Abbildung eines Logo
Titel
Glossa super Apocalypsim de statu ecclesiae et de futuris christianorum triumphis in Turcos et Saracenos Nanni, Giovanni Glosa super Apocalipsim de statu ecclesie ab anno salutis presenti scilicet Mcccclxxxi usque ad finem mundi. Et de preclaro et gloriosissimo triumpho Christianorum in Turcos et Maumethos, quorum secta et imperium breviter incipiet deficere ex fundamentis Johannis in apocalipsi et ex sensu litterali eiusdem apertissimo cum consonantia ex judiciis astrorum. Conclusio prohemii. Necessaria est et ad beatitudinem fidei oportuna sancte apocalipsis lectio, ne christiani scandalisentur tempore flagellorum ab infidelibus, quem illa preordinavit deus ad emendationem heresum. Expliciunt capitula huius editionis magistri Johannis Viterbiensis ordinis Predicatorum de futuris christianorum triumphis contra Thurcos et Maumethanos omnes. Ad beatissimum papam Sixtum et reges ac senatus christianos de futuris christianorum triumphis in Saracenos epistola magistri Johannis Viterbiensis incipit. Incipit prohemium in totam editionem sequentem. [B]eatus qui legit... Hec ait Iohannes evangelista tam in exordio huius prophetie sanctissime de statibus ecclesie quam etiam in fine, cuius litterali expositioni operam dedimus completam... Incipit primus tractatus, cuius primum capitulum est. Quid ante nos theologi ad litteram de apocalipsi exposuerunt et quid exponendum posteris relinquerunt. Magister Raymundus Martini, ordinis Predicatorum, et magister Nicolaus de Lira, ordinis Minorum, ac complures alii, qui litteralem expositionem sequuntur, ita apocalipsim totam breviter explanant... Ad secundam rationem nego minorem, quia in hoc libro sequendo litteralem sensum apertissime ponitur et nomen et tempus ortus bestie. Incipit secundus declaratius a captione Constantinopolitana usque ad finem mundi, cuius principium est apocalipsis xvi capitulum. Et audivi vocem magnam... Quisquis vis ultimam notitiam et summam delectationem huius sancte Apocalipsis consequi ante te habe apocalipsim... Dubium de monarchia pontificis maximi. Dubitatur an agnus et vicarius eius pontifex maximus sit iure divino rex regum sive monarcha temporalis huius mundi. Capitulum xix quod Egiptus et Arabia cum mecha et ossibus maledicti Maumethi capienda sunt a Christianis, et ecclesia omnis reunienda. Post hec audivi etc. Pro expositione capituli premittenda sunt aliqua, primum est secundum Nicolaum de Lira quod hoc capitulum non potest intelligi de Balduino successore Gotfridi... Capitulum xx quod ultimo triumpho habito contra Anticristum intrabit plenitudo gentium ad fidem et omnis Israel salvus fiet. Et vidi angelum... Pro intellectu huius capituli sciendum est quid sit Gog et Magog. Capitulum xxi de reformatione ecclesie sub alia forma quam prima sub quatuor animalibus et xxiiii senioribus ac etiam de reformatione principium laicorum. Et vidi celum novum... Hoc capitulum dividitur in duas partes, in prima parte ponit reformationem ecclesie in universali... Capitulum ultimum de vita et moribus ecclesie iam reformate. Et ostendit mihi flumen... Ordinatis iam regnis et pontificatibus precipuis xii in universo mundo, qui sunt xii tribus Israhelite Christi, nunc in hoc ultimo capitulo facit tria, primo ponit mores illius ecclesie... Nona conclusio. Nunc c lxxi annus quo dominum cepit ab orbe magni in leone et restant novem anni... Explicit opus magistri Johannis Nannis de futuris Christianorum triumphis in Thurcos et Saracenos ad beatissimum pontificem maximum Sixtum quartum et reges, principes ac senatus christianos. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht