Abbildung eines Logo
Titel
Vocabularius breviloquus / Joh. Reuchlin. [Enth.:] Ars diphthongandi / Guarinus Veronensis [u.a.] Vocabularius breviloquus cum arte dipthongandi punctandi et accentuandi Sunt qui sibi iam plurima comparare volumina statuerunt a quorum profecto lectione sepius dictionum avertit ignorantia Guarinus Veronensis floro suo salutem plurimam dicit Non sine causa factum esse certo scio quod dipthonganda vocabula scire te velle intelligo Compendiosus de arte punctuandi dialogus feliciter incipit. Discipulus: Salve magister egregie. Magister: Et tu charissime adolescens. Incipit tractatus de accentus perutilis Accentus est artificiosa modulatio vocis in significativa prolation Incipit Breviloquus vocabularius. Aa a domine deus ecce nescio loqui quia puer ego sum Hieremie primo. Licet istud verbum propheticum ab ipso propheta alio sive sit enarratum A ante E Aer m. t. secundum usum caret plurali nummero et est unum de quattuor elementis A ante P Apathia thie grece, latine inpassibilitas. A ante X Axa filia Caleph fuit. B ante I Bal nomen ydoli cuiusdam et interpretatur singulare secundum Ysidorum vide infra in Belus. Bia grece id est violentia latine. C ante A Caath penitentia vel patientia dicitur. C ante H Cecula f. p. est genus serpentis sic dicta quia est parva et non habet oculos. Chalcos grece latine es vel fex dicitur. C ante R Coactio est duplex, absoluta et conditionalis. Coactio absoluta est cui resisti non potest cum quis violenter trahitur ad aliquid faciendum Cra vox est corvorum. D ante A Dabir sive davir oraculum dei sed in libro Regum interpretatur loquela. D ante I Dia vel potius dyo apud grecos plures habet significationes secundum enim quod scribitur per y grecum nomen est E ante R Eacides pe. cor. id est Eaci nepos id est Achilles, unde quidam Aiote Eacida romanos vincere posse. Era ere f. p. id est pecunia sive moneta et dicitur ab es. F ante A F in latinis dictionibus ponimus ut fama filius. In grecis vero dictionibus ph ut Orpheus Pheton. F ante E Febris morbus quidam et dicitur a ferveo ves quia facit hominem fervere vel dicitur a frigeo ges quia facit hominem frigere F ante R Fracticius a um quid facile fragi potest. G ante A A apud latinos nullius syllabe est terminalis nisi cum loco d vel b ponitur ut in ad vel sub vel ob prepositionem ut agger aggredior suggero. H ante A Habel interpretatur iustus vel luctus quo nomine prefigurabatur occidendus H ante O Holigopomenom est sub paucis verbis multorum comprehensio I ante O Ia est nomen domini secundum quod est invisibilis ex quo et allelu quod est laus vel laudare componitur alleluia id est laus invisibilis vel laudare invisibilem I ante O Ioab interpretatur spirans vel robus domini. K ante A Ket q. quamvis figura et nomine videantur aliquam habere differentiam cum c tamen eandem tam in sono vocum quam in metro continent potestatem. L ante I Lia interpretatur laboriosa utique fuit laboriosa in generando, plures enim dolores quam Rachel fecunditate pariendi perpessa vel experta est. L ante O Locator oris est ille qui rem aliquam pro certo pretio vel certa mercede sibi consueta uti permittit M ante A M littera obscurum in extremitate dictionum sonum habet ut templum, apertum, in principio M ante E Meandrus dicitur m. g. vel hoc Meander dri. i. flexuositas cuiuslibet amnis (!) quod etiam generaliter pro qualibet tortuositate et deceptione invenitur M ante I Mica ce f. reliquere panis vel quod cadit de pane dum frangitur et comeditur et dicitur a minutus a um quasi minutatim cadens. N ante A Nabal stultus interpretatur vel insipiens. O ante A O nomen est littere et est neutrum in declinationem et ut dicit Priscianus o plura sercat (?) P ante A P littera apud Hebreos non habetur nec ullum nomen est apud eos quod hoc elementum sonat. P ante E Pean m. g. dictus est sol a phos quod est lux quasi phoan quia luceat vel pean quasi phian a phitone quem interfecit. P ante H Phaeton ontis filius solis et dicitur a phos quod est ignis quasi totus ardens P ante L Placenta te. id est libum focatia et dicitur a placeo eo quod placeat P ante R Pragma matis n. g. id est causa, inpragmaticus a um id est causativus vel causidicus secundum Hugo Papiensis etiam dicit pragma grece latine causa dicitur. Q ante U Q littera prius non erat unde supervacua vocata est quia per c veteres cuncta scripserunt R ante A R sine aspiratione ponitur in latinis dictionibus in grecis vero si in principio dictionis fuerit debet aspirari ut rhetor, rhodus etc. S ante A Saba sicut dicit glossa Isaias xliii civitas est in finibus Ethyopie sita sed secundum Papiam Saba est arabia regio in quo Sabei habitant S ante E Sebastus sti id est Augustus mensis greco enim sermonem sebastus tantum valet quantum Augustus S ante I Siban dicitur tertius mensis a Martio scilicet maius et acuitur in fine. S ante P Spatium tii dicitur distantia vel intervallum vel intercapendo S ante U Suarium rii neutrum genus, locus ubi sues stant. T ante U T si superiorem finit syllabam necesse est sequentem quam ab ea incipere ut mitto attinet. T ante I Tyara re est pilleum sacerdotale, item sicut dicit quidam glossa Exodi xxiiii Tyara codaris et mitra vocatur quia caput pontificis tegebat et ornabat T ante W Tuba be femininum genus dicitur quasi tibia quia est similis ei et in longitudine et in specie vel tuba quasi tusa quia tuba concausa est. V ante A Vacca ce femininum genus id est bos et dicitur a vacillo las quasi vacilla et debilis respectu tauri vel vacca dicitur a bos quasi boacca V ante I Via ie dicitur a veho his quia per eam aliquid vehitur et portatur vel dicitur via quasi vehicula. V ante R Vr lingua chaldaica ignis vel flamma dicitur vel secunudm Remigium Vr interpretatur lumen vel ignis seu incendium vel fenestra. X ante A vel E X littera multum ante Christi adventum seculis extabat Z ante A Zabulon fuit filius Lye et interpretatur fluxus sanguinis, filius noctis, odor suavitatis, habitaculum pulcritudinis vel fortis. Postquam in prima parte determinatum est de nominibus quo ad eorum significationes restat nunc determinare de verbis A ante B Abalieno as are a. p. dicitur ab ab et alieno unde Esaie i: Abalienati sunt retrorsum id est alieni facti sunt. B ante A Bacchor aris d. p. id est furere. C ante A Cabio as a. p. id est perforare et dicitur a cabo. D ante A vel E Damno as are a. p. id est punire animadvertere. E ante B vel C Ebibo bis ere n. t. id est valde bibere vel intus bibere vel evomere vel tradere oblivioni. F ante A Fabello las lavi n. p. id est loqui. G ante A Galeo as are p. id est galea armare et dicitur a galea pro casside, et componitur cum de ut degaleo degaleas id est galea spoliare et deornare. H ante A Habeno as avi n. p. id est habenam regere vel habenam preparare et ornare et producit be. I ante A Iaceo ces cui n. s. supino caret id est quiescere et cor. ia., unde Lucanus in iiii: Felix qui potuit mundi vitare ruinam quo iaceat iam scire loco. L ante A Labefacio cis n. t. id est convellere, concurrere, ferire, facere, labare vel labi et componitur a labare vel labi et facio. M ante A Macello as id est mactare, trucidare. N ante A Nancio cis civi dicebant antiqui inde nos dicimus nanciscor sceris nactus sum id est adquirere, adipisci, invenire O ante B Obaudio dis a. p. id est male audire vel contra vel quasi de mente deducere et dicitur ab ob et audio dis. P ante A Pabulor aris d. p. id est pascere vel pabulum colligere et cor. bu. Q ante U Quadripartior iris titus sum d. q. id est in quattuor partes dividere et antiqui olim dicebant quadripartio tis tivi in activa voce. R ante A Racemor aris d. p. id est sparsas vuas vel racemos colligere. S ante A Sabbatizo (!) as n. p. id est requiescere vel sabbatum observare in hic sabbatismus mi id est requies. T ante A Tabeo bes bui n. s. id est putrere, pigrere, deficere, tabefluere et dicitur a tabes is V ante A Vacillo las a. p. id est titubare, instabilem esse, tremulare, labare, trepidare et dicitur a vaco cas. Z ante E Zelotypo pas n. p. id est invidere vel suspitionem habere et dicitur a zelotypus. Cum de nominibus ac verbis ceterisque declinabilibus partibus duplici alphebato satis commode tractaverimus visum est per quamutile fore si partes quam indeclinabiles non minori cura expediremus. De A De B basilisce id est invicte, fortiter. De D Dapatice adverbum id est magnifice vel large De E E prepositio est et in compositione privativum est ut enervis vel intentivum ut enarro De F Fabre adverbium id est caute ingeniose pulcre artificiose artificialiter. De G Generaliter lius sime id est universaliter, communiter. De I Iactanter tius sime adverbium id est superbe, arroganter. De L Lachrymose adverbium id est flebiliter. De N Nam et namque ponuntur pro quia. De O O diversas partes orationis efficit, nam interdum interiectio est dolentis ut O deus in quanta miseria... De P Palam adverbium qualitatis id est a parte manifeste et dicitur a palo las De Q Qua est interrogativum per locum ut qua transisti, responsiva eius hac, illac, istac. De S Sagaciter id est prudenter, ingeniose. De T Tam adverbium quantitatis vel comparandi vel similitudinis. Finit Vocabularius Breviloquus triplici alphabeto diversis ex autoribus necnon corpore utriusque iuris collectus ad latinum sermonem capessendum utilissimum. Impressus Argentine anno domini M cccc xcvi, finitus altera die post festum Michaelis archangeli. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht