Abbildung eines Logo
Titel
Copulata tractatuum Petri Hispani etiam parvorum logicalium et trium modernorum Copulata commentaria textui omnium tractatuum Petri Hyspani etiam parvorum logicalium et trium modernorum perquam solerter inserta... Epitaphium angelici doctoris beati Thome filii Landolphi illustrissimi comitis Aquinorum viri eruditissimi qui vulgariter doctor sanctus nuncupatur. Circa initium summularum Petri Hyspani in quibus breviter et compendiose determinat de his que in libris logice ab Arestoteles, Boetio, Porphirio et ab aliis plerisque diffuse ac partim dispendiose pertractantur... Queritur itaque primo quid sit philosophia. Dicendum secundum communiter definientes eam quod est divinarum humanarumque rerum cognitio... Tractatus primus. Dialectica est ars artium scientia scientiarum ad omnium methadorum principia viam habens. Premissis quibusdam communibus in qualibet scientia requisitis consequenter accedendum est ad textum... Sonus non vox est qui generatur ex collisione duorum corporum inanimatorum... Hic consequenter diffinit secundum membrum dicte divisionis scilicet sonum non vocem... Verbum est vox significativa ad placitum cum tempore cuius nulla pars separata aliquid significat finita et recta. Premissa parte materiali propositionis que sercat per modum subiecte... Queritur utrum definitio verbi sit conveniens et bona. Subiectum est illud de quo aliquid dicitur, predicatum vero est illud quod dicitur de altero scilicet de suo subiecto. Hic consequenter definit partes propositionis cathegorice et ostendit primo quod sit subiectum, deinde quod sit predicatum. Queritur quotuplices sunt partes propositionis. Contrarie sunt universalis affirmativa et universalis negativa eiusdem subiecti et predicati... Hic notificat primo propositiones contrarias et precedit oppositio contraria contradictoria ideo... Queritur quot conditiones sunt ad hoc requisite quod alique propositiones sint contrarie... Lex contradictoriarum talis est quod si una est vera reliqua erit falsa et econtra. Hic tertio manifestat legem contradictoriarum propositionum, dicens ut patet in textu in qua lege tanguntur duo... Queritur quare due contradictorie non possent simul esse vere neque simul false. Copulativa est illa in qua coniunguntur due prepositiones cathegorice mediante hac coniunctione et ut sortes currit et Plato disputat. Hic consequenter Petrus Hyspanus determinat de secunda specie prepositionis hypothetice scilicet copulativa... Queritur utrum ista sit copulativa sortes currit et Plato disputat vel baculus stat in angulo. Propositio modalis est illa que modificatur aliquo istorum sex modorum ut sortem currere est possibile, sortem currere est impossibile, sortem currere est contingens... Postquam autor determinavit de modo diffinitive et divisive que est forma propositionis modalis et posuit varia genera modorum ad investigandum... Circa initium secundi tractatus Petri Hyspani qui est de predicabilibus extractus de libro predicabilium... Argumentum: partes precedunt totum ergo tractatus de quinque universalibus deberet precedere tractatum de propositione. Queritur quare iste tractatus secundus precedit tertius. Genus est quod predicatur de pluribus differentibus specie in eo... Positis acceptionibus ipsius generis hoc consequenter definit unum membrum quod sibi est ad positum scilicet genus tertio modo. Queritur utrum genus predicabile distinctum ab aliis sit bene definitum. Individuum est quod de uno solo predicatur ut sortes de seipso... Hic incidentaliter post coordinationem habitam Petrus Hyspanus definit individuum dicens, individuum est quod predicatur de uno solo... Queritur quare Petrus Hyspanus definit hic individuum. Dicendum quod hoc facit propter duplicem rationem, prima est quia in arbore ponitur individuum... Proprium dicitur quadrupliter, primo dicitur proprium quod inest alicui speciei et non omni... Postquam autor determinavit de genere specie et differentia que predicantur essentialiter, hic consequenter determinat de aliis universalibus vel predicabilibus... Queritur utrum modi proprii sint sufficienter assignati. [C]ommune est omnibus quinque predicabilibus de pluribus predicari. Postquam Petrus Hyspanus determinavit de unoquoque predicabili secundum se et absolute hic consequenter determinat de ipsis respective et comparative secundum convenientiam et differentiam. Queritur utrum commune sit omnibus quinque predicabilibus de pluribus predicari. Circa initium tertii tractatus que est de decem predicamentis secundum quod subiiciuntur intentionibus secundis... Argumentum: iste tractatus tertius deberet precedere primum ergo hoc ordo est malus... Univoca dicuntur quorum nomen est commune et ratio substantie secundum illud nomen est eadem... Hic consequenter Petrus Hyspanus ponit diffinitionem secundam que est univocorum, dicens (...) exempla patent in textu... Queritur utrum univoca sint bene a Petro Hyspano diffinita, pro responsione notandum quod duplicia sunt univoca... Diversorum generum et non subalternatim positorum diverse sunt species et differentie ut animalis et scientie... Posita prima regula que valet ad cognoscendum ordinem secundum sub et supra illorum que sunt in eodem predicamento... Queritur utrum regula antepredicamentalis secunda sit sufficiens et vera. Item omnibus secundis substantiis et differentiis earum convenit univoce predicari... Hic ponit secundam proprietatem que solum convenit secundis substantiis... Queritur utrum omnibus secundis substantiis et earum differentiis conveniat univoce predicari de primis. His visis dicendum est de comitatibus quantitatis, prima est quantitati nihil est contrarium ut bicubito, tricubito... Postquam autor posuit ea que pertinet ad essentiam quantitatis et eius proprietatem... Item relativa posita se ponunt et perempta se perimunt ut si duplum est dimidium est et econtra... Hic ponit primum correlarium et est quod relativa posita se ponunt et perempta se perimunt... Arguitur unum oppositorum non ponit reliquum sed removet ipsum... Tertia species qualitatis est passio et passibilis qualitas... Hic prosequitur de tertia specie qualitatis dicens... et ille qualitates dicuntur passibiles que in sensibus efficiunt passionem... Queritur quare ista tertia species ponitur post secundam, dicendum quod immo quia in secunda specie ponuntur naturales positione (!) anime... Actio est secundum quam in id quod subijcitur agere dicimur ut secans aliquis dicitur agere in eo quod secat. Postquam Petrus Hijspanus de quattuor principalioribus predicamentis determinavit habentibus simplicem modum predicandi de substantia... Queritur utrum actio sit predicamentum ab alijs distinctum. Proprietates ubi sunt due, prima est quod ubi nihil est contrarium... Hic communiter determinat de proprietatibus ipsius ubi, quarum prima est quod ubi non habet contrarium... Argumentum: sursum esse et deosum esse sunt ubi et tamen contrariantur, ergo unum ubi contrariatur alteri. Privative opposita sunt que habent fieri circa idem subiectum ordine irregressibili et tempore determinato a natura (...) dico... Postquam autor determinavit de oppositione relativa et contraria in quibus ambo extrema sunt forme reales. Circa initium quarti tractatus Petri Hyspani qui extractus est ex libro primorum Arestotelis, queritur primo quid sit subiectum huius quarti tractatus. Notandum quod passio istius subiecti diversimode assignatur, nam aliqui ponunt pro passione concludere... Modus est ordinatio duarum propositionum in debita qualitate et quantitate. Postquam posuit definitionem et divisionem figure hic consequenter definit modum qui est secundum principium formale et propinquum syllogismi. Queritur utrum modus et figura sint principalia syllogismi formalia. Quartus modus constat ex maiore universali negativa et minore particulari affirmativa... Hic describit quartum modum prime figure, dicens quod talis constat ex maiore veluti negativa et minore particulari affirmativa... Baroco: Quartus modus constat ex maiori veluti affirmativa et minore particulari negativa particularem negativam directe concludentibus... Hic Petrus Hyspanus docet formare quartum modum huius figure qui est baroco. Circa initium quinti tractatus Petri Hyspani qui est de syllogismo dyalectico cuius principia sunt loci dyalectici et maxime dyalectice extractis ex libris thopicorum Arestotelis. Argumentum: est aliquis syllogis contractus ad materiam neccessariam sicut est syllogus demonstrativus... Exemplum est quando unum particulare probatur per aliud propter aliquid simile repertum in ipsis... Hic consequenter determinat de quarta specie argumentationis scilicet de exemplo, et est exemplum quando est processus ab uno particulari ad aliud... Et econverso locus a definito continet tot argumenta et tot maximas sicut locus a definitione. Hic Petrus Hyspanus convertit locum a definitione ostendens quid sit locus a definito... Totum integrale est quod est compositum ex partibus quantitae habentibus et pars eius dicitur pars integralis. Hic determinat de loco a toto integrali, dicens totum integrale est etc. ut patet in textu. Forma est que dat esse rei et conservat rem in esse. Postquam determinatum est de loco a causa efficiente et materiali, hic consequenter determinat de loco a causa formali et ab eius effectu... Contrarietates est contrariorum oppositio ut albi et nigri... Hic consequenter determinat de loco a contrariis et primo ostendit quod sit contrarietas... Locus a casibus est habitudo unius casus ad reliquum ut iustum est bonum, ergo quod iuste fit, bene fit. Hic determinat de loco a casibus quem definit... Circa initium sexti tractatus Petri Hyspani qui intitulatur tractatus de fallacijs seu locis sophisticis et extractus est ex libro elenchorum Arestotelis, queritur primo quod sit subiectum huius tractatus. Syllogismus sophisticus ut definitur ab Arestotele in elenchis est qui apparet syllogismus et non est... Hic ultimo diffinit syllogismum sophisticum... [E]quivocatio est multiplicitas dictionis eiusdem secundum substantiam et modum proferendi ut in hoc nomine canis... Postquam superius determinavit de fallacia diffinitive et divisive in fallacias in dictione et extra dictionem et de numero fallaciarum et similiter de triplici multiplici penes... Secundus modus est quando fit paralogismus secundum transumptionem, transumptio in dicitione... Hic ponit secundum modum, dicens quod secundus modus provenit ex eo quod oratio actualiter una proprie unum sercat... Secundus modus huius fallacie divisionis provenit ex eo quod aliqua determinatio potest referri ad diversa... Hic assignat secundum modum, dicens quod provenit ex eo quod aliqua determinatio potest determinare diversa... Sequitur de fallacijs extra dictionem que sunt septem scilicet accidens... Postquam Petrus Hyspanus determinavit de fallacijs in dictione hic consequenter determinat de fallacijs extra dictionem. Elenchus est syllabus contradictionis unius et eiusdem, non nominis tamen, nec etiam rei tamen, sed nominis et rei simul... Sequitur de fallacia secundum non causam ut causam, ad cuius evidentiam sciendum quod duplex est syllogismus... Copulata commentaria sex tractatuum Petri Hyspani secundum doctrinam sancti Thome Aquinatis, studio magistrorum Colonie in bursa montis regentium industriose collecta et nuper pro exercitio neophytorum logice solerter impressa per Henricum Quentell anno domini M.cccc.xcvi decimasexta die May finiunt feliciter. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht