum sextum in quo assignantur cause et rationes quare illorum opinio non sit tenenda qui putarunt summis pontificibus bonis et reprobis uniformiter insitum et proprium esse, ut in pontificatu parum vivant. Ceterum ut huic articulo finem demus, ne de illorum simus numero, que ab aliis mature tradita leviter refellunt... Capitulum octavum de exellentia (!) et prerogatica status et dignitatis cardinalatus et de laudibus et preconiis eius. Cardinalatus siquidem dignitas et exellentia (!) post summum pontificatum ultra omnes ecclesie dignitates supereminet ac culmen gloriam et potentiam obtinet... Capitulum decimum de sublimitate exellentia (!) et dignitate status patriarcharum, archiepiscoporum, episcoporum, prelatorum, presbiterorum et ministrorum ecclesie et de perfectionis status eorum. Cogit ordo politicus ut attingamus ceteros status gerarchicos vite spiritualis videlicet patriarcharum, archiepiscoporum, episcoporum... Capitulum decimumtertium de dignitate et prerogativa officii decanatus in ecclesia et de illius honore et veneratione et de hiis que ei competunt, demum de plurimis oneribus et afflictionibus ac defectibus et periculis decanorum. Audita sunt preconia, laudes necnon exellentia, preeminentia ac sanctimonia status ecclesiastici in genere et communi... Capitulum decimumsextum de dignitate et honore officii thesaurarii vel custodis ecclesie et de hiis que ad eum pertinent, demum de plurimis oneribus et calamitatibus, afflictionibus, defectibus et periculis illorum qui talia officia habent. Thesaurarius sive custos precipua quadam prerogativa ac honoris preeminentia in sacrosancta ecclesia fulget... Capitulum xx de preeminentia, neccesitate et utilitate officii sacerdotum curatorum, rectorum curam animarum habentium, demum de pluris huius status laboribus et calamitatibus, defectibus et periculis. Rectoris curatisque sacerdotis eximia est dignitas atque per necessarium, saluberrimumque ministerium habet enim in primis illum familiarissimum atque salutiferum ad veri corporis Cristi accessum assiduum... Capitulum vicesimumsecundus de prima comparatione horum duorum statuum videlicet qualiter hii duo status clericorum et monachorum se habent alter ad alterum comparatus et quis eorum sit simpliciter eligibilior quantum ad eminentiam et perfectionem status ac etiam vite et santitatis. Considerandum rursus occurrit atque discutiendum, qualiter hii duo status sei vivendi modi ecclesiasticorum et religiosorum... Capitulum vicesimumquintum de exellentia et laudibus vite monastice et religiose et de pluribus causis propter quas preeligenda sit quam alius vivendi modus. Monasticam religiosamque vitam preconiis laudibusque efferre, non puto aliud fore, quam lucem ipsam facibus adiucare, habet enim hoc vite genus... Capitulum vicesimumoctavum de inclinatione et dispositione naturali et diversitate complexionum et abiiitatum (!) hominum quantum ad religionem et consilio in talibus. Ultra predicta nonnulli cautos agunt et attentos religionem ingredi volentes et ut inclinationes suas ac dispositiones naturales et complexiones attendant... Conclusio libri totius ad sanctissimum dominum. Accipe, beatissime pater, hoc humane vite speculum tuo nomini sed multorum utilitati dicatum, ut per te qui speculum et totius mortalis vite norma datus es, cuncti fideles in quovis statu arte gradu ac dignitate constitui speculentur... Explicit brevis tabula a repertorium per alphabetum in presenti libro Speculum vite humane nuncupato. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht