Abbildung eines Logo
Titel
Antidotarius animae. Liber meditationum ac orationum devotarum qui Anthidotarius anime dicitur. Nicolai Saliceti artium et medicine doctoris, abbatis monasterii beate Marie de Pomerio (alias Bomgart) ordinis Cisterciensis, Argentinensis dyocesis, in Anthidotarium anime prefatiuncula. Consueverunt artis medicine corporalis auctores eximii inter ceteros quos de medendis corporibus humanis edidere libros et codices... Tabula generalis libelli presentis. Incipit libellus orationum et meditationum devotarum qui Anthidotarius anime appellatur eo quod ipso inveniuntur anthidota sive medicamenta saluberima contra omnes morbos spirituales anime... Expergiscere, o miserabilis homo, iamiamque moriture et post vermes in pulverem unde et sumptus es iterum reversure... Item oratio sancti Augustini ad impetrandum gratiam digne laudandi deum. Deus universitatis conditor, presta mihi primum ut te bene rogem, deinde ut me agam dignum quem liberes... Item confessio peccatorum eiusdem beati Augustini. Miserator et misericors magne et terribilis deus, tibi confiteor delicta mea, tibi patefacis vulnera mea... Item alia oratio de eisdem. O sancta Maria, mater misericordie piissima, ora pro me ad dominum, ut me a vitiis evacuet... De accidia. Item peccavi in peccato accidie, nam bona que tenebar facere non feci nec procuravi mala autem que tenebar fugere non fugi... De duodecim fructibus spiritussancti. Undecimo peccavi, quia duodecim fructus spiritussancti scienter neglexi. Alia brevis et fructifera peccatoris ad deum confessio, quando non potest haberi copia confessoris et etiam potest dici ante confessionem pro contritione impetranda. Deus inestimabilis et eterne misericordie, deus pietatis immense, deus conditor et reparator humani generis, qui confitentium tibi corda purificas... Sequuntur nunc orationes multum devote ante sanctam communionem dicende. O dulcissime atque amantissime domine Iesu Christe, quem nunc devote desidero suscipere, tu scis infirmitatem meam et necessitatem... Item alia de eodem. O sacratissimum corpus et sanguis domini nostri Iesu Christi qui pro salute generis humani mactabaris in cruce... Item alia oratio ante sanctam communionem dicenda plurimum devota. Rogo te, Iesu Christe, fili dei per gloriam [tue sanctissime passionis ut hodie introducas animam meam in cellam tue dulcissime dilectionis...] Item oratio post sanctam communionem. Eya nunc oro dulcissime deus ut hoc dulcissimum sacramentum sit mihi omnium peccatorum meorum efficacissimum medicamentum... In elevatione corporis Christi dic orationes sequentes. Ave verum corpus Christi, natum ex Maria virgine, vere passum et immolatum in cruce pro homine, cuius latus perforatum vero fluxit sanguine... De singulis articulis passionis Iesu Christi oratio multum devota. Ave Iesu splendor paterne glorie, flosculus fecunditatis virginee, patriarchus promissus... Alia commendatio ad beatissimam virginem Mariam. O domine mea sanctam (!) Maria, me in tuam benedictam fidem ac singularem custodiam et in sinum misericordie tue hodie et quottidie et in hora exitus mei animam meam et corpus meum commendo tibi omnem spem meam et consolationem meam... Item oratio ad impetrandum remissionem peccatorum ac finem bonum tam pro se quam pro amicis et inimicis. Domine deus pater omnipotens, qui iustus premia et delinquentibus veniam promisisti... Oratio ad filium de eiusdem passione valde bona. Domine Iesu Christe qui pro nobis nasci voluisti, ut nos a morte liberares, libera me ab omnibus peccatis meis... Letania post predictum psalterium dicenda pro fine bono consequendo. Kyrieleyson Christeleyson Kyrieleyson, Christe audi nos, salator (!) mundi rege et custodi animam meam... Salutationes ad omnia membra Christi, quas qui devote dixerit pro quolibet salve ccc dies indulgentiarum obtinebit. Salve tremendum cunctis potesta[tibus caput salvatoris nostri Jesu Christi pro nobis spinis coronatum...] Oratio decima. O Jesu alpha et o, unio et virtus in omni medio, recordare quod a summo capitis usque ad plantam pedis te pro nobis in aqua passionis tue dimersisti... Alia oratio de eodem de qua dedit Innocentius papa dicenti eam ante imaginem Veronice trium annorum indulgentiarum. Ave facies [preclara, que pro nobis in cruce ara es facta sic pallida anxietate denigrata...] Alie orationes de doloribus quinque beate Marie. O sancta Maria, templum sancte trinitatis admoneo te illius angustie quam in corde tuo suscepisti et doluisti... O sanctissima et beatissima virgo Maria dignissima et incorrupta genitrix filii dei, splendissima maris stella, regina angelorum, domine regum, cuius speciem rex eternus concupivit... Subscripta oratione edidit dominus Sixtus papa IIII. et concessit omnibus eam devote dicentibus coram imagine beate virginis in sole xi annorum vere indulgentie. Ave sanctissima Maria, mater dei, regina celi porta paradisi, domina mundi, tu es singularis virgo pura... Oratio devotissima beati Bernhardi abbatis Clarevallensis, quam cum semel diceret ante imaginem crucufixi, ipsa imago de cruce se inclinans eum amplexata est. Salve mundi salutare, sale salve Iesu care, cruci tue me aptare, vellem vere tu scis quare da mihi tuam copiam... Salutatio ad dolores singulorum membrorum Christi domini nostri. Salve salve Iesu pie, fili dei et Marie, qui de patre sine matre, et de matre sine patre es natus mirabiliter... De creatione hominis et lapsu eius miserabili. Laudo et adoro et glorifico te et gratias ago tibi sancta trinitas unus deus, quo ad declarandum bonitatis tue ineffabilem bonitatem... De baptismo Jesu et eius ieiunio in deserto. Gratias tibi ago domine Iesu Christe que in sancto baptismate tuo quod accepisti in Iordanis flumine consecrasti... De spontaneo transitu Jesu ad passionem, ipsiusque traditionem per iudam traditorem et de sanatione servi cui abscidit Petrus auriculam. Laudo et glorifico te domine Iesu Christe propter magnam agustinam qua cor tuum in hac nocte preoccupa... De baiulatore crucis ad locum Calvarie et crucifixione Iesu. Gratias tibi ago domine Iesu Christe qui hora diei sexta exutus es purpura et vestibus tuis reindutus a militibus qui eduxerunt te... De siti Iesu in cruce et amaro eius poculo deque verbo consummationis et expiratione Iesu, spiritus que in manus patris commendatione. Laudo et glorifico te domine Iesu Christe propter siti quam pertulisti ex nimia effusione sanguis et ardenti desiderio nostre salutis... Gratiarum actiones de singulis beneficiis particularibus alicui homini singulari a deo impensis. Laudo et glorifico te domine deus meus quod ab eterno me in corde tue trini[atis predestinati...] Imploratio patronorum. Et ut efficax mea deprecatio sit beate Marie semper virginis suffragium peto, quam tanti meriti esse fecisti... Alia oratio ante missam. Maiestatem tuis totis viribus deus piissime humili prece deposco et exoro ut remittas crimina... Meditatio ad primam. Ad primam cogita quod illa hora convenerunt sacerdotes et seniores populi et querebant falsum testimonium adversus Ihesum... Quo tempore quisque debet esse in choro. Qui in matutinis ante finem Venite exultemus, in aliis vero horis ante finem primi psalmi, in missa ante ultimum Kyrieleyson usque in finem divino officio non interfuerit... Item alia oratio. Natus est nobis infans sine macucula (!), qui hostis antiqui a nobis expulit iacula... Alia oratio. Domine sancte pater omnipotens eterne deus, exaudi orationem meam per unicum filium tuum dominum nostrum, qui illuminatione sancte fidei tenebras expulit mundi... Oratio. Fili dei ante tempora genite, idemque filius virginis factus in tempore, qui licet ubique presens omnia continendo impleas... Oratio. Deus origo pietatis pater misercordarum solamen tristium, indulto et criminum, de cuius munere omne quod bonum dicitur procedit... Alia oratio. Rogo te, sancte pater, per nomen tue altissime maiestatis et tue clementissime paternitatis, rogo te per unicum filium tuum, rogo te fili per nomen dei patris... Oratio Adesto domine supplicationibus nostris et viam famulorum tuorum in salutis tue prosperitate dispone... Feria quarta oratio sancti Augustini ad sanctam trinitatem. Domine da nobis te rectore te duce inter Scillam et Caribdim iter cernere per medium et integra navi et salvis... Sabbato oratio sancti Augustini ad sanctam trinitatem. Pater omnium bonorum deus pater, cui numquam sine spe misericordie supplicatur cum filio tuo et spiritussancto... Alia oratio ad sanctam Mariam sancti Augustini. Maria tu illa magna Maria, tu illa maior beatarum Mariarum, tu illa laxima seminarum, tu domina magna et valde magna... Alia oratio ad virginem gloriosam. Ave mundi spes Maria, ave mitis ave pia, ave virgo mater Christi, tu que sola meruisti esse mater sine viro... . Ad omnes sanctos patriarchas et prophetas. Sancti patriarche, sancti prophete quibus ab initio mundi omnipotens deus maiestatem sue dignitatis revelare dignatus est obsecrate pro peccatis meis... De sancto Iuda apostolo, oratio. Sancte Iuda apostole per illum qui te sibi in amicum ascivit, deprecor te ut me a consuetudine peccatorum meorum tuis meritis abstrahas... Oratio ad decem mille martyres et ad sanctam legionem Thebeorum. O decem mille martyres cum legione Thebeorum gloriosi milites pretiosi martyres, qui pro Christi nomine fuso sacro sanguine coronas perpetue suscepistis letitie... De sancto Nicolao, oratio. Sancte Nicolae presul dei in tuis sanctis meritis laudo Christum qui te magnificavit in conspecto angelorum et hominum... De sancta Maria Magdalena. Gaude pia Magdalena, spes salutis vite vera, lapsorum fidutia, gaude dulcis advocata, penitendi forma data... Oratio. Omnipotens sempiterne deus qui nos omnium sanctorum tuorum merita sub una tribuisti commemoratione venerari... Animarum Christifidelium Anthidotarium salutiferum quo et egrotantes ad opatatam sanitatem restitui et sani in ipsa sanitate conservari valeant, hic finem sumpsisse cernens, o lector, devotissime deo cunctipotenti cum suis congregantibus gratias age diligentiamque lauda collectoris fratris Nicolai abbatis Pomerii, Cisterciensis ordinis, qui ex variis sanctorum patrum opusculis excerpens in hunc fasciculum illum congessit atque ad imprimendum tradidit industrioso viro Caspas Hochfeder in insigni civitate Nurmberg, ubi completus extiti anno nostre salutis 1493, sexto kalendas Octobris. Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht