Abbildung eines Logo
Titel
De laudibus sanctissimae matris Annae Johannes Tritthemius De laudibus sanctissime matris Anne tractatus perquam utilis domini Joannis Trithemii, abbatis Spanhemensis, ordinis divi patris Benedicti. Epistola domini Joannis Trithemii, abbatis Spanhemensis, in librum de laudibus sanctissime Anne. Venerabili religiosissimoque patri, domino Rumuldo Laupach, priori conventus Franckfordensis, ordinis fratrum beate Marie semper virginis de monte Carmeli, Joannes de Tritthenhem... salutem et charitatem. Voto nostro et tuis petitionibus, optime pater, satisfacere cupientes... Incipit tractatus domini Joannis Tritthemii, abbatis Spanhemensis, ordinis sancti Benedicti, de laudibus venerabilis et beatissime matris dei genitricis Anne. Voti compellit necessitas et mentis perurget devotio, ut laudes beatissime matris dei genitricis Anne pro viribus ingenii ad edificationem fidelium scribam... [Quorum omnipotens deus ] [Quod omnipotens deus sanctam Annam] in matrem sue genitricis elegerit ante mundi constitutionem. Capitulum v. Sicut omnipotens deus ante mundi constitutionem tempus quo nasceretur in carne disposuit, sic etiam parentes de quibus nasceretur ab eterno preordinavit. Quod beata mater Anna potens sit apud deum devote se invocantibus subvenire. Capitulum x. Sancta et beatissima dei parentis mater Anna cum sit in regni celorum dei filio ac genitrici eius meritis et charitate quam proxima, non est dubitandum quin potens sit nostris miseriis impetrare auxilium... Conclusio huius operis et excusatio insufficientie auctoris cum exhortatione fraternitatis. Capitulum xvi. Quamvis plura de laudibus sanctissime matris Anne proposuerim a principio describere tamen ab hinc iam mihi placuit cessare, ne si tractatum in immensum extendere devotionem lectoris nimis prolixitate suffocarem. Joannis Tritthemii, abbatis Spanhemensis, Tetrastichon de sanctissima matre Anna. Virginis almifice mater venerabili Anna, excellens meritis et pietate potens... Hymnus iste saphicus canitur sub melodia Ut queant laxis... Premia quanta suis referat cultoribus Anna, nemo capit mente nec valet ore loqui... Impressum Liptzk per Melchior Lotter. Einband und Fragmente
Autor