Abbildung eines Logo
Titel
Copulata super omnes tractatus parvorum logicalium Petri Hispani et nonnullos modernorum secundum viam Albertistarum / Thesaurus sophismatum circa tractatus Parvorum Logicalium Petri Hispani Copulata omnium tractatuum parvorum logicalium Petri Hyspani tribus adiectis modernorum tractatibus in suis commentariis textui pulcerrime annotatis, in argumentis et replicis denuo diligentissime correcta iuxta inviolatum processum magistrorum Colonie bursam montis regentium ac invictissimam doctrinam sancti Thome uberrime propagantium. Circa initium parvorum logicalium, quorum ignorantia plerosque magnos in multarum propositionum veritate et falsitate turpiter errare facit... Queritur ergo primo quot sint tractatuli parvorum logicalium a Petros Hyspani traditi. Dicendum est quod sunt octo... Terminus ut hic sumitur vox sercans universale vel particulare ut homo vel sortes et sic de aliis. Hic definit secundum membrum dicte divisionis scilicet terminum incomplexum, dicens quod terminus ut hic sumitur id est secundum propositam intentionem est vox sercans... Queritur quare dicitur, terminus ut sic sumitur. Dicendum quod ideo quia terminus in aliis locis aliter sumitur et tunc habet alias definitiones... Differunt autem suppositio et sercatio, quia sercatio fit per impositionem vocis ad sercandum rem... Hic Petrus Hyspanus ponit differentiam suppositionis et sercationis et hoc ideo, quia ambo formaliter conveniunt termino supponenti... Queritur quot sunt differentie inter suppositionem et sercationem. Dicendum quod sunt tres secundum quod res artificialiter facte tripliciter differunt... Accidentalium suppositionum alia simplex alia personalis, suppositio accidentalis simplex est acceptio termini communis pro re in universali significata per ipsum terminum ut cum dicitur homo est species, animal est genus. Hic subdivit suppositionem accidentalem in simplicem et personalem. Ratio divisionis est ista quia suppositio accidentalis habet fieri in termino communi posito in propositione... Queritur ad quid valet suppositio simplex. Dicendum quod primo valet ad assignationem subiectorum scientie... Suppositio confusa est acceptio termini communis pro pluribus mediante signo universali ut cum dicitur omnis homo est animal... Hic definit secundum membrum dicte divisionis scilicet suppositionem confusam, dicens quod suppositio confusa est acceptio termini communis... Argumentum: suppositio confusa est acceptio termini communis pro omnibus, ergo non solum pro pluribus... [R]elativum est duplex, uno modo relativum est cuius esse est ad aliud se habere et hoc relativum est unum de decem predicamentis... Iste est tractatus secundus parvorum logicalium in quo postquam Petrus Hyspanus determinavit de suppositionibus terminorum absolutorum consequenter exequiritur de suppositionibus terminorum respectivorum... Argumentum: relativa non supponuntur ergo superflue hoc agitur de eorum suppositionibus... Habito de relativo substantie dicendum est de relativis accidentis, relativum autem accidentis est quod refert eandem rem per modum denominationis... Hic Petrus Hyspansus postquam expedivit se de relativis substantie et eorum suppositionibus consequenter in isto ultimo capitulo incipit determinare de relativis accidentium... De ampliatione, que sit ratione suppositorum, talis datur regula, terminus communis supponens verbo habenti vim ampliandi a se vel ab alio... Hic Petrus Hyspanus ponit duas regulas de ampliatione, prima datur de ampliatione que fit respectu suppositorum... Queritur utrum he due regule circa ampliationem assignare sint vere. Dicendum quod sic patet primo per declarationem particularum... Sequitur de appellatione. Appellatio est acceptio termini pro re existente. Iste est quartus tractatus partialis huius septimi in quo determinat Petrus Hyspanus de una passione termini, que dicitur appellatio et circa hoc tria facit, quia primo describit appellationem... Queritur que sit ratio ordinis huius tractatus ad precedentes. [R]estrictio est coartatio termini communis a maiori suppositione ad minorem, ut dictum est prius. Iste est tractatus partialis et quintus huius septimi in quo postquam Petrus Hyspanus determinavit de ampliationibus appellationibus consequenter agit de restrictionibus... Queritur quid est subiectum huius tractatus. Dicendum quod terminus restringibilis et restrictio est eius propria passio... Item alia datur regula. Terminus communis supponens vel apponens verbo de futuor, etiam supponit pro his que sunt vel erunt sub forma termini supponentis... Tertia regula de verbis futuri temporis est talis: terminus communis supponens vel apponens verbo de futuro simpliciter sumpto non habente vim ampliandi sub forma termini supponentis... Argumentum: non videtur gratia cuius verbum futuri temporis magis restringat ad presentia quam preterita... Sequitur tractatus distributionum. Distributio est multiplicatio termini communis per signum universale facta... Iste est sextus tractatus parvorum logicalium Petri Hyspani in quo determinat [de sexta proprietate termini que est distributio...] Queritur utrum definitio distributionis sit conveniens in singulis eius particulis. Dicendum quod sic quia terminus communis sercat primo et principaliter naturam communem multiplicabilem in plura supposita... Queritur utrum definitio distributionis sit conveniens in singulis eius particulis. Dicendum quod sic quia terminus communis sercat primo et principaliter naturam communem multiplicabilem in plura supposita... Secundum predicta queritur de hoc sophismate omnis homo est et quodlibet differens ab illo est non homo... Premissis difficultatibus que tangunt hoc signum omnis quo ad eius significationem et etiam distributionem hic consequenter ad maiorem declarationem dictorum movet aliqua sophismata... Sequitur de hoc signo neuter quod sercat idem quod uterque cum negatione sibi preposita... Hic consequenter ad declarationem huius signi neuter quid sercat idem quod uterque negatione preposita tale movet sophisma... Argumentum: in probatione sophismatis arguitur a partibus totius in quantitate sufficienter enumeratis ad suum totum, ergo illa probatio est bona. Argumentum: propositio exponibilis est quoddam complexum, ergo non est subiectum... Sequitur de infinito cuius quedam solent assignari distinctiones, prima est quod infinitum quinque sumitur negative... Postquam autor determinavit de incipit et definit hic consequenter determinat de hoc nomine infinitum... Queritur utrum arguendo a propositione exponibili de infinito ad suas exponentes et econtra sit bona communa. Circa initium tractatus obligatoriorum queritur primo quare iste tractatus et sequens sequuntur precedentes. Queritur quid sit subiectum tractatus libro obligatoriorum. Dicendum quod propositio obligistica id est propositio ad cuius affirmationem vel negationem facta est obligatio... Secunda regula est omnes nostre responsiones et oppositiones tempore obligationis facte reputari debent tanquam facte pro eadem mensura temporis vel instantis... Hic ponit secundam regulam regulantem processum huius artis que continet duas partes, prima est omnes nostre responsiones et oppositiones... Argumentum: ista propositio tu non es obligatus est impertinens ad istam omnis homo est Thome... Hic in tertia parte ad supradictorum pleniorem declarationem ponuntur quedam exempla, primum est dicat oppositiones ad respondentem pono tibi istam... Iste est tractatus insolubilium qui dividitur in tres partes, in prima diffinit propositionem insolubilem... Nono notandum quod consequentia bona dividitur in consequentiam formalem et materialem... Hic dividit autor consequentiam bonam in consequentiam materialem et formalem sed secundum veritatem consequentia materialis non est bona... Quinta regula est hec arguendo ab inferiori ad superius cum negatione postposita valet consequentia ut homo non currit ergo animal non currit. Hic ponit quartam regulam que talis est arguendo ab inferiori ad superius negatione... Decimaoctava regula est arguendo a toto copulato extremo ad alteram eius partem non valet consequentia de forma... Hic consequenter ponit decimaoctavam regulam que est arguendo a toto copulato... Incipit tractatus syncathegorematum Petri Hyspani. Ab eo quod res est vel non est oratio vera vel falsa dicitur sed a dictionibus syncathegorematicis... Propositionum cathegoricarum participant utroque termino ut homo currit, homo non currit... Postquam Petrus Hyspanus determinavit de propositione definitive et divisive et qualitate et quantitate propositionis hic iam determinat de eius passionibus et primo de passione intrinseca... Queritur ad quid valent iste due divisiones. Dicendum quod prima valet ad cognoscendum quibus propositionibus conveniat oppositio... Thesaurus sophismatum circa tractatus parvorum logicalium iuxta disputativum processum magistrorum burse Montis, singulis secundis quartis et sextis feriis quamdiutissime observatum, ad profectum neophicorum inibi studentium lucubratissime collectus. Quanquam parvorum logicalium expositiones varie sunt quibus incognita facile demonstrantur, cogitavi tamen iuxta ingenioli mei parvitatem... Sophisma primum prohemiale. Octo sunt parvorum logicalium tractatuli sollerter a Petro Hyspano editi. Sophisma primum. Subiectum tractatus appellationum terminus appellans est adiectivis simpliciter repugnans. Hoc sophisma habet duo complexa, primum dicit quod subiectum tractatus appellationum sit terminus appellans... Circa primum tractatum modernorum qui dicitur obligatoriorum septem occurrunt sophismata mirabili brevitate omnia principalia puncta explanantia. Sophisma primum. Obligatio sumpta logice, est propria passio propositionis obligistice. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht