Abbildung eines Logo
Titel
Liber de Laudibus ac festis gloriose virginis matris Marie Alias marionale dictus Per doctores eximeos editus et compilatus Petrus Damasceni Incipit liber de laudibus ac festis gloriose virginis matris Marie alias Marionale dictus, per doctores eximeos editus et conpilatus. Quoniam de gestis beatissime virginis dei genitricis Marie, admodum pauci in evangelica reperiuntur hystoria... Tabula capitulorum Liber in laudem Marie virginis gloriose ex autenticis scripturis contra Apocrifa editus et contextus. Capitulum primum. Si deum ore prophetico iubemur in sanctis suis laudare, multo magis in memoria beate virginis matris eius oportet nos dignis deo preconiis iubilare. De proposito virginitatis ipsius. Capitulum nonum. Bernhardus in sermone de assumptione: Denique si diligenter ut dixi attendas in Maria singulas in eo prorsus invenies virtutes singulares... Qualiter idem angelus missus Nazareth venit. Capitulum xvii. Augustinus ut supra: Prefato igitur cuncto celitus audiente senatu mandato Gabriel accepto, fulmineos obtutus oraque tonantia pavens archano paruit... Qualiter angelus ab ea fugavit metum. Capitulum xxiiii Bernardus super missus, omelia iii: Angelus itaque virginem Mariam intuens et varias eam secum volvere cogitationes facilime reprehedens... De umbratione virtutis altissimi Capitulum cxxxi Augustinus in sermone de annuntiationis dominica: Hic ergo angelus refert modum conceptionis quod in verbo fieret salvatoris... De tota incarnati verbi dispensatione Capitulum xl Idem de pentecoste: Lacebit ne tibi domine Ihesu ut dones mihi vitam tuam sicut et donasti conceptionem... Qualiter et virga sine humore florem protulit. Capitulum xlix Isidor super nu.: Virgam etiam Aaron que sine humore florem protulit, Mariam virginem esse putavit, que sine coitu Christum dei verbum edidit. Qualiter in domino se exultasse dicit. Capitulum lix Et exultavit spiritus meus id est extra omnem creaturam et extra semetipsum etiam pre immensitate gaudii saltavit... De humilitate et reverentia Ioseph erga illam Capitulum lxvii Querendum est nunc quod de illa cogitaverit ut eam dimittere voluerit... De prophetia tibi pueri Emanuelis. Capitulum lxxiiii Audit propheta quoque de puero Emanuele quem predixit nasciturum de virgine... De hoc quod peperit sine dolore Capitulum lxxxii Restat nunc ut eam sine dolore demonstremus peperisse, prima namque illa nostri generis et doloris mater... De ipsius tacurnitate Capitulum lxxxix Bernhardus ut supra: Ceterum alioquin ubi Maria loquetur ubi presumptuosa fuisse videtur... De illarum oblationum morali significatione Capitulum xcvii Moraliter autem in turture castitas invenimur et in columba caritas commendatur... Qualiter invenit eum in medio doctorum. Capitulum cv Bernhardus super Lucam, liber primus: Cumque factus esset Ihesus annorum xii ascendentibus illis Iherosolimam secundum consuetudinem diei festi... Qualiter virgo mater post filii resurrectionem se habuit. Capitulum cxii Si autem scire volumus quid dei genitrix post resurrectionem eius antequam ipse celos ascenderet agebat... Ad idem alias persuasiones inducit. Capitulum cxix Quod me dicere multarum invitat rerum consideratio, quarum est illud quam ipsa veritas ait aliquin... Qualiter duodecim stelle est coronata. Capitulum cxxvii Bernhardus: In capite inquit eius corona stellarum duodecim, dignum plane caput coronari stellis... De peregrino cuius anima ad corpus revocavit. Capitulum cxxxii Hugo abbas Cluniacensis: Erat quidam nomine Gyraldus in monasterio Cluniacensi degebat... Oratio communis pro fidelibus ad virginem matrem. Capitulum cxl Augustinus in sermone de annuntiatione: O beata Maria quesumus tibi digne valeat iura gratiarum et laudum preconia rependere... Explicit Petrus Damasceni de laudibus gloriose virginis Marie. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht