Abbildung eines Logo
Titel
Aeneas Silvius in Europam [de his quae sub caesare Friderico III per Germaniam gesta sunt] Aeneas Silvius in Europam. Que sub Friderico tertio eius nominis imperatore apud Europeos aut qui nomine cristiano censentur insulares homines gesta feruntur memoratu digna mihique digna tradere posteris... Apud Hungaros obiit etate nostra Paulus Vergerius Justinopolitanus grecis ac latinis litteris apprime instructus, cuius plura extant opera aberuditis probata... Julianus cardinalis sancti angeli ab Eugenio pontifice maximo adversus eum missus Hungarorum extulit animos et arma sumere persuasit. Is promissa peccatorum indulgentia cunctis qui contra Turchos militare vellent adiuvante Johannem Capistrano qui per idem tempus Hungaris evangelizabat cruce signatorum haud parvum congregavit exercitum... Hystriam veteres Italie tradiderunt, in qua Parentium et Pola est et Justinopolis, quam caput Histrie vocatur... Procedenti per Austriam in Aquilonem Moravi occurrunt, gens ferox et rapinarum avida, inter Hungaros Bohemosque transdanubium sita... Sub eius vero imperio cum amisissent christiani Ptolomaidem Syrie civitatem, fratres theutones, quos sancte Marie diximus appellari inde fugati in Germaniam rediere... Est in marchia Brandenburgensi non magni momenti civitas aquis circundata Habelberga vocant in eius diocesi loco spero ac deserto parvum oppidum est nomine Wilsnacum, hic tres hostie habentur... Franci quidem Troiani ab origine fuerunt qui deleto Ilio duce Priamo Priami ex sorore nepote, per pontum Euxinum in Meothidas Paludes in Scythiam pervenere... In marchionatu Badensi princeps Jacobus justitie ac prudentie fama inter germanus clarissimus cum sibi ad humanam felicitatem solam litterare peritiam deesse angeretur... Hibernia nunc nobis absolvenda esset que parvo a Britannia disiuncta freto partim libera Scotorum amicitia et societate gaudet, partim Anglicano paret imperio. In civitate vero eum iam frumentum omne absumptum esset nec aliud genus edulii restaret et iam canes, equi ceteraque id generis animalia manderentur nec ferre amplius famem multitudo posset... Florentiam urbem in fesulanis ruinis ad ripas Arui fluvii conditam, prisci homines fluentiam vocavere, que cum auspiciis fundata felicibus vicinas per circuitum civitates excellere mirisque modis imperium propugnare cepisset. Sed cum pluribus annis Eugenius abfuisset intellexerant et opulenti cives et inopes romani sine pontificis curia, non tam urbem quam vastam ac desertam speluncam videri... His postquam ordini Cardinalium me inscripsit Varmiensem quoque ecclesiam ad mare Baltheum inter Sarmathas sitam postulantibus canonicis commendavit... In Urbino dux gentis Oddo matre Columnensi nobilissima natus, cum per libidinem in matrons nobiles debaccharetur, nec modum liventie faceret, populari tumultu interfectus est. Post hec de pace inter Alfonsum et Eugenium actum Ludowicus cardinalis Aquilegiensis et sua virtute et pontificis auctoritate potens idcirco ad regem missus... Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht