Abbildung eines Logo
Titel
Secreta mulierum et virorum Scribit philosophus philosophorum princeps quatuor ethicorum Homo est optimum eorum que sunt in mundo et mundus sumitur hic pro omnibus contentis in spera activorum et passivorum... [I]ncipiunt secreta mulierum et virorum ab Alberto Magno composita. Textus. Dilecto sibi in Cristo socio et amico N, clerico de tali loco... Commentum. Iste liber cuius subiectum est contractum ad ens mobile... Textus. Sed ex hiis que dicta sunt oriuntur plura dubia, primum est utrum ille fluxus fiat per colorem sanguineum vel per aliquem alium... Commentum. Hic autor movet quatuor questiones secundum ordinem ut in textu, nota fluxus menstruorum est sanguinei coloris... Textus. Sed ex isto statim oritur dubitatio quia alicui potest esse dibium, utrum Saturnus regnet in cuiuslibet embrionis conceptione... Commentum. Hic movet dubium et est id Si dictum esser verum sequeretur quod Saturnus semper regeret... Textus. Et non oppinetur aliquis illa ficta fore, nam fides huius in multis experimentis valeat inveniri, noscat ergo experimentum quivis quod malum et venenosum est tangere aliquod membrum... Commentum. Hic autor confirmat dicta sua per experimenta, nota si carnes in plenitudine lune ponerentur ad radios lune tunc converterentur in vermes et tunc magis quod in alio tempore... Textus. Et sciendum quod omnes stelle et alie partes corporis super celestis illa officia divinitus ipsa exequuntur... Commentum. Hic autor ponit unum notabile quia prius dictum est quod natus sub diversis planetis diversimode regitur et producitur... [Textus.] Sed de hiis que dicta sunt intendo quedam dubia movere quorum solutiones et determinationes vobis committo, primum est utrum possibile sit in illo tempore quando vir est in coitu si effectus fulminis per omnem motum fuerit.... [Commentum.] Hic autor movet quedam dubia et primum dubium solvitur sicut dicitur quod fulmen in hora eiectionis seminis potest impedire semen a forma... Textus. Et si aliquis diceret et argueret sic si monstra possent fieri sequeretur quod natura posset privari fine quia semper intendit agere regulariter. [Commentum.] Hic autor ponit obiectionem seu instantiam et solvit in textu pro quo nota regulariter intendens producere potest impediri per naturem particularem... Textus. Sed antequam nostrum sermonem ad alia convertamus, notandum est unum nobile signum quod fit ad cognitionem masculi in utero matris existens et est illud. [Commentum.] Hic autor ponit secundum documentum et nota quod quando mulier concepit tunc debilitatur et variatur gratia fetus concepti in ipsa... Finis huius tractatuli venerabilis Alberti Magni. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht