Abbildung eines Logo
Titel
Logica aurea et proficere volentibus utilis et necessaria diligenterque correcta et emendata in florentissimo studio Lipsensi Logica beati Thome aurea et proficere volentibus utilis et necessaria diligenterque correcta et emendata in florentissimo studio Lipsensi. Prohemium dicendorum. [O]mnes homines natura scire desiderant. Capitulum primum quid sit universale. [A]d cognoscendum quinque universalia seu predicabilia que Porphirius ponit. Sciendum est quod quia intellectus noster est separatus a materia. Capitulum quintum de genere generalissimo et subalterno et quod ens non potest esse genus. [D]ividitur autem genus in genus generalissimum et subalternum. Genus generalissimum est illud supra quod non est aliud superveniens genus... Incipit tractatus secundus de predicamentis et primo de diversis modis predicandi. Capitulum primum. [N]unc dicendum est de predicamentis et quia predicamentum dicit quedam predicabilia ordinata in ordine predicamentali, videndum est quot modis sit predicatio. Capitulum quartum quod substantia non suscipit contrarietatem nec magis nec minus licet sit subiectum utriusque per sui mutationem. [R]estat nunc dicere de communitatibus et proprietatibus substantie, habet autem duo communia cum aliquibus accidentibus... Capitulum primum de predicamento quantitatis et primo de numero qui est quantitas discreta. [Q]uantitas dividitur in continuam et discretam. Dicitur autem discreta cuius partes inter se ita se habent quod sunt separate et ad unum communem terminum non copulantur... Capitulum tertium de quantitate continua secundum logicam considerationem in communi. [C]ontinua vero quantitas est cuius partes ad unum terminum communem copulantur, notandum quod aliqui intelligunt hoc scilicet quod partes continui copulantur... Capitulum primum de predicamento qualitatis quid sit qualitas in genere. [N]unc dicendum est de predicamento qualitatis, describitur autem sic qualitas est secundum quam quales esse dicimus. Capitulum primum de predicamento ad aliquid quid sit secundum intentionem logicalem. [D]icto de predicamentis absolutis dicendum est de respectivis et primo de relatione. Capitulum secundum de secunda diffinitione relativorum que convenit relativis secundum esse. [D]iffinitur secundo ad aliquid sic ad aliquid sunt quibus hoc ipsum est esse ad aliud quod ammodo se habere diffinitio convenit solum relativis... Capitulum primum de sex principiis et eorum predicatione in communi. [N]unc dicendum est de aliis predicamentis sex que sex principia dicuntus. Notandum quod quia predicamenta sunt ordinationes predicabilium... Capitulum primum quid sit actio secundum rationem principalem iuxta utranque opinionem. [A]ctio est forma secundum quam in id quod subicitur agere dicimur, ad quod intelligendum sciendum quod duplex est actio... Capitulum secundum quod actio suscipit magis et minus et contrarietatem et quedam non. [R]ecipit autem actio magis et minus et contrarietatem non tamen omnis. Notandum quod actio vel dicit formam que est in motu ut calefactio que dicit solum calorem in motu... Capitulum primum quid sit passio formaliter ut est predicamentum. [P]assio est effectus illatioque actionis. Notandum quod actio et passio sunt una res et eadem forma... Capitulum primum de predicamento ubi quid sit formaliter et in quo sit subiective... [U]bi est circumscriptio corporis a loci circumscriptione proveniens. Ad intelligendam predictam descriptionem ubi quid sit, sciendum quod locus est superficies corporis continentis immobilis... Capitulum secundum quod ubi non suscipit magis et minus nec habet contrarietatem et quod est in omni corpore terminato superficie. [U]bi vero non suscipit magis nec minus nec [c]ontrarietatem ut enim dictum est ubi nihil aliud est quam locus ut denominans locatam... Tractatus de interpretatione seu ennuntiatione. Capitulum primum de nomine quid sit secundum intentionem logicam. [D]icto de his que quantum ad rem significatam pertinet ad primam operationem intellectus que est indivisibilium intelligentia ut tertio de anima dicitur... Capitulum sextum. [D]ividitur autem ab Arestotele ennuntiatio tripliciter, et primo ut analogum in sua analogata, dicit enim quod enuntiationum quedam est una simpliciter quedam coniunctione una... Capitulum decimum quomodo enuntiationes kathegorice de inesse secundum divesitatem (!) materie se habent ad veritatem et falsitatem. [M]odo dicendum est quomodo se habent predicte enuntiationes quantum ad verum et falsum... Tractatus de silogismis simpliciter. Capitulum primum quid sit silogismus et que ad eum requiruntur consciendum. [M]odo dicendum est de tertia parte videlicet de his que pertinent ad tertiam operationem intellectus licet enim ut dictum est ponantur due operationos intellectus... Capitulum quintum. R]estat nunc dicere de ipsis silogismis ubi nota quod ut supra dictum est in hoc opere tractatur de silogismo simpliciter scilicet de forma ipsius silogismi... Capitulum nonum de inventione medii. [S]citis silogismis ut facilius possumus quamcumque conclusionem et concludere et silogizare, est sciendum quod omnis conclusio in se includit ambas extremitates... Capitulum quartumdecimum. [S]equitur de silogismis contingentibus, ubi nota quod duplex est contingens, primum quod inest secundum quod potest inesse... [Capitulum decimumoctavum]. [D]e sylogismis disiunctivis nunc dicendum est ubi nota quod sicut una propositio conditionalis secundum affirmationem vel negationem suarum pretium multiplicatur... Tractatus de demonstratione. Capitulum primum. [R]estat nunc dicere de demonstratione cum enim scientia sit habitus conclusionis per demonstrationem acquisitus ex ipsius speculatione est sciendum quid sit scientia... Capitulum sextum. [D]einde dicitur quod demonstratio procedit ex per se notis, per se enim dicuntur propositiones in quibus predicatum est de diffinitione subiecti... Capitulum duodecimum. [D]icto de demonstrationibus dicenda sunt aliqua de scientiis que sunt eorum effectus, circa hoc videnda sunt duo, primo quid requiratur ad hoc quod scientia sit certa... Einband und Fragmente
Autor
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht