Abbildung eines Logo
Titel
Stultifera Navis Sebastianus Brant. Stultifera navis. Narragonia latine facta a Iacobo Locher philomuso, suevo. Eiusdem epigramma ad lectorem... Carmen eiusdem ad Sebastianum Brant Si mihi nunc pean sacros concederet arcus, verteret innitidos et mea verba pedes... Sapphicon eiusdem philomusi, excusantis ingenii sui parvitatem Grandibus possunt numeris tonare, quos facit Paean celebres poetas... Epigramma in Narragoniam Iacobi Locher philomusi ad lectores Navem stultorum iucundo scommate promsit Brant, cuius celebris fama decusque viget... In Narrogonicam profectionem celeusma Sebastiani Brant. Hortor adeste viri quos nunc vocat eurus, eundum est stultorum in patriam carbasa plena volant. Prologus Jacobi Locher philomusi in Narrogoniam incipit. Cum mecum diu multumque cogitassem, lectores faventissimi, de rerum humanarum cursu confusissimo... Hecatostichon in proludium auctoris et libelli Narragonici. Per cunctas resonant faustissima dogmata gentes, orbeque nunc toto scripta sacrata vigent ... Argumentum in narragoniam. Ad humani generis foelicitatem documentumque saluberrimum stultorum classis ad narragoniam constructa fulget... De inutilibus libris. Inter praecipuos pars est mihi reddita stultos prima, rego docili vastaque vela manu... De bonis consultoribus. Civilis quicumque gerit consulta senatus, iustitiamque videns sensa aliena probat... De avaritia et prodigalitate. Pertinet ad proram navis cui summa voluptas est in divitiis, terrigenisque bonis... De novis ritibus. Quisquis amat ritus proferre et fingere inanes, instituens populos sic novitate rudes... De antiquis fatuis. Da patulum quamvis languens declino sepulchrum, triverit et metam iam meam vita datam... De doctrina filiorum. Indulget quicunque suis ad crimina natis, sedulus emendat nec puerile nefas... De delatoribus et litigiosis. Qui duplici lingua litesque et iurgia vendit, et delatoris fungitur offitio (!)... Non sequi bona consilia. Est et non solers causa qui dicere in omni, nescit et in quovis tempore recta sequi... De incompositis moribus. Qui tenet incomptos mores gestusque pudendos, et gestat vultum mobiliate levem... De lesione amicitiae. Qui facit iniustitiam, exercet et potentiam, in viro forsan humili, hic facit scrobem tumuli. De contemptu scripturae. Si quis credere vult loquacitati, atque omni fatuo, videns libellos... De improvidis fatuis. Qui non prius scit parare sellam quam vult equitare... De amore venereo. Insanos trahimus fatuos cum fune ligatos: quisquis amat, passim retia nostra subit... De peccantibus super dei misericordiam. Quisquis forte putat sola pietate moveri, et iustum pariter non putat esse deum... De fatuis aedificandi incoeptibus (!). Qui vult nunc aedificare, et quid magnum attentare... De potatoribus et edacibus. Paupertatis onus vix Ganeo praeterit ille, noctes atque dies qui bibit atque vorat... De inutilibus divitiis. Divitias molles clausa qui continet arca, et conservat opes concumulatque suas... De obsequio duorum dominoum. Ille duos lepores venator captat in uno tempore, per sylvas quos canis unus agit... De nimia garrulitate. Qui linguam frenat, rictus compescit et oris: mens angore huius tristitiaque vacat... Invenire rem alienam et non reddere. Inveniens aliquid proprios quod servat in usus, istud et inventum qui putat esse suum... De eo quod in alios animadvertit, et met peccat. Quisquis iter planum poterit transire viator, quod monstrat posita dextera fixa via... De contione sapientiae. Quem sacra delectat divum sapientia, quiquem pectore flagranti dogmata sancta colit... Iactatio et confidentia fortunae. Se fortunatum, foelicem, seque beatum qui putat, et sorti nimium confidit iniquae... De nimia curiositate mortalium. Qui curas hominum cunctorum ferre laborat, nec proprios fructus, nec sua damna videt... Mutuum accipere. Haud facile emergit que semper mutua sumit: nam lupus est mesae tempora nulla vorax... De inutilibus votis et petitionibus. Qui superos passis manibus votisque precatur, nec tamen ex iusto pectore vota fluunt... De inutili studio. Qui studium exercet vanum, sterilemque palaestram, et frustra studii tempora coepta terit... Temere loquentes contra deum. Si deus annueret precibus nostrisque petitis semper et ad votum concederet omnia... Qui alios iudicat. Se iustum quicumque putat, vitaque probatum iudicat atque alios homines, censetque nocentes... De pluralitate beneficiorum. Quisquis cupit possidere plura benefitia, multa solus obtinere possit ac offitia... De eo qui exceptiones quaerit ad emendandum se. Qui cantum corui, cras cras imitatur, et vsque cras canit, haud animo fata caduca notans... De custodia mulierum. Custodit pulices fatuus sub sole calenti, in puteum undantem et flumine, portat aquam. De adulterio. Est fatuus, qui scit vigilanti stertere naso, et faciem digitis contegere usque suis... Semper fatuus. Est qui contendit se prudentem usque putari, cum sapiat penitus nil (mihi crede) boni... De iracundia ex levi causa. Assiduis flagris tardum qui pungit assellum, saepius ad longas corruit auriculas... De fortuuae (!) mutabilitate. Quem rota fortunae cupida spe continet, atque voluit in excelso sors sibi fausta gradu... De egrotante inobediente. Egrotus si quis morbos in corpore tristes sentit, et urgetur anxietate gravi... De nimium apertis consultationibus. Quisquis forte palam mentis concaepta revelat, ante oculos volucrum retia tensa locat... Fatuorum damno sapientes nos fieri convenit. Stultorum lapsum miserum subitamque ruinam qui videt, astutus nec sibi deinde cavet... Nil curare detractiones hominum. Non campana sonat, quae malleolo atque bacillo est expers, sit vulpis insita cauda licet... De subsannatoribus et calumniatoribus. Stulti qui lapides iactant et saxa retorquent. Hos fugiat, sapiens qui volet esse procul... Contemptus aeternorum gaudiorum. Qui male delitias dumtaxat temporis huius cogito, nec celeres pensito abire dies... Tumultus et confabulatio in ecclesia. Accipitrem gestans per relligiosa deorum templa: et quem sequitur sedula turba canum... De protervo ac spontaneo periculo. Qui cadit in flammas et dira pericula quaerit, sponte sua in puteum prosilit atque libens... De via foelicitatis et futura peccatorum paena. Multi stultitiae currum, rhedamque, bigasque viventes vitiis criminibusque trahunt... Prava maiorum exempla. Cum pater et genetrix ollas, pariterquem matellas collidunt: pueri cacabos confringere discent... De voluptate corporali. Simplicitate rudes, ad se lasciva voluptas allicit interdum; more oviumque necat... Archana esse recondenda. Qui non in tacito poterit secreta tenere pectore: et occultum condere corde suum... Uxorem ducere propter opes. Divitias propter solas, non prolis amore, uxorem ducens, coniugium ve petens... De livore et invidia. Invidiae telum lato torquetur in orbe: et status in terris hac sine nullus erit... De impatientia correctionis. Tibia cui fatuo tantum solacia praebet, nec curat cytharam, plectra et amoena lyrae... De fatuis medicis et empericis. Artem qui medicam tremulis molitur in aegris: nec tamen indocta scit medicare manu... De saecularis potentiae exitu. Non fuit in terris unquam tam magna potestas, tempore quae fragili non quoque difflueret... De praedestinatione. Qui pretium poscit quod non meruisse videtur: atque super fragilem ponit sua brachia cannam... De oblivione sui ipsius. Qui volet alterius subitas extinguere flammas, atque suae patitur urere tecta domus... De vitio ingratitudinis. Qui sibi vult fieri offitium bonitatis amicum, atque operas promptas appetit alterius... Sui ipsius complacentia. Pulmentum fatuis praesens mea decoquit olla: adsit stultorum sordida turba precor... De nocturnis ioculatoribus. Qui choreis gaudet aut saltibus immoderatis, ut cuculum ducat stultior ipse manu... Qui cythara, aut aliis ludis de noctae vagatur: ante domum stultae cantando pulsat amicae... De mendicis et eorum vanitatibus. En metui ne me stultae defectio sectae afficeret numerus nec satis usque foret... De iracundis mulieribus. Sunt plerique mares, asinos equitare frequenter qui cuperent, si non foemina prima foret... De potentia fatuitatis. Stultitia extendit castra et tentoria passim, et secum totus militat orbis iners... De cura astrologiae. Est fatuus si quidem, vanusque incredulus atque, ex astris cupiens nosse futura poli... De geographica regionum inquisitione. Qui caelum et terram, et latum metitur et orbem: climata describit, et memorat populos... De eo qui non vult esse fatuus. Marsia cum docto certavit Apolline, victus amisit palmam, perdidit atque cutem... De non intelligentibus ludos. Qui vult cum pueris et stultis ludere, debet illorum lusus et tolerare iocos... Malefacere et non expectare. Ille quidem celerem contorquet in aethera pilam, nec spectat lapsam quo cita pila cadit... De improvidentia futuri. Quisquis in aestatis foecundo tempore messem negligit et fructus nec bona grana legit... De litigantibus in iuditio (!). Litibus et rixis qui delectatur, et omni tempore contendit, iuditiumque petit... De obscaenis fatuis. Colloquium pravum, et linguae lasciva pudendae verba, bonos mores contaminare solent... De status spiritualis abusu. En statum multi modo spiritalem appetunt, primis iuvenes ab annis... De inani statu et iactatione. Mendaces fatuos, de quorum pectore nugas bullatas capimus, nostra hos vehet illa carina... De lusoribus. Multos ludorum fatuos damnosa voluptas sollicitat tantumque iuvat... De suppressis fatuis. Est (scio) turba meo fatuorum picta libello magna, sub insculptis atque locata notis... De militibus et scribis. Dum captant equites hominem, scribaeque maligni villanum, et qui sit simplicitate rudis... De stulta nuntiorum legatione. Cursor ego velox longis de partibus orbis advenio: nec vas potui evacuare bibendo... De cellariis et cocis. En venit aucta cohors promorum iamque coquorum, commissaeque domus cetera turba venit... De rusticorum arrogantia. Villanae siquidem superest dementia sectae, quae cupit infatua ducere vela rate... De paupertatis contemptu. Paupertas fugitur, totoque arcessitur orbe: undique numme places: pauper ubique iacet... Non perseverare in bono. Hoc manibus multi cupidis contingere aratrum accelerant, coeptum sed continuare laborem... De neglectu mortis. Non generi aut opibus, virtuti, aut moribus o mors parcis ubique bonis, cuncta creata rapis... Contemptus in deum. Quod deus ad poenas non pronus saevit amaras, crimina quoque hominum saepe impunita relinquit... De blasphemiis in Christum. Proh quicunque deo maledicis conviciumque indignum iactas, linguae et petulantia dicta... De plaga et indignatione dei. Miratur fatuus, putat et portenta subesse magna quod interdum nos ferit ipse tonans... De fatua permutatione. Qui pro stultisona non bene tibia, commutat vel equum noliger, hic nihil... Honorare parentes. Hos reror (!) insulsos fatuos pietate parentes qui non praecipua venerantur, quique iuvamen... De cavillatione sacerdotum in choro. In choris sacris fatuos videmus, pravitas oris quibus impudici est... Superbiae ostentatio. Sordida laus semper proprio quae prodit ab ore: hanc sapiens refugit... De usurariis et foeneratoribus. Quos usura vorax rapit, et malus ardor habendi: ad naves fatuas properent strictosque rudentes... De vana spe futurae successionis. Rebus in externis est qui successor haberi sperat, et alterius de funere gaudet acerbo... Non observare dies festos. Qui diem festum meritis decoris non colit, tractans avidos labores... Largiri et penitere. Qui dolet et meret propter, quod vertere nequit, est fatuus, quoniam cura torquetur inani... De accidiae vitio. Desidiae vitium toto dominatur in orbe: segnitiesque hominum nunc genus omne premit... De externis et infidelibus fatuis. Hic posui externos fatuos, qui nomina gestant stultitiae, nostrisque fidem insipientibus addunt... De fidei catholicae et imperii inclinatione. Vos o Christicolae proceres, ex corde precamur qui manibus vestris fidei monumenta tenetis... De assentatoribus et parasytis. Subdolum equum quisquis manibus palpare putabit lambere vel discos, blanditque potentibus: ille... De delatoribus et obloquutoribus. Hic animum levitatis habet, qui credere verbis omnibus usque solet, patulasque accommodat aures... De falsariis et fraudulentia. Alchimia docet fallax, corruptio vini et, quas fraudes hominum perfidus orbis agat... Veritatem obticere. Quisquis amore, metu, pretio atque favore minisque non loquitur verum, sed bene facta silet... Retractio a bono. Qui vult esse veritatis cultor et beatitatis... Omissio bonorum operum. Lampades accendant oleo quicunque flagranti: quique tenent rutilo flagrantes igne lucernas... De praemio sapientiae. Possumus ad dextram palmae spectare coronam: ad laevam mitrae cernimus auriculas... Neglectus infortunii. Hic fatuus certe est qui fortunam male faustam sentit, et in manibus fata sinistra suis... Detractio bonorum. Detrahit insipiens iustis plerumque maligno ore ligans nolam gutture murilegi... De inmoderata mensae turpitudine. Obscaenos mensae ritus depingere fas est, illius et fatuos connumerare modos... De larvatis fatuis. Risit Democritus stultos, et inania mundi gaudia, quod larvis pergeret omnis homo... Viri prudentis descriptio. Vir bonus et sapiens reprehendit turpia facta, dictaque castigans impia iusta docet... In commendationem philosophiae. In pretio non est hodie doctrina bonorum: sed spuit ad doctas stultus ubique togas... Concertatio virtutis cum voluptate. Aspice conflictum Virtutis, atque petulcae deinde voluptatis gaudia vana vide... De via virtutis. Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum. Latina navis seu barca socialis. Innumeras classes, fatuos sine fine furentes hactenus in nostra ducere classe iuvat... Excusatio Jacobi Locher philomusi. Derisio boni operis. Ambulans recto itinere et timens deum despicitur ab eo qui infami graditur via. Socialis navis mechanicorum. Stultorum trahitur collecta caterua virorum, qui manibus quaerunt saepe alimenta suis... Singularitas. Singularis ferus depastus est eam: quisquis rebus praetereuntibus restrictius utitur quam sese habent mores eorum... De corrupto ordine vivendi pereuntibus... Epigramma Thome Beccadelli... Augescit merito foelix Germania fama... Finis stultifere navis. Finis Narragonicae navis per Sebastianum Brant vulgari sermone theutonico quondam fabricatae atque iampridem per Iacobum Locher ... in latinum traductae... in laudatissima Germaniae urbe Basiliensi nuper opera et promotione Iohannis Bergman de Olpe anno salutis nostre M.CCCCXCVII kalendis Augusti. Registrum stultifere navis. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht