Abbildung eines Logo
Titel
De statu et ruina monastici ordinis Johannes de Trittenhem Iohannis de Trittenhem abbatis Spanhemensis, ordinis sancti benedicti de observantia Burßfeldensi, liber lugubris de statu et ruina monastici ordinis, omnibus religiosis ac devotis viris non minus utilis quam iucundus. Venerabili et amantissimo patri domino Blasio abbati Hirßaugiensis cenobii frater Johannes Tritemius vocatus abbas in Spanhem salutem et charitatem. Tametsi vires ingenii mei procul excedat petitio tua fratrumque tuorum... Incipit liber penthicus domini Johannis Tritemii Spanhemensis abbatis de ruina ordinis divi patris nostri Benedicti. Cum ordinis nostri pristinum decorem ad mentem revoco eius quam modo patitur deformitati vehementer condoleo... Contra eos qui se ab ordine transferunt vel iam dudum transtulerunt. Capitulum iiii. Iuste ne satis movear adversum illos qui se ab ordine nostro dimembrare conantur, nec satis scio nec si scientia facile ausim dicere... Monachus enim qui votum suum negat, Christum negat; dicit enim beatus Hieronymus Ego qui videor esse monachus, si propositum meum corrupero, Christum negavi. Quemadmodum his dimembrationibus monachorum apostatantium obviandum sit. Capitulum v. Quamquam et animus et ipsa necessitas contra destructores ordinis nostri copiam offerant invehendi, tamen cum presentes non sint... Quemadmodum sint cogendi ad subveniendum ordini abbates inobedientes et rebelles. Capitulum vii. Si desit iudicibus auctoritas cohercendi rebelles, frustra legislatio fiet. Quod visitatores ad reformationem ordinis nostri debeant esse solliciti. Capitulum x. Vis autem reformationis maxima, penes industriam visitatorum posita est, idcirco dicitur in constitutionibus patrum, ut ad visitationis officium viri deputentur idonei... Lectus fuit presens tractatus in capitulo provinciali ordinis sancti Benedicti provincie Maguntine in Hirßau celebrato ad mensam anno domini Millesimoquadringentesimononagesimotertio dominica Jubilate et diebus sequentibus usque ad finem. Omnibus autem abbatibus inibi adunatis volentibus et consentientibus statutum fuit ut imprimeretur et in futuris capitulis provincialibus ad mensam semper publice legeretur, ut patet in statutis. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht